CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans naturam intellectus substantiarum separatarum.
Redeundum adhuc videtur nobis ad principium, ut melius videatur veritas dictorum : determinanda enim, quatuor sunt de intellectu substantiarum separatarum, quorum ita jam tacta sunt sub brevitate. Primo ergo quaeramus, qualis sit intellectus divinarum substantiarum. ?. et huic addemus, qualiter se habent ad invicem intellectus illarum substantiarum, et qualiter se habent ad intellectum primi motoris sive substantiae primae? Secundo autem quaeremus, qualis sit modus intelligendi illarum substantiarum, utrum videlicet aliquid diversum a se accipiant, aut non, et quis sit modus intelligendi illius intellectus qui nihil accipit? Tertio quaeremus, qualiter intelligit ea quae intelligit, utrum videlicet in universali, vel particulari, aut intelligit composita, et an intelligit materialia et priva-
tiva hujus? Ultimo autem ex omnibus his quaeremus, an intellectus istarum substantiarum dependet ad ens intellectum, vel e converso, ens intellectum dependet ad ipsum? De omnibus enim his jam nimis breviter secundum Aristotelem transivimus, ita quod brevitas generat obscuritatem.
De primo igitur, qualis sit intellectus substantiarum divinam, determinando dicemus quod intellectus nomine suo sonat substantiam, separatam et immaterialem, quae nulli aliquid habet commune : quidquid enim est illud quod formis que in ipso sunt, vel ab ipso, ad nullum esse alicujus formae distinguitur, omnino est separatum a materia : talis autem est omnis intellectus et agens et possibilis, et quocumque alio nomine significetur. Si enim formis distingueretur et determinaretur ad esse,oporteret quod ipse omnia esset quae intelligeret, quod falsum est. Est autem materiae proprium, quod omni et soli convenit formis quas habet ad esse determinari. Patet igitur omnem intellectum a materia esse absolutum.Si autem alicui aliquid haberet commune, jam esset intellectivus eorum quae essent de natura illorum, sicut oculus non videt nisi
quae communicant cum natura perspicui, et auris non audit nisi quae. communicant cum aere tremente : et oporteret quod esset virtus harmonica et organica : quae omnia impossibilia sunt, et improbata a nobis in libro tertio de Anima : et quia non est virtus in corpore,nec actus alicujus corporis, ideo omnia intelligit et universaliter est omnium et naturalium et mathematicorum et divinorum. Est igitur natura intellectualis talis ut dicta est : et hoc jam ab antiquissimis acceptum est per verba Anaxagorae qui talem esse dicit intellectum solum.
Cum igitur sit sine omni materia et potentia materiali, nisi per accidens acci-
dat hoc intellectui humano conjuncto imaginationi et sensui, sicut dicimus, oportet quod intellectus de natura sua in quantum ipse intellectus est, cum nulla re aliquid communitatis habeat. Talis autem existens intellectus, sicut jam patet per multa quae in praecedentibus determinata sunt, oportet quod sit movens et immobilis per se et per accidens. Si enim non. moveret, probatum est quod esset inutilis et praecipue si non moveret et esset aptu movere secundum naturam : videmus enim quod ea quae perfectum habent motum voluntarium, sunt ea quae habent intellectum in inferioribus : alia enim animalia moventur instinctu naturae per aliquem modum. Solus autem homo discretum habet motum et movetur bono simpliciter, et non bono ut nunc tantum. Oportet igitur intellectum separatum esse moventem actu : quia si non moveret, cum ex se sit motus principium, oporteret quod esset otiosus et inutilis in eo quod esset motivus, et non moveret. Dicere autem de substantia separata, quod sit inutilis et otiosa, est error : cum haec sit maxima demonstratio qua demonstramus substantias separatas esse, quia scimus ipsas esse per motum perpetuum. Si autem movens moveretur ab alio quodam per se, non esset movens primum et perpetuum, sicut saepe probatum est. Si quis autem objiciat quod inferiores motores moventur a primo motore, dicemus quod hoc est falsum. Qualiter autem se habeant ad ipsum, in tempore jam diximus et pro illa parte adhuc dicemus inferius. Neque etiam movetur per accidens : quia motus per accidens reducitur ad motum aliquem per se, sicut homo qui movetur motu navis per accidens, reducitur ad motum navis qui est per se : tunc oporteret quod aliquid ante ipsum moveretur per se, quod absurdum est. Unde patet quod nec per se, nec per ac-
eiciens movetur substantia separata intellectualis. Dato ergo quod movet, cum omnis motor moveat ad aliquid, oportet quod ad aliquid moveat : et sicut in ante habitis est probatum, movebit ad esse universi : cum igitur intellectus separatus non moveat ad esse universi, nisi largiendo formas quibus universa fiunt et sunt et distinguuntur, oportet quod de natura intellectus sit separati dare formas. Patet ex ante dictis, quod hoc non est intellectus possibilis vel speculativi vel adepti. Isti enim intellectus moventur et fiunt in nobis, et non faciunt neque causant res, sed fiunt et causantur rebus. Nec isti intellectus movent instrumenta aliqua, sed potius accipiunt a corporeis organis sicut ab instrumentis. Colligamus igitur hoc in unum, et habebimus naturam substantiae separatae, qua) est intellectus separatus, nulli habens aliquid commune, motu suo quo movet largiens formas ad esse quas largitur, essentiali lumine suo per hoc quod est intellectus universaliter est agens, nihil a corpore recipiens, qui neque movetur per se neque per accidens. haec igitur est natura substantiae separatae.