CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est cligrossio declarans modum qualiter intellectus divini se habeant ad invicem.
Sicut in ante habitis determinatum est, istae substantiae se habent ad invicem sicut se habent ad invicem caeli quos movent : et ideo sicut caelum ambit caelum et continet ipsum, ita quod inferius magis habet determinatum et distinctum motum quam superius, superioris autem motus est magis universalis et formalis et contentivus : ita se habet intellectus separatus ad intellectum : et hoc non fit sic, quod una substantia moveat aliam : sed sicut dicunt Astronomi, quod in conjunctione luminum caelestium inferior applicatur superiori, eo quod determinatur ipso, et superius secundum illam viam non applicatur inferiori, sed informat ipsum : ita dicemus quod inferior intelligentia applicatur superiori per hoc quod determinat ipsam, et superior non applicatur inferiori : quia nihil recipit ab ipsa, sed largitur ei lumen formale et universale quod habet : et haec applicatio fit usque ad movens primum quod largitur omnibus, et a nullo accipit, et ideo nulli dicitur applicari : et sicut lumina stellarum uniuntur et fiunt unum sine motu mixtionis, ita uniuntur formae intelligentiae superioris formis intelligentiae inferioris ad operationem esse quod facit in materia. Nec est dicendum, quod aliquid largitur intellectus superior intellectui inferiori nisi per motum corporis quod movet intelligentia superior : quia non posset per philosophiam, inveniri modus quo superior largiretur et inferior acciperet, sed potius, sicut nos videmus, quod omne instrumentum movet in forma sui motoris, ita caelum compositum ex motore et moto, movet in forma iutelligenti se moventis ipsum : et cum inferioris
caeli intelligentia cum suo caelo contineatur a superiori sicut materia continetur a forma, sic per motum applicatur ei forma quam largitur superior, et inferior determinat eam magis ad materiam : et exsequitur eam per motum sui caeli, sicut jam in ante habitis diximus : nec tamen inferior movetur a superiori proprie loquendo,sed ibi est talis receptio sicut in corpore humano recipit virtus particularis ab universali, sicut sensus particularis recipit a sensu communi, et sicut virtus hepatis recipit a virtute cordis, et sicut vis motiva recipit a virtute cerebri et cordis. In omnibus enim talibus id quod est formale finita virtute universali, et particularis virtus determinat hoc ad actum : et ideo applicatio talis non est motus, sed determinatio.
Ad primum igitur motorem omnes habent se sicut accipientes ab ipso et hoc quod sunt, et hoc quod causae sunt, sicut in ante habitis dictum est. Ad invicem autem sic se habent, quod hoc quod accipiunt a primo motore, determinant secundum descensum, ut proportionetur huic parti materiae et illi : quia hoc quod accipit una pars materiae, non accipit alia : tamen in his acceptionibus quilibet movet per essentiam, sicut in ante habitis est ostensum : et quilibet est essentia simplex et immobilis, licet superior sit simplicissimus et immobilissimus, et maximae virtutis. Cum autem comparantur in virtute motiva ad. invicem, non comparantur secundum virtutem movendi tempore infinito, quia in illa virtute sunt aequales 5 sed comparantur secundum vigorem movendi, quia in hoc una superat aliam. Et similiter sicut anima hominis non movet corpus caprae, et sicut ars carpentaria non movet instrumenta artis tibicinam : ita intelligentia quae movet unum caelum non movet aliud caelum. : et hoc ideo est, quia et ipsae intelligentiae et
caeli earum differunt specie ad invicem, sicut in ante habitis determinatum est.