CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo determinatur de primo motore secundum, rationem finis prout ipsum est omnis boni bonum, et omnia ad ipsum ordinantur.
Perscrutandum est post hoc qualiter se habet bonum et optimum in totius universi natura. Palam enim est per ea quae dicta sunt, quod primus motor ut bonum omnis boni movet omnia quae sunt, et quod omne quod est, desiderat ipsum ut bonum et optimum suum, et quod omnia
quae sunt, aliquam consequuntur ejus bonitatem, et per illam sunt hoc quod sunt: et ideo quaerendum relinquitur, utrum bonum hoc quod natura universorum habet, et desiderat, sit separatum quid ab entibus, et sit idem secundum se, sicut dixerunt quidam, aut sit bonum in tali ordine participatum, qui est in ipsis ordinatis, ita quod participetur a quolibet secundum analogiam, et sit ei causa ordinis ad primum bonum et optimum, aut sit utroque modo, sicut est bonum in exercitu. In illo enim et est bonum separatum, quod est in uno qui est dux exercitus, et haec est victoria super malitiam hostis : et tamen in eodem exercitu est bonum illud proportionaliter secundum modum unius cujusque aliquid conferentis ad victoriam ad quam confert aliter miles pugnans, et aliter equum praeparans militi, et aliter gladium faciens, et aliter coquinans et cibum, parans, et aliter speculans hostem, et aliter aciem ordinans, et sic de aliis : curo tamen unusquisque horum aliquid ad victoriani ducis operetur. Etenim in hoc ordine quidem bene miles in actu pugnae, et magis est bene miles in actu pugnae quam alii: quia miles non est propter ordinem secundum quod est in subministrantibus militi equum et arma et cibum et alia quaecumque, sed ordo qui est in subministrantibus, est propter militis actum: sic enim in omnibus est in quibus est ordo secundum bonum et melius ad idem optimum ordinantis. Dicemus igitur quod est bonum et optimum quod est in uno primo motore, et est bonum uniuscujusque sibi proportionatum, et est bonum utroque modo quando secundum analogiam uniuscujusque boni omnia ordinantur ad primum : et illud bonum est bonum, finis ultimi, quod non est in uno, nisi secundum analogiam ad alia. Est autem hoc bonum supereffluens largitas boni divini, in quo consideratur primum bonum ut optimum : et aliorum unumquodque est in gradu boni, secundum quod se habet prope vel longe ad illud: per hoc enim vincitur malitia privationis quae nititur semper ad maleficium, sicut determinatur in fine primi Physicorum. Vincitur autem per esse divinum quod aliter participatur ab his quae sunt semper, et aliter ab his quae sunt frequenter, et aliter ab his quae sunt raro : et a quibusdam acquiritur motu perpetuo, et a quibusdam motu non perpetuo, et a quibusdam motu uno, et a quibusdam motibus duobus, et a quibusdam multis motibus : omnia enim aliquo istorum modorum ordinata sunt ad primi boni participationem secundum analogiam congruam unicuique, et non similiter : non enim similiter et secundum gradum unum participant ipsum. Videmus enim quod aliud est bonum marinorum ex frigido et humido, et aliud bonum volatilium ex levi spirituali calido et humido, et aliud bonum plantae quae vires accipit ex terrestri frigido et sicco : omnia enim haec non sic se habent quasi alter ad alterum nihil sit ordinis secundum analogiam boni, sed potius est eis aliquid ordinis secundum dictam boni proportionem, eo quod ad unum omnia coordinantur, ordine tamen dissimili, sicut diximus. Et hoc est quemadmodum in omnis
magnae domus familia: in hac enim paterfamilias est sicut motor primus, et liberi sicut caelestia corpora, et servi sicut ea quae ex necessitate moventur generabilia et corruptibilia, et bestiae sunt sicut materialia conjuncta malitiae. In domo enim tali liberis quidem non est possibile aliquid facere licentiose, sed omnia faciunt ad nutum patrisfamilias junctis ex desiderio et dilectione parentis : nec in eis est locus malitiae, et ideo omnia aut plurima eorum quae faciunt, sunt ordinata ad bonum parentis percipiendum. Servis vero et bestiis parvum quid eorum quae agunt, est ad utilitatem communem : et non nisi hoc quod faciunt superiore movente : multitudo autem operum suorum
quae procedit ex proprio motu, est ab eventu secundum quod evenit ex impetu dementis concupiscentiae et irrationabilis irae : non enim respiciunt ad patremfamilias ex ratione, sed ex necessitate quadam coactionis. Servos enim hic vocamus eos qui nati sunt servi: a nativitate autem servus est, qui non sufficit per seipsum ad vitae regimen publicae vel privatae. Liber autem, qui causa sui potest esse in vitae regimine. Dominus autem qui ex lumine intellectus et sibi sufficit et aliis. Bestia vero quae in regimine vitae semper indiget ut agatur ab alio : et quando sibi relinquitur, fertur ad opera impetu concupiscentiae et irae. Servi igitur et bestiae non referuntur ad oeconomicae finem et bonum, nisi movente quodam alio qui ex seipso est bonus : et ita est in rebus universi, secundum analogiam participati boni : cujuslibet enim eorum quae sunt natura ipsa, quoddam est boni principium secundum diversum gradum bonorum. Dico autem quod oportet omnia haec venire ad discernendum gradum competentem unicuique secundum ordinem bonorum : et in hac quidem discretione, quaedam sic sunt, quod omnia eorum sunt communia bona ad. totum universum, sicut sunt ea quae uno modo se habent ut caelestia : omnia enim quae attribuuntur illis de motu et conjunctionibus et praeventlonlbus et respectibus et aliis, conveniunt ad communem universi utilitatem. Alia autem quae sunt frequenter, sunt sicut servi, et permixtas sibi habent malitias, et non attingunt universi bonum nisi in quantum ab illo quod semper est uno modo, reguntur et continentur : ea autem quae raro sunt, sicut bestiae quae non diriguntur nisi quodam fraeno eorum quae semper et eorum quae fiunt frequenter in ordinis bonum universi