CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De elementalibus principiis substantiae caelestis, quae sunt forma et materia.
Cum autem in principio hujus libri dixerimus, quod tres sunt partes substantiae universalis : quaedam enim est substantia sensibilis corruptibilis et mobilis : quaedam autem est substantia insensibilis et immobilis et incorruptibilis : et quaedam est substantia sensibilis et incorruptibilis, et tamen mobilis : jam autem quantum sufficit brevitati, de principiis duarum substantiarum pertransivimus : restat nunc de principiis tertiae partis substantiae aliquid dicere.
haec autem substantia est caelum, et orbes et stellae, etc, quae in caelestibus continentur : de principiis enim illius partis substantiae hoc est dicendum et aliter quam in libro de Caelo determinatum, sit. Ea autem quae ab Antiquis dicta sunt, inducemus : ut bene quidem dicta sumentes, faciliorem faciamus declarationem. Inveniuntur autem Peripateticorum quidam tripliciter loqui de parte ista substantiae. Cum enim sciamus omne corpus constare ex forma et materia, invenimus quosdam loqui de forma caeli et materia caelorum proprio actu in quo perficitur caelorum esse et salvatur. Adhuc autem quia, sicut in ante habitis est determinatum, animatum est ante inanimatum, dicunt quidam principium caeli esse animam : et oportet nos inquirere de hoc principio, utrum caelum sit tale corpus, cujus forma et principium sit anima, et qualis sit ipsa, sicut aliqua caeli anima ? Adhuc autem cum animae et corporis sit principium intelligentia, oportet nos ostendere qualiter intelligentia sit et animae et caeli principium. Et his determinatis, ostendemus qualiter nostra anima procedit in esse et animae aliorum, et qualiter agentia omnia et patentia provenerunt ex ipsis quae habent animam quamdam, et ab intelligentia : et tunc fere consecuti sumus propositum in omni eo quod intendimus in sapientia, nisi velimus addere ea quae alii dixerunt de istis substantiis separatis.
Investigantes autem caelestium materiam et formam, sumimus hoc quod praemisimus, quod procul dubio omne quod per formam distinctum est in esse, materiam habet : caelestia autem omnia per formas distincta sunt in esse : et ideo oportet quod materiam habeant. Adhuc autem omne quod est in potentia ad formam quocumque modo sit forma corporalis, habet materiam : caelum autem in potentia est ad formam : habet ergo mariam : habitum enim est a nobis in sexto Physicorum nostrorum , quod caelum mutat locum secundum formam, et non secundum substantiam : quidquid autem motu mutat formam accipit per motum formam post formam : et quidquid per motum accipit formam post formam, est in potentia ad formam : quidquid autem est in potentia ad formam, profecto habet materiam : caelum igitur et caelestia materiam habent. Est autem unumquodque caelestium corporum ex materia sua tota : cujus probationem jam alibi dedimus : quia quidquid est de potentia ad formam esse dantem, nihil habet extra formam quam habet ex materia sua tota : omnia vero caelestia sic habent potentiam completam per actum, quod de potentia nihil relinquitur per aliam formam : sunt ergo omnia caelestia ex materia sua tota. Ex hoc autem ulterius sequitur, quod nihil caelestium multiplicabile est per numerum : multiplicatio enim per numerum est multiplicatio per materiam : nihil autem potest multiplicari per materiam, quod est ex sua materia tota : quia ipsum non est potentia in alia materia. Constat igitur omnia celestia ab invicem specie et genere esse diversa.
Contra hoc tamen quidam objiciunt, dicentes quod species motuum simplicium differunt etiam secundum naturas corporum simplicium. Igitur quorum unus est motus, eorum una videtur esse natura formalis : caelestium autem unus est mo- tus, qui est circulatio : videtur igitur caelestium una esse natura secundum formam. Sed quod hoc non sit necessarium, expresse apparet in his que habent rectum motum : hoc enim videmus descendere sicut aquam et aerem et terram, et tamen non esse unius naturae secundum speciem. Si quis autem dicat quod haec moventur a natura quae est gravis in omnibus istis, illud nihil est : quia in octavo Physicorum probatum est , quod motus talium corporum est a generante et dante formam speciei. Si autem dicat quis quod non eodem modo descendunt ista, nec unum habent terminum suae descensionis, sicut alibi probatum est, tunc patebit solutio inductae dubitationis : quia tunc scitur non esse inconveniens, quod etiam circulariter moveantur quae non sunt ejusdem speciei, dummodo non eodem modo circulariter moveantur, sed sint super diversos polos, et forte super diversa centra, sicut dixerunt sapientiores Chaldaeorum. Ex his igitur scitur quod falsum est quod multi dicunt, et quod consequentia nulla est quam inducunt : dictum enim ipsorum est, quod omnia caelestia sint naturae quintae ab elementis : et ideo sunt naturae ejusdem secundum speciem. : hoc enim jam ostensum est esse impossibile. Consequentia autem quam inducunt, est quod eorum quae sunt unius et ejusdem naturae, unus sit motus : unus autem motus qui est circulatio, est esse super idem centrum et ad eamdem partem. Sic igitur, ut dicunt, falsum est quidquid dicunt de eccentricis et epiciclis, et de motu planes qui est erraticus secundum ordinem signorum ab Occidente in Orientem : haec enim consequentia fundamentum habet falsum, quod est antecedens : probatum enim est quod non sunt ejusdem naturae superiora omnia : nos autem sententiam de eccentricis et epiciclis, nec approbamus, nec improbamus, sed In sequentibus ostendemus quod
corpora caelestia omnem motum habent, qui Intelligentiae moventi debitus est ad hoc quod formas quas habet, producant in materiam : ad hoc enim est caelum ut sit instrumentum Intelligentiae, sicut manus est instrumentum architectonici.