CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De solutione dubitationis quae fit circa praedicta.
Dubitabit autem fortassis aliquis dicens quod motus qui continue exit de potentia ad actum, non potest esse actus perfectus : motus autem localis est continue de potentia ad actum, quia de ubi ad ubi : et ideo non potest esse actus perfectus. Et est ista objectio eorum qui ignorant naturas rerum. Adhuc autem quidam objiciunt, dicentes quod natura caeli est in termino esse, sicut natura ignis est esse in termino elementorum : et quia sua natura est esse in termino simpliciter, ideo circumvolvitur in illo sicut ignis in sphaera elementorum.
Haec autem irrationabiliter omnino dicta sunt : cum enim dicitur quod exitus de potentia ad actum non potest esse actus perfectus, hoc non est verum, nisi ubi id unde movetur motum, est simpliciter in potentia, et id ad quod movetur, est simpliciter actus, aut consequens po-
tentiam in eo quod potentia, aut consequens actum in eo quod actus. Hujus autem exemplum est in motu ad formam. In illo enim id unde est motus, est simplex potentia cum privatione : et locus talis a quo recedit, non est locus ejus, nisi secundum quod est in potentia : et ideo per unum motorem movetur et a potentia et a loco. Similiter id ad quod est motus, est simpliciter actus et finis, et locus ad quem movetur, est simpliciter locus in quo salvatur id quod motum est ad formam : et ideo idem motor movet ad formam et ad locum : sed ubi movetur aliquid perfectissimum in loco suo et non ad aliquam formam in ubi quod reliquit : ita secundum actum est locus ejus, sicut ubi ad quod vadit : et ideo secundum substantiam nunquam mutat locum, sed secundum quamdam formam mutat tantum : et ideo ille motus non proprie est exitus de potentia ad actum., sed est de actu ad actum, et est motus perfectissimi, cujus esse est in motu esse, sicut diximus. Quod autem dicitur, quod circumvolvitur non habens quo moveatur, sicut ignis circumvolvitur circa sphaeram elementorum, hoc dictum est Platonicorum, qui dicunt igneae naturae esse caelum. Et hoc alibi a nobis est improbatum. Caelum enim est alterius naturae : et sicut corpus hominis habet esse ab actu vitae animae, et sine hoc non haberet esse : ita esse caeli est actus intelligentiae in ipsum, et motus circularis est actus salvans ipsum in hoc esse, et figura circularis datur ei propter motum
suae salutis in esse, sicut datur cordi figura et motus cordis : non enim ambiret materiam in quam agit intelligentia, nisi esset sphaericum : nec undique ingereret formam intelligentiae ipsi materiae, nisi motum haberet circularem et continuum.
Sed contra hoc forte quis objiciet dicens, quod in nulla natura dignius est propter indignius se : corpora autem caelestia digniora sunt quam generabilia et corruptibilia : videtur ergo quod non moventur propter illa, et ut instrumenta eorum : instrumenta enim quaeruntur propter materiam in quam inducenda est forma per motum instrumentorum.
haec autem quae sic objiciuntur, etiam. ante nos a quibusdam soluta sunt : quia cum dicitur caeli motus esse propter salutem sui esse, statim scitur quod caelum movetur propter seipsum, licet hoc consequatur : quia universa salvantur in motu ipsius, sicut et cor movetur secundum systolem et diastolem propter seipsum, licet ex hoc motu sequatur acceptio vitae, et salus in omnibus membris. Salus enim esse caeli est in continua acceptione luminis intelligentiae, et explicatione ipsius per motum : quia per hoc habet esse in quantum est caelum. Sequitur autem, ex hoc, quod tota materia per partes esse accipiat diversum, secundum quod diversimode elongatur vel obliquatur ad ipsum : et haec est solutio vera. Cum hoc tamen dixerunt quidam jam, quod non intendit inferiorum generationem per motum suum, sed intelligentiae se assimilare intendit, quae est causa universorum : hanc autem causalitatem dicunt esse in hoc quod sicut primus motor causa est per seipsum universorum, ita caeli sint causa per motum : et hoc est dictum Averrois : et nihil penitus valet, sicut cuilibet patet, qui ea quae dicta sunt, bene intelligit et advertit. Ex omnibus autem quae dicta sunt, patet quod principia substantiae mobilis et sensibilis, sed non corruptibilis, sunt materia et forma : et materia quidem est,
quae est in motu in ubi determinata : forma autem quae est in esse quod dat intelligentia et actus ejus proprius : et secundum naturam salvans in esse ipsum motus est circularis.