CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De improbatione eorum qui dicebant caelos et animas caelorum intelligentias constitui ex tribus modis contemplandi.
Est autem non praetermittendum etiam, quod quidam conati sunt dicere multitudinem horum principiorum per modum mirabilem : et huic modo multi posteriorum adhaeserunt . Cum enim loquuntur de caelorum principiis secundum esse caelorum, et animarum principiis secundum esse animarum, et similiter de intelligentiarum principiis quae sunt inferiores et post esse motoris primi, dicunt primam substantiam non movere caelum primum, sicut movet proximus motor, sed esse primum motorem. Sed est necesse per modum omnem qui nullo alio indiget ut sit, et nullo modo est in potentia : et ideo ex seipso est ens necesse : et hoc dicunt esse primae substantiae proprium : proximum autem suum causatum quod est ex ipso, dicunt esse intelligentiam,
quae quidem contemplatur se, et contemplatur id quod est ante eam, et contemplatur id quod est post eam : et quia haec intelligentia non est a seipsa nisi in potentia, ideo cum contemplatur se ut in potentia :
cum autem sit ens necesse, ab alio habet necessitatem essendi quod est ante ipsum : et ideo cum contemplatur id quod est ante se, est ens necesse per aliud. Cum autem contemplatur id quod est post ipsam, contemplatur id quod est in potentia, nec accipit osse nisi per ipsam : et ideo hoc est in potentia plus quam ipsa. Dicunt igitur quod cum contemplatur id quod ante se est, propter quod ipsa est ens, necesse est intelligentia quae est ens necesse secundum quod est intelligentia : cum autem contemplatur se., efficitur causa animae quam movet intelligentia, quae est movens caelum per virtutem quam intelligentia influit ipsis : et cum contemplatur id quod est post ipsam, quod est anima quae est principium corporis., efficitur caeli causa quod movetur per animam illam : contemplationem enim dicunt esse luminis irradiationem, et lumen illud dicunt factivum substantiarum. Si autem quaeritur, qualiter secundum hoc in esse deducitur secundi ordinis " intelligentia ? Dicunt iterum, quod ex contemplatione primae intelligentiae qua contemplatur causam primam, fit conjunctio luminis intelligentiae contemplantis cum lumine primae causae contemplatae : et haec luminum applicatio est determinatio primi luminis simplicis : et ex hoc surgit secundi ordinis intelligentia. Et cum hoc iterum contemplatur causam primam et primi ordinis intelligentiam, ipso lumine quod universaliter activum est, fit intelligentia ex triplicata lumine : et hoc fit tertii ordinis intelligentia : et sic descendendo fiunt intelligentiae decem, ut dicunt, quarum novem praesident novem caelis quos tantum dicunt esse. Decima autem praesidet sphaerae activorum et passivorum : et haec est quae irradiat super animas nostras et lumine suo agit in eis : et dum quaelibet contemplatur se, fit causa animae : dum autem contemplatur id quod est post se,
fit causa corporis illius animae, super quam irradiat. Si autem quaeritur ab istis, secundum quem modum hujusmodi contemplatio sit causa esse intelligentiae, et animae et corporis ? Dicunt, sicut et nos diximus, quod contemplatio ista est in lumine universaliter activo, quod per seipsum est causa entis. Hoc igitur in seipso causa est intelligentiae primae : reduplicatum autem et determinatum cum lumine intelligentiae fit causa aliarum intelligentiarum : sed ubi umbratur, fit causa animarum, et mixtum materiae in contemplatione animae quae est causa et actus corporis, fit constitutivum corporis. Sed si nos quaeramus ab istis, quid fundat lumen contemplationis istius ad hoc quod efficiatur id quod est intelligentia una et alia ? tunc non est sufficiens dictum eorum : quia ex quo lumen contemplationis est faciens esse est actus ejus, oportet quod aliquid fundamentum ejus sit per quod intelligentia ejus efficiatur hoc aliud : hoc enim est impossibile dicere istis, praecipue cum dicant quod intelligentiae non dividuntur divisione materiae, sed divisione formae tantum.
Nos autem qui non ponimus animas alias nisi intelligentias, causas istius divisionis superius assignavimus : similiter autem et Theologi qui intelligentias multas ponunt separatas, et animas ponunt individuantes eas esse materiam,
quae tantum substantiali forma determinatur, et non quantitate, vel contrarietate. Adhuc autem qualiter possit probari, quod hujus contemplatio prioris faceret intelligentiam? cum secundum lumen conjunctum primo nihil accipiat impuritatis vel inferioritatis : et ideo videtur quod ex illo non resultaret intelligentia secundi ordinis, sed aequalis primae intelligentiae vel nobilior ea. Adhuc autem cum dicitur, quod intelligentia contemplatur se, et sic est in potentia, et non ens necesse, et ex hoc producitur anima, cujus modi genus causandi est illud, videtur quod nullum : quia licet illa non sit ex se id quod est ipsa, tamen cum contemplatur seipsam, est in actu, et lumen nihil videtur habere impuritatis. Adhuc autem contemplatur id quod est post se, et per hoc dicitur esse causa corporis : hoc enim non videtur habere perfectam causalitatis rationem, nisi forte velint dicere quod contemplari est facere per lumen intellectus activi : et tunc dicitur melius quod lumen conterminatuni ad id quod est post se, in materiam facit formam caeli. Adhuc autem isti non possunt reddere rationem, quare stet ista contemplatio in decem ordinibus intelligentiarum, et non multiplicetur multo amplius : et ideo non videtur esse rationabile quod dictum est.