CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De duobus viis quibus processerunt antiqui Philosophi in cognitione principiorum substantiae.
Sicut autem nos in praecedentibus diximus, aut via Platonis, aut via Aristotelis oportet nos incedere in materia ista de qua loquimur. Platonis autem via fundatur super propositiones probabiles, non necessarias, quod videlicet incorporeum sit ante corporeum, et simplex ante compositum, et quod primum principium universi esse sit ens primum non conjunctum corpori, nec in genere existens cum aliquo entium causatorum, et quod conspici non valeat nisi ab aliquo vix et raptim, qui totum a carne mentis separavit contuitum : et quod hic numerus
non sit, sed potius unitas pura et bonitas et causa esse omnium : et quod proximum quod est juxta hoc, sit binarius, qui conficitur ex luce primae, causae et materia, quae non in forma simplici determinatur : et quod tertium ens in genere, non in numero, est corpus simplicius omnibus quod est circulare. Et sic descendendo oportet nos contexere entia donec veniamus ad ea quae sunt ex materia agentium et patientium et simplicium, ex quorum commixtione fiunt composita, quae secundum variationem minorem et majorem accipimus primo mixta tantum, et deinde mixta et complexionata, in quorum commixtione plus receditur ab excellentia contrarietatis quam in Iris quae mixta sunt tantum, et ideo sunt animata : et his quae complexionata sunt, ponimus gradus, donec aliquid recedat ab excellentiis in tantum quod appropinquat aequalitati caeli, et huic damus animam rationalem. Et ponemus datorem formarum triplicem, primam quidem causam quae dat formas primis substantiis separatis, et sementem dat omnium aliarum formarum. Secundum autem, qui dat corporibus caelestibus, et ille est multiplex, et dat orbibus et stellis de luce sua animas et sementem formarum inferiorum quae sunt composita. Tertium autem qui praeest his quae sunt sub luna dando formas illis, et aliquem sementem materialium formarum, quam vocant intelligentiam, quae irradiat super animas et separata. Et dicemus omnem, motum non esse nisi praeparationem. Formam autem non extrahi de potentia ad actum, sed potius dari a datore formarum secundum quemlibet ordinem. Materiam autem dicemus non fieri, sed esse matrem, quae concepto semine datoris formarum secundum triplicem ordinem distinguitur per partes, et dividitur in entia secundum proportionales numeros uniuscujusque entis.
Aristoteles autem non dicit aliquid in his nisi per demonstrationem: et quia non potest esse demonstratio primorum per causam, ideo contentus est de demonstratione quia, quae est per effectum.
Cum autem probatum sit omne corpus moveri ab aliquo quod non est corpus, si corpus illud per se moveatur, ipse per numerum motuum concludit numerum motorum qui non sunt corpora : et cum numerus motuum superiorum totus sit infinitus secundum tempus, ita quod quilibet est infiniti temporis, et motus infinitus non potest esse nisi motoris separati et impartibilis, concludit totum numerum motorum esse substantias separatas et impartibilos. Impartibilia autem non possunt esse formae corporales, vel virtutes in corpore, nec habere divisionem talium potentiarum quales operantur in organis corporum, et ideo sunt intellectus puri separi: et quia unus est mundus, et unus dominatus, et quia sphaera est intra sphaeram contenta, ideo oportet ordinem esse talem in motoribus qualis est in motis: et ideo necesse est esse principium, qui sit motor immobilis a nullo accipiens, et omnia largiens substantiali suo motu. Et quia nihil movetur nisi ad bonum suum secundum esse: et ideo oportet motorem esse moventem ut bonum et optimum, et desideratum ab his
quae moventur. Sed quia nobis incerta sunt tria circa ea quae moventur, ideo dubitavit Aristoteles de tribus illis, et non certificavit ea per demonstrationem. Incertum est enim nobis, utrum unum corpus pluribus moveatur motibus, an uno tantum. Incertum etiam nobis est, utrum ab uno corpore quod est stella, virtus motiva fluat in orbem, vel an stella moveatur motu orbis sui tantum et non per se. Incertus etiam, nobis est numerus motorum corporum caelestium cum motibus suis. Et ideo Aristoteles dubie locutus est de istis : per rationem autem certam nihil potest comprehendi esse extra hoc. Et ideo penitus de illis aut nihil dixit, aut etiam talia esse reprobavit. Quidam autem neutram istarum sequuntur viam, putantes incedere per viam philosophiae, et confundunt philo-
sophi arti in theologiam, dicentes quod in veritate ab uno simplici primo agente per essentiam non est nisi unum : si ergo quod est ab ipso, sit multum et multiplex, non agit per essentiam : videmus autem unum caelum non produci in esse per alterum, nec omnino generari caelum ex materia, et ipsum esse multiplex valde : oportet igitur quod producatur in esse per aliquid agens per electionem : hoc enim multa agit unum existens sicut vult, et causat ex nihilo, cum non indigeat praejacente materia propter excessum infinitae virtutis ipsius super omne agens : sed sicut nos in antehabitis protestati sumus, nos istas positiones non prosequamur: quia non suscepimus in hoc negotio explanare nisi viam Peripateticorum : quaecumque autem Plato dixit, habeant firmitatem quam, possunt, donec forte ab aliquo explanentur : theologica autem non conveniunt cum physicis in principiis, quia fundantur super revelationem et inspirationem, et non super rationem : et ideo de illis in philosophia non possumus disputare. quaecumque autem alia haec dicenda forent de substantia mobili et sensibili et incorruptibili, in primo et secundo libro de Caelo et Mundo sunt explanata.