CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De quo sit intentio, et de divisione opinionum hic intro ducendarum.
De principiis autem substantiae triplicis de quibus nunc locuti sumus, quidam penitus aliter tradiderunt, et horum errorem oportet nos manifestare : unde sicut a principio istius scientiae posuimus falsas eorum positiones qui de principiis substantiae quae est verum ens, mentiti sunt, ita nunc in hujus sapientiae fine manifestavimus errorem eorum qui de principiis substantiae triplicis falsa tradiderunt. Dictum autem a nobis jam de substantia quae est principium proximum et proprium sensibilium in principio undecimi libri quem jam prosecuti sumus. Diximus autem ibi in methodo : determinavimus enim de materia physicorum corporum quae sunt sensibilia et corruptibilia, et posterius determinavimus de ea substantia quae est principium eorumdem corporum quae est secundum actum, et est forma, quae licet secundum se sit prior materia, tamen in substantiis quae vere physice sunt determinatae actione et passione contrariorum, posterior est forma : quia concepta sunt cum materia :
et in eis materia recipitur in diffinitionibus earum, et etiam, in eis praecedit potentia actum. Quoniam vero nostra perscrutatio in qua nunc sumus, est utrum est aliqua substantia quae sit praeter sensibiles substantias immobilis et aeterna,
quae sit principium sensibilium substantiarum, an non est aliqua talis : et si est aliqua talis substantia, perscrutatio nostra est, quae est illo. Ideo primum speculanda sunt quae ab aliis sunt dicta, ut errorem eorum videntes, non assentiamur bis qui non bene dixerunt. Si quid autem aliqui bene dixerunt, quod est dogma commune nobis et illis, separatim pro honore auctoritatis eorum attribuatur illis : sic enim nos utentes dogmate communi graves non reputabimur, tanquam impugnatores eorum. Non enim grave sed amabile reputari debet, si unus aliqua melius quidem dicit, et alter utens eisdem ad suorum dictorum confirmationem, dicit ea non deteriora faciendo per impugnationem. Dicta igitur Antiquorum de principiis substantiae summatim perstringentes, dicimus quod eorum qui separata ponebant esse principia substantiae, duae sunt opiniones, quarum una quidem dicit substantias illas quae sunt principia substantiae, esse mathematica, sicut numeros quosdam, et lineas quasdam, et alia mathematica cognata istis. Alia autem dicit esse principia substantiae omnes ideas. Istae tamen opiniones in seipsis differunt. Quidam enim istorum in duo genera reducunt, in unum quidem ideas, in aliud vero mathematicos numeros, ideo quod numerum dicunt proportionem, quae invenitur in principiis secundum quod principia sunt, quibus proportionibus principiorum ligantur entia ad invicem : ideas autem dicunt formas simplices, ad quarum, imitationem et sigillationem formantur substantiae. Alii autem utrorumque horum, idearum videlicet et mathematicorum numerorum dicunt esse unam naturam generis communem : ideo quod etiam, ideae non formant entia nisi sub quadam numeri pro- portione : quia aliter idea non esset hujus idea, et idea unius non differret ab idea alterius. Alii etiam de eadem secta existentes, dicunt quod non sunt aliquae substantiae quae sint principia nisi mathematica : et hoc ideo est, quia non putabant esse substantiam aliquam nisi corporalem tantum, sicut nos in ante habitis ostendimus, et illam, putabant componi lineis et superficiebus : lineas autem et superficies putabant esse ex numeris : eo quod dicebant punctum esse unitatem addita positione, et unitatis fluxum facere lineam : et sic principiabant entia quae vere sunt entia : et omnia alia dicebant esse substantiarum qualitates, ita quod etiam animam dicebant quamdam numerorum harmoniam, et potentias animae causari ex mathematicis reflexis lineis et circulis, sicut nos in primo de Anima determinavimus.
In disputatione igitur ista primo perscrutandum est de his qui ponunt mathematica esse principia, et nullam eis aliam addunt naturam quae cum eis sit substantiae principium, sicut faciunt illi qui quaerunt utrum ideae sint, aut non sint: et si sint, utrum sint principia et tales substantiae quae faciunt substare entia, vel non. Illi enim quaerunt aliquid addere mathematicis quae cum eis sint principia : sed nos principium hujus
quaestionis ponemus quasi apud mathematica solum sit ratio principii, sive ipsa mathematica sint per se separata secundum esse, sive non sint secundum esse separata. Et si non sint, quaeremus quomodo sunt, et quomodo sint secundum esse separatum, illa quae sunt post ista mathematica quae principiantur ab ipsis : et postea quaeremus quae sunt convenientia simpliciter et secundum se ipsis ideis : et quaeremus etiam de omnibus
quae divulgantur de principiis substantiae gratia legis : leges enim diversarum gentium multa de principiis talibus divulgaverunt, loquendo de diis utentes rationibus vulgaribus, quae sunt extra modum philosophiae, quia metaphoris et fabulis
loquuntur de hujusmodi: et sic loqui non est physicum, eum, sicut dicitur in secundo Topicorum, hoc peccatum sit in problematibus. Amplius autem, oportet uti plurima ratione inter omnes quaestiones ad illam perscrutationem quando perscrutabimur si substantiae quae sunt principia omnium, sint numeri vel ideae : oportet enim prius perscrutari an ideae sint, et illa est tertia quaestio : una enim est an ideae sint, et secunda an ideae numeri sint: et tunc restat tertia quaestio si ideae numeri existentes sint principia substantiarum et substantiae^ : quia quod principium est substantiae, est substantia. Si enim sunt mathematica, sicut quidam dicunt, quod aut sint in sensibilibus secundum esse, aut quod habeant esse separatum a sensibilibus : et hoc modo etiam alii quidam dixerunt, aut forte neutrum horum est verum : quia aut non sunt, aut sunt alio modo, quod videlicet secundum esse sint conjuncta sensibilibus, et secundum rationem sint separata : hoc autem modo si sunt, non erit nobis dubitatio de esse mathematicorum : quia scimus quod secundum esse sunt in sensibilibus, sed de modo essendi est dubitatio : et haec quaestio quidem ita divisa est ut diximus : et ideo prius disputandum est de mathematicis antequam de ideis disputemus: hoc enim modo tenebimus etiam ordinem philosophorum.: quia priores fuerunt qui mathematica dixerunt principia esse, quam illi qui ideas esse principia primitus invenerunt.