CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Contra eos qui dicebant, quod numerus a numero differt partitione quantitatis unitatum.
Omnium autem primum illud necesse
est determinare qui sunt numeri qui accipiuntur secundum differentias partitionum unitatis, si, sicut isti dicunt, necesse est dicere quod numeri differant secundum quantitatem aut secundum qualitatem hujus unitatis partitionum. Numerum enim horum contingere videtur, quia in quantum numerus est, differt numerus a numero secundum quantitatem : inlitas autem non. est quantitas aliqua. Et si aliquis diceret quod unitates quantitate differebant, tunc numerus a numero differret secundum quantitatem, quamvis supponeretur quod pluritate unitatum essent aequales, et hoc esset valde absurdum. Amplius quaeramus ab istis, utrumne priores unitates in numero sint majores posterioribus unitatibus, aut minores? et non erit assignare. Et utrumne illae quae sunt posteriores superaddant quantitatem partitionis majoris, sicut faciunt majorem numerum, aut est e contrario istius ? Omnia namque talia sunt irrationabilia : et ideo est irrationabilis positio. Sed nec iterum potest dici, quod unitas differat ab unitate secundum qualitatem : non. enim possibile est inesse unitatibus passionem aliquam, eo quod sunt indivisibiles et separatae. Dicunt autem isti quod qualitas insit posterioribus unitatibus et posterioribus numeris, et quod illis etiam insit quantitas : quia tria genera numerorum dicunt esse, sicut in ante habitis distinximus. Amplius id quod est habens quantitatem nec ab uno sicut substantiali causa factum est
in eo quod habet quantitatem et qualitatem, nec a dualitate in quantum est dualitas : unum enim quod est unitas, non est qualitas, et dualitas non est qualitate qualis : et illa quae sunt sensibilia, qualia sunt aliqua qualitate : et ideo quod est non qualitas, nec habens qualitatem, non potest ea facere qualia : nec iterum unitas et dualitas conferunt entibus quod sint multa in quantitate i quia quod entia sint multa et divisa ab invicem, hujus causa est natura quae est forma qua dividuntur ab invicem entia : differentia enim est causa numeri : igitur quocumque modo se habeat numerus, semper aliter dicendum est quam isti dicunt, maxime in primo numero quem dicunt esse principium, et est determinandum ab eis de differentia unitatis ex quo dicunt quod unitates differunt ab invicem. Non enim sufficit dicere in communi aliquid nisi determinetur et modus quomodo differunt ab invicem. Talis autem determinatio maxime necessaria est in. eo principio, quod necesse est omnibus inesse. Sin autem sic non determinant differentiam unitatum secundum quantitatem et qualitatem, quaeramus ab eis quam dicunt inesse unitatibus differentiam ? Palam igitur est ex dictis, quod si numeri dicantur esse ideae, quod non contingit unitates eorum esse conjectas sive collatas., nec non collatas ad invicem : nec etiam contingit eas esse alio modo : nec etiam contingit eas esse ut alii quidam posteriores dixerunt circa numerum : nihil enim illorum bene dicitur, sicut patet ex inductis.