CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo ponitur opinio eorum qui bonum et optimum non dicebant esse principium, sed potius potentia aequali regnare bonum, et malum,
Habet autem dubitationem magnam, si non contenti sumus quod loquamur in communi de principiis, sed investigaverimus primi principii interpretationem, quid sit secundum naturam et suppositum : sic enim ut in undecimo hujus philosophiae libro ostendimus, prima substantia separata est bonum et optimum omnis boni. Quaeramus igitur ab his qui numeros dicunt esse substantias separatas et principia entium, quomodo se habet principium quod ponunt ad id quod, est bonum et valde bonum, et optimum, Ad hoc enim secundum aliquem modum oportet quod se habeant principia prima, et elementa quae isti ponunt,
Dubitatio enim est quid eorum sit principium bonum, et utrum est aliquod illorum principiorum id quod volumus et intendimus dicere bonum et optimum, aut non est aliquod principiorum bonum et optimum : sed sicut dixerunt quidam, bonum, et optimum sunt ex principiis posterius genita. A theologis enim, quibusdam qui sunt de adhuc tempore Aristotelis praesentibus in vita et philosophia, videtur esse confessum hoc quod bonum et optimum non sunt principia, sed genita ex principiis. Et illorum fuit Eudoxus, et quidam alii tunc praesentes in philosophia. Isti enim non dicunt apparere valde bonum et optimum nisi praeveniente materia entium, et sicut in. ante habitis dictum est, perfectum et bonum dicebant esse principiatum et imperfectum, et malo permixtum dicebant esse principium, boni et optimi. Hoc autem fecerunt ideo, quia ad erubescentiam ducti fuerunt ex quadam vera difficultate quam objiciebant sophistae contra omnes illos qui dicebant unum esse principium, omnium materiale, sicut quidam Antiquorum dixerunt : secundum enim illos accidit pro certo imperfectum esse principium perfecti, et permixtum
malo privationis esse principium boni et optimi. Est autem haec difficultas eveniens, non ideo quia bonum reddatur sive attribuatur hoc quod dicunt, ita quod ipsum quod vere principium existens sit sicut dicunt, sed potius ideo, quia dicunt unum esse principium et elementum materiale entium : et dicunt quod numerus est ex uno potestate : et quia numerus ex uno est potestate, et numerus est causa entium, ideo potestatem dicunt esse principium entium : et sic imperfectum et permixtum malo dicunt esse principium. Propter quod etiam Antiqui, videntes quod ex uno materiali principio procedunt entia, per contrariorum actionem et passionem, dicebant bonum et malum esse principia, et principium lucis., et principium tenebrarum, et principium humoris, et abyssum absorbens omnia. Et ideo dixerunt similiter inaequali potentia et regnare et principiari non quidem primos deos qui sunt principia imperfecta secundum eos, qui sunt ut nox et caelum, quorum unum est principium praecedentium, et alterum principium lucis sequentis, aut etiam chaos quod est abyssus absorbens quae praecedit, aut Oceanum qui principium est humoris qui vitae est subjectum, sed Jovem perfectissimum omnium et sublimem Deum non dicebant primo regnare, sed postea ex aliis diis genitum.
His autem contingit alia dicere propter hoc quod vident, quod illi qui principiantur in entibus, secundum omnes virtutes suas sunt continue transmutabiles et amittentes virtutem ex contrariorum successione : quoniam dicere contingit quod omnia sunt permixta ex permixtione istorum principatuum : et hoc dicunt non fabulariter, sed expressa veritate sine tegumento fabularum : et hoc modo dixit Fericida Philosophus , et alii sapientium quidam, qui dicunt quod primum dignitate quod est bonum et opti- mum, est generatum ex principiis primis et elementis. Hoc etiam quidam magni de numero posteriorum sapientium dixerunt, ut Empedocles et Anaxagoras : quorum quidem Empedocles videlicet dixit amorem esse elementum omnium : ille vero, scilicet Anaxagoras, dixit omnium principium esse intellectum. Sed inter eos qui immobiles substantias dixerunt esse principia, hi quidem dicunt quod ipsum unum sive unitas est principium quod est valde bonum : et dicunt unum et unitatem esse substantiam omnium, quia putant quod unum maxime sit ens et entium causa. Ea igitur dubitatio in qua nunc sumus, est utrum oportet nunc dicere bonum principium, aut principiatum. Mirum autem videtur valde, si ei quod est primum simplex et sempiternum et sufficiens, stit
hoc: et convenit quod idem quod est principium, sit valde bonum, et quod ipsum per se sufficiens sit et salus, et non accipiat illud ab alio sicut id quod egreditur de potentia ad actum : quod enim, incorruptibile est, non est propter aliud quod ipsum ad esse deducat : quod enim incorruptibile est non eo sive ab eo quod bene se habet, nec est per se sufficiens sicut generata sunt propter generans, quod bene se habet ad agentis naturam : nec tamen est per se sufficiens, sicut generans determinatum, ut homo bene quidem se habet, sed tamen sine primo universaliter movente non est sufficiens. Impossibile est igitur quod primum, principium appareat esse tale, quod sit ipsum unum quod est numeri principium: aut etiam si hoc non est principium, impossibile est quod appareat nunc elementum : et tale elementum quod sit elementum quorumcumque numerorum : quia talis principium, ut diximus, est potentia et imperfectum et malitiae permixtum, Accidit enim, ex hoc, si ita dicatur, multa difficultas, quam quidam fugientes abdi-
caverunt et a positione recesserunt : cum tamen aliquo dixissent unum quidem principium esse primum et elementum, et negaverunt verum esse quod prius verum esse confitebantur. Mathematici autem qui mathematica omnium dicebant esse principia, dixerunt numerum esse principium omnium : dicunt enim quod in numero omnes unitates fiunt et generantur, quemadmodum fit et generatur valde bonum et optimum quid.