CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter malum participatur ab entibus, ei est regio et locus secundum opiniones aliquorum.
Et multa et multiplex est investigatio inter Philosophos valde bonorum. Amplius autem si species ideales ponantur esse numeri tantum secundum hoc quod numeri sunt primae substantiae separatae, sequitur quod omnes species sunt bonum quid : quia sunt et quidditates et. bonum, quod ut divinum appetunt omnia. Sed quodcumque vult ponat aliquis ideas : nam si detur quod ideae sunt de numero bonorum solorum, sequitur quod ideae sunt substantiae entium. Si autem est bonum eti am substantiarum, tunc sequitur quod omnia alia et plantae sunt bona, et ea quae etiam participant bonum et optimum : et hoc non dixerunt auctores idearum, qui unam ideam dixerunt esse, sicut alterius entis quod est in genere uno : bonum enim dixerunt esse ens in genere qualitatis. haec autem inconvenientia accidunt: et accidit etiam quod si unum est elementum, quod etiam contrarium uni et bono sit elementum, sicut quidam dicunt, illud uni contrarium
elementum esse pluralitatem, sive etiam quod illud sit inaequalitas quae est magnum et parvum, ex quibus fiunt omnia cum uno : et dicit quod ipsum elementum inaequalitatis et pluralitatis est ipsum malum : propter quod etiam ille quem effugit bonum, ita quod non potest copulare ipsum uni quod est in potentia omnia, eo quod necessarium sit quod sit ex contr arus generatio boni perfecti secundum actum, dicit malum esse pluralitatis naturam forte ideo, quia bonum est ex una et tota sola causa : malum autem est omnifariam, sicut determinatur in Ethicis.
Alii vero dicunt inaequale mali naturam esse, et non copulant bonum cum uno: eo quod est unum elementum et potestate quadam ens, bonum, autem secundum actum : et secundum utrosque hos accidit omnia participare malo sicut participant pluralitatis vel. inaequalitatis naturae, praeter unum quod est semper unum Idem. Et hoc est unitas Ipsa, et maxime accidit participare malo, In eo quod permixtum est et participat numeros aut mensuras : et isti dicunt quod malum est regio et locus boni, eo quod eamdem dicebant esse receptionem loci et receptionem materiae : quod tamen non est verum, sicut ostensum est in quarto Physicorum : et dixerunt quod corruptibile desiderat bonum, sicut dictum est in fine primi Physicorum : unum enim contrariorum corruptivum est alterius : et ut generaliter dicatur, quemadmodum diximus, quia materia est potestate, sicut id quod est ignis actu, prius est potestate Ignis : sic dicunt quod ipsum, malum est potestate bonum : malum enim in talibus est contra naturam formae esse : et ideo malum secundum suppositum quod supponit, est materia sub privatione.
Haec autem inconvenientia omnia accidunt ex diversis quae supponunt quae sunt facta circa prima principia : hoc enim quod dicunt, quod bonum est generatum, sequitur ex hoc quod dicunt, quod illud principium quod est omnium primum, est elementum. Quot autem et quales sint principatus mali et boni, sequitur ex hoc quod dicunt quod prima principia sunt contraria. Quod autem perfectum et optimum sit potentia numerus et multiplicetur, sequitur ex. hoc quod concedunt quod unum quod est principium numeri, sit primum principium et substantia entium. Quod autem bonum et optimum sit numerus et species idealis, sequitur ex hoc quod dicunt quod, primae substantiae sint numerus et species ideales et separabiles. Si ergo secundum istorum dicta sequitur, quia poni bonum inter principia est impossibile, et quod non poni ipsum inter principia sit iterum impossibile, palam est quod hoc est ideo, quia secundum, dicta eorum principia male reducuntur et adaptantur entibus, quae si recte ponerentur, nihil sequeretur inconveniens : nec prima principia ^ inter ea quae sunt principia, recte ponuntur, procedere ab his quae non sunt indefinita, sicut est materia et ea quae sunt potestate : prima enim principiorum diffinita sunt, et a nullo fiunt, sed sunt causa omnium. Illi autem dicunt, quod sunt imperfectorum imperfectissima. Dicunt enim quod sunt potentiae proximae, ex quibus fit unumquodque, quae sunt quidem imperfecte, sed inter alia imperfecta sunt perfectiora quaedam : cum tamen totum contrarium sit verum, quia sunt perfectissima, et sunt actus deducentes ad actum esse imperfectum. Haec igitur est causa propter quam sic se habere res dicunt in primis principiis, et ideo dicunt quod etiam ipsum unum quod est principium, non est ens quid determinatum, sed potestate est quid ens : et hoc totum accidit, ut diximus, quia dicunt quod idem est principium et elementum : et cum elementum
non sit nisi potestate, dicunt quod principium non sit nisi potestate. Sunt autem et hic apud nos, ut modo non loquamur de primis principiis, sed de proximis quaedam principia perfecta secundum actum existentia, ex quibus sunt ea quae sunt imperfecta : homo enim qui est actu perfectum principium generationis, generat, at ab ipso est sperma : et ideo sperma non est primum generans : et ita poterant scire quod ante omnia quae sunt potestate, sunt ea quae sunt actu, et quod prima principia sunt perfectissima nihil contrarium habentia : sed quia in ante habitis haec sufficienter determinata sunt, ideo hic relinquantur.