CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Qualiter dicitur sapientia, et per consequens philosophia propter rationes sapientis et sapientiae.
Quoniam autem in hac nostra intentione quaerimus eam quae verae sapientiae habet nomen, per rationem considerandum est nobis circa quales causas et circa qualia principia sit. Fortassis autem fiet nobis manifestius, si primo comprehendamus descriptiones et opiniones quas ab antiquis Philosophis habemus approbatas : virtutem enim quamdam habet communis animi conceptionis, quam quisque probat postquam audierit.
Omnes enim ab Antiquis in philosophia communiter tradiderunt, quod hunc praecipue dicimus esse sapientem , qui omnia maxime scit sicut decet, et non habet secundum unumquodque singularem de ipsis scientiam. Qui enim omnia scit, non potest omnia scire, nisi ex his quae sunt causa omnium, et non quorumdam causae, et quorumdam non : et illae omnium causae non sunt nisi illae quae sunt causae, non quidem entis secundum esse, sed secundum quod ipsum est actus simplex entis per se secundum quod ens : illae enim solae sunt causae omnis esse, et non habent alias se priores. Scit autem iste, sicut dicit , persuasus non ab alio, sed propter scire facientia considerans, quod non decet physicum vel metaphysicum qui ea quibus scit, esse et subsistere sive entitatem habere supponit ab isto Philosopho : et hoc quia maxime ascendit ultra communem in hominibus sensibilem cognitionem, non habet scientiam eorum quae scit secundum unumquodque sensibile : quia non accepit universale in sensibus mixtum, sicut sentiens et memorans et experiens, sed potius scit quae scit per primas entium causas. Haec igitur una est acceptio sapientis accepta penes medium, per quod scit absolute relatum ad scibile quod scitur per ipsum secundum quod ipsum est per se et non per aliud ante se acceptum faciens scire.
Postea autem secundario et minus propria ratione dicimus hunc esse sapientem, qui cognoscit ea quae duplici
difficultate cognoscuntur : quia sunt et difficilia homini cognoscere, et difficilia noscere secundum seipsa. Quae enim difficilia sunt homini, sunt a sensu remotissima : et haec sunt recte principia ante quae nihil est penitus : haec enim ideo difficulter homo cognoscit, quia intellectus hominis cum continuo et tempore cognoscere natus est. Ista autem intellectualia secundum intellectum divinum sunt, qui quidem solus locus est hujusmodi veritatum purissimarum. Et sunt etiam in se cognoscere non levia et divino intellectu : cujus probatio est, quia cum sint duo difficulter intelligibilia per se, unum est difficile intelligibile ex sui imperfectione, alterum vero ex sui perfectione. Ex sui autem imperfectione non levia sunt cognoscere quaecumque principium intelligendi, quod est forma, perfectum non habent, sed potentiae valde permixtum, sicut hyle, et motus, et tempus : ex sui autem perfectione non levia sunt ad dignoscendum, quae omne principium intelligendi praeveniunt, sicut Deus deorum Dominus, qui non intelligitur nec enarratur nisi per formam sui causati primi, vel secundi, et sic deinceps : et ideo dicit Philosophus, quod non habet nomen, et quod deficiunt linguae ab enarratione ejus : et talia, prout possunt, in ista declarantur scientia. Haec igitur est acceptio sapientis, et est data secundum proportionem scibilis sibi proprii ad intellectum humanum qui accipit ipsum.
Adhuc autem hunc dicimus esse sapientiorem circa omnem scientiam, qui certior est et doctissimus causarum in hoc quod dicit eas quae magis sunt causae quam aliae : et haec acceptio sapientis est accepta prius in scire quam in agere. Sunt autem certiores causae quae ex substantialioribus certificant, et sunt doctissimi causarum, et dicentes eas quae causarum sunt causae in hoc quod sunt et in hoc quod causae sunt. Patet autem unum etiam parum scienti, quod illae qua) certificant ex his quae sunt causae esse secundum quod est esse simplex omnium rerum, magis ex substantialibus certificant quam illae quae certificant ex his quae
concepta sunt cum materia mobili vel quantitate : quia illa non sunt de esse secundum quod est esse, sed sunt de modo essendi quodam. Et tunc ille doctissimus est causarum : quia reddit causas qua) magis influunt omnibus , quoniam influant, aliis nullis influentibus, et nullae aliarum influunt sine istis : causae enim esse simplicis sunt substantificantes et causantes esse cuicumque esse in quantum est esse, sicut patet in corpore mobili : hoc enim ipsum esse non habet a principiis motus et mutabilitatis, cum suum esse sit secundum naturam ante illa : sed habet ipsum a principiis substantiae secundum quod sunt principia substantiae et principia motus sive esse : et quod principia sunt, habent a principiis ipsius esse : et sic patet qualiter principia esse magis sunt etiam causae principiis aliis. Dico autem esse simplex, non esse universale, sed esse cujuscumque non conceptum cum magnitudine et materia subjecta motui per principia motus. Istius enim esse principia sunt principia a quibus omnia alia principia habent, et quod sunt, et quod sint principia.
His igitur de sapiente conceptionibus sic suppositis, dicimus illam scientiam esse veram sapientiam, quae per se est scientia, ita quod suiipsius ipsa est causa, hoc est, quam gratia suiipsius quaerimus scire et volumus, et hoc cujus finis propter quam scire volumus, est in ipsamet scientia : sicut enim patet ex jam dictis, non potest esse causa sua) scientiae ipsamet scientia, sed ab aliqua aliarum aliquid probatum et in esse stabilitum accipiat, sed potius illa a qua accipit hoc, erit sibi causa scientiae, et tunc non erit ultimum scientiae et virtus sapientia. Quod tamen jam determinatum est in Ethicis. Oportet autem ipsammet ex omnium principiis sibi esse causam scientiae.
Amplius, si non gratia suiipsius volita
sit, oportet quod non sit sapientia : quia si detur, quod propter aliud utile vel ad quod adminiculatur, ipsam esse quaesitam et volitam, illa propter quam, erit altior et dignior quam ista : igitur ista non erit virtus scientiae et ultimum, sed potius illa propter quam istam quaerimus : hoc autem est contra hypothesim : quoniam ponimus istam esse sapientiam. : ergo non erit propter alterum aliquid : sapientiae enim ratio est, ut in Ethicis determinatum est, quod sit virtus scientiae circa ultimum et maximae virtutis scibile existens : hoc enim magis habet nomen sapientiae quam illae scientiae quae quorumlibet utilium causa quaesitae et adminiculantes ad alia contingentia quaecumque. Sic igitur ista scientia vere et proprie habet nomen sapientiae.