CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De opinione Anaximenis et Diogenis aerem dicentium universorum esse principium.
Anaximenes vero et Diogenes cum dictis conveniunt in hoc quod unam .so- lam materialem causam rerum sive entium dixerunt, sicut qui unam corporum dixerunt esse universalem omnium causam : sed differebant ab aliis in specie illius corporis. Isti enim aerem priorem aqua esse dixerunt, et esse aerem omnium principium. Fuit autem Anaximenes iste Philosophus Epicureus, nihil omnino principium esse dicens nisi corpus. Diogenes autem licet ex conditione, ut legitur, fuerit servus, tamen ex liberalium studiis libertate est donatus. Hi ergo et quidam alii aerem dixerunt antiquiorem omnibus maximo principium corporum simplicium, et per consequens etiam esse principium corporum compositorum. Ratio autem inducens ad hoc fuit, quia videbant isti humidum cum frigido non esse causam vitae : quia frigiditas est qualitas sistens motum. Omnes autem isti licet ponerent unum solum principium, tamen ponebant illud esse multarum virtutum agentium, sed omnes illas a subjecto causari dicebant, sicut passio a subjecto causatur : quia igitur frigiditas tollit motum et comprimit ad centrum, ideo humidum cum frigido negabant esse principium : videntes quod calidum cum humido, vitae et esse principium est : calidum autem cum humido primo non est nisi in aere. Amplius humidum nutriens est ingrediens intra per os ejus quod nutritur : non autem ingredi potest nisi spirans : et spirans habet naturam et formam aeris. Amplius cum calido humidum movetur ad circumferentiam, et sic fluit ad omnia quae in circumferentia continentur. Iste autem motus convenit constitutioni rerum : et sic aer videtur essse omnium primum et principium. Amplius vehiculum omnis virtutis est spiritus, et est formativus omnium : et ideo dixerunt hunc spiritum esse omnium principium vitae et causam et animam. Persuasi etiam fuerunt ex hoc, quod .circa circumferentiam ignis est, qui est consumpti vae naturae, et destruit entia propter suae
vehementiam actionis : circa centrum autem videbant dominari qualitates mortificativas : et ideo medium elementorum temperatum et principium esse dixerunt. Adhuc autem omne corpus spirare viderunt id quod est in omni corpore humidum : et ideo quod ex omnibus spirat, videbatur esse omnium principium primum. Videbant etiam ex aere aquam fieri facili conversione, et in ignem mutari de facili : et cum nullus terram poneret esse principium, sed principiatum, videbatur istis aerem aquae et ignis esse principium, et priorem aqua et igne : et cum haec priora sint quam terra, videbatur eis quod aer omnibus simpliciter sit prior : et per hanc rationem videtur principii nomen habens et naturam illam. Omnes autem isti supponunt quod nihil per simplicem virtutem principium sit, dicentes nihil fieri ex aliquo sicut ex principio, nisi cujus substantia materialis efficitur ex ipso : ex quo enim generatur res et in quod corrumpitur, in fine substantia principii salva, sed mutata secundum passiones, dixerunt esse principium, sicut jam ante determinatum est.