CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De esse coelementationum quas principia posuerunt quidam Pythagorici.
Quorumdam autem Pythagoricorum quidam: duas dixerunt esse sistitias principiorum, unam quidem boni et perfecti, et alteram mali, et has duas coelementaliter jungebant, unumquodque bonum
suo coelemento contrario malo jungentes : et sic quia viginti erant, decem bona et deceni mala coelementaliter juncta, decem faciebant principia. Haec autem dicebant principia omnia , cum tribus modis varientur existentia quidem, ita quod quaedam ordinantur ad alia a quibus accipiunt esse : quaedam autem sunt absoluta : et inter absoluta quaedam prima existentia, quaedam autem sunt mobilia sive mota : dixerunt haec decem istam triplicem entium diversitatem a decem coelomentariis principiis sufficienter causari : tria vero coelementaliter accepta dixerunt esse entis principia, infinitum et finitum, par et impar, unum et plura : et accipiuntur ista secundum ordinem resolutionis, ita quod prius causatur a consequente et resolvitur in illud. Finitum enim omne per unum primo, et par secundo, sive per par proxime, et per unum primo finitum est : quoniam finitum est cujus omnis pluralitas et potentialitas par sibi in complemento formae ad terminum unitatis formam reducta est, et aliter non existens perfecte : et e contra cujus pluralitas et varietas potentiae impar Bibi ad unius terminum reducta non est, infinitum est. Similiter autem in eadem coelementatione ponebant principia motus coelementaliter accepta, scilicet dextrum, et sinistrum, masculinum et foemininum, quiescens et motum, sicut dictum est in aliis non aeque prima : quoniam in his quiescens abusive vocaverunt, quod nullo modo movetur : et hoc est cujus omnis bonitas est intra ipsum, sicut unitas prima in qua nullus est numerus, et nulli linitur, et hoc est primum non motum stabile dans cuncta moveri : et hoc est omnia alia formis sigillans, et omnibus aliis formas suas imprimens, et ideo masculinum : et quia formans est movens ad locum, sicut in VIII Physicorum probatum est, ideo ubi abundat virtus sic entia sigillantis et formantis, ibi est dextrum. Propter hoc etiam Pythagorici pri- mi inter philosophos in primo corpor sic formato dextrum et sinistrum posuerunt, non secundum figuram, sed secundum virtutem dextrum et sinstruin distinguentes. E contra vero cujus non omnis bonitas secundum actum rerum est intra, per motum acquiritur, et illud etiam est in potentia ad motum et est motum : et quia id recipit et sigillatur ab alio quodam movente et sigillante, est foemininum : et quia semper regyrat de imperfecto ad perfectum, et quod trahit potentiam sui ad moventis virtutem, est sinistrum : sinistrum enim est quod trahitur in motu post dextrum, et per quod ad dextrum fit regyratio. Quatuor autem coelemontaria quae reliqua sunt in ente generabili, inferiora posuerunt, et duas quidem coelementationes in simplici posuerunt esse principia : duas autem composito secundum prima elementantia. In simplici quidem posuerunt rectum et curvum : quoniam simpliciter leve et simpliciter grave recta sunt a medio vel ad medium mota. In alio autem leve et in alio grave sunt curva et reflexa et sursum et quae curvantur inferius. In igne quidem aor, in aere autem et igne aqua. A. deorsum autem superius : in terra quidem aqua, in aqua autem et terra aor : et ideo haec et media et alterabilia et imparia sibi et multarum formarum esse dixerunt : quia curvum habet tres formas recti et concavi et convexi : rectum autem tantum unam. Secundum autem ordinem inferioris ad superius ponebant lucem et tenebras : quoniam secundum. Commentatorem, cum perpetuo superius corpore participant ista . quae enim participant actu et potentia perspicuum, luminosa sunt et lucent, sicut dixerunt lucere ignem. quae autem communicant cum perpetuo superiori in potentia perspicui tantum, sunt transparentia et non luminosa : et quae privantur utraque, sunt opaca : et haec tenebrosa vocaverunt : et haec sunt in elementis
ante formas et qualitates elementorum secundum naturam : et ideo ista principia vocaverunt elementorum, nihil in haec falsitatis dicentes, nisi, quia principia substantiae elementorum neglexerunt. In non simplicibus autem secundum perfectionem quidem finis et motus dicebant principium esse bonum, et secundum infirmitatem et defectum consequendi verum motus terminum et verum finem, dixerunt esse malum. Et secundum consecutionem virtutis caelestis quae inferius generata movet ex quatuor punctis obliqui circuli, et non pluribus, secundum quae distinguitur uniuscujusque periodus, est quadrangulum ex altera parte longius. Puncta sunt duo solstitialia distinguentia profundum ab ante et retro, et duo aequinoctialia ab ortu in occasum accepta distinguentia latum : longum etiam inferius generatorum distinguitur secundum motum rectum ab inferiori ad superius ascendendo. Dicebant enim et vere, quod quadratum ex ductu ejusdem lineae in seipsam producitur, sicut determinatum est in secundo Geometriae. Quadrangulum autem quod est longius altera parte, coniicitur ex unius lineae ductu in aliam. Quaecumque igitur inferiorum aequales habent arcus periodi, ad statum et decrementum pertinentes, et arcus sive semicirculus sub quo conducuntur ad statum secundum aequales medietates quae sunt quartae circuli, dis tinguitur, ita quod una quarta conducit ad statum quantitatis, et altera ad terminum roboris et virtutis, et tertia a quantitate virtutis declinat sive ad diminutionem quantitatis, et quarta mensurat declinationem quantitatis, horum periodus est circulus inscriptus quadrato : et latera quadrati sunt mensura totius suae durationis regulariter, et unice hanc solum periodum naturalem et bonum esse posuerunt, sicut et in veritate res se habet. Quorumcumque antem incrementa et decrementa quantitatis et virtutis materialia sunt, tunc erit maxima materialitas in eo quod parum cresci vir-
tus post acceptam quantitatem et velociter declinat : et horum periodos inscripta altera parte longiori quadrangulo, et est ipsorum duratorum permanentia irregularis et mala et cum aegritudinibus multis, et infirma sunt ad sui esse opiniones naturales. Sic igitur viginti quidem principia in duabus sistitiis boni et mali ordinata Pythagorici posuerunt : quae tantum decem sunt, quando elementaliter accipiuntur, haec scilicet, finitum et infinitum, par et impar, unum et plura, dextrum et sinistrum, masculinum et foemininum, quiescens et motum, rectum et curvum, lucem et tenebras, bonum et malum, quadrangulare quadratum, altera parte longius quadrangulum. Et in istis rationibus quas induximus ista principia esse dixerunt, non multum a veritate deviantes.