CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De tribus positionibus in naturalibus, quae omnes in hoc conveniunt quod linum dicunt omne esse quod est, et sunt Parmenidis et Melissi.
Sunt autem quidam Philosophorum, qui de omnis entis principiis enuntiaverunt, ac si omnia sint una sola natura et tantum unius naturae. Quia dicunt omnia per naturam esse unum et idem, et totam pluralitatem quae est in rebus, non esse nisi per accidens : sed non omnes illi qui hoc dicunt, dicunt illud uno modo, sed in tres opiniones distribuuntur, sicut patebit in sequentibus. In hoc tamen conveniunt omnes, quod non bene dicunt quod dicunt : quia in syllogismis probationum quos adducunt, peccant, et in materia falsas propositiones ponendo, et in forma syllogismi, quia non syllogizant bene, sicut ostendimus in primo Physicorum, nec oportet hic repetere . Conveniunt iterum in hoc quod dicunt quod non est secundum naturam dictum, quia motum et principium motus auferunt : et ideo naturalis Philosophus non habet disputare cum eis. Omnes isti convenerunt in hoc quod illud unum quod dicunt esse, sit immobile. Igitur cum in praesenti quaeramus causas naturales quae determinatae sunt a nobis in Physicis, nullatenus convenit ut habeatur sermo de istis quoad praesentem causarum perscrutationem, in qua per habita quaerimus numerum causarum naturalium. Isti, enim non loquuntur ut quidam Philosophorum, qui naturaliter loquentes, ipsum ens unum esse sicut aquam, vel aerem, vel ignem, et non omnino
auferebant motum, sed omnia generant ex uno per motum quasi ex una materia omnia ex uno esse dicentes : sed isti dicunt alio modo omnia esse unum. Illi namque qui physice loquuntur, illi uno quod dicunt esse ex quo omnia sunt, motum apponunt, dicentes omne quod est, generari quocumque modo generationis : sed isti non physice loquentes, dicunt unum quidem omnia esse, et dicunt illud esse immobile, et secundum tantum quod auferunt motum, istius speculationis sive inquisitionis in qua sumus, ens in quantum est inquirentes, est proprium de eis disputare et non philosophiae naturalis. Et haec omnia determinata sunt in primo Physicorum, unde cum ibi disputavimus de istis, diximus nos facere inducendo Philosophum primum : quia ex principiis naturae non potuimus habere viam contra ipsos. Haec autem in altiori existentes inquisitione, quamvis de re naturali quaeratur, oportet nos latius de his interius considerando, perquirere eorum positiones, et rationes eorum quibus ponunt quod ponunt, et in quo conveniunt, et in quo differunt, ut videamus quid philosophiae dicta eorum contineant.
Parmenides dicit omnia esse unum, et videtur tangere quod omnia sunt unum ratione formae et speciei quae est rerum quidditas. Melissus vero ipsum quod est omne, dicit unum et idem esse secundum materiam : et ideo Melissus dicit omnia esse unum finitum et immobile. Parmenides autem omnia dicit unum esse inlitum et immobile. Xenophanes vero qui primus fuit inter hos tres, eo quod Parmenides fuisse dicitur ejus discipulus, dicit quidem omnia esse unum, sed nihil explanat de altera istarum naturarum, utrum scilicet sint unum per formam, vel unum per materiam : et ideo Xenophanes neutrum istorum visus est attingere : sed respiciens ad totum coelum cum omnibus coordinatis sibi, dicit hoc unum totum esse quod est Deus, et Deum dicit esse omnia.
Sicut igitur diximus in praehabitis, bi praetermittendi sunt quoad praesentem de physicis causis quaestionem. Duo quidem omnino, scilicet Melissus et Xenophanes, quasi parum rudiores et agrestiores, in schola non connutriti : eo quod dicunt ipsum unum quod est omnia, esse infinitum et immobile. Parmenides autem curialior esse dicitur, quia motum aliquem dat entibus, sed absolute substantialem aufert generationem : et ideo Parmenides visus est dicere quod dicit, melius videns quid dicere congruit. Arguit sic Parmenides : quodcumque praeter ens est, de omnibus nihil est omnino: quia ens non distinguitur ab aliquo entium : ergo ens omne est una et eadem natura entis indistincta ab aliquo entium: et sic Parmenides nihil dignatur esse praeter ens. Non ens igitur quod est praeter ens solum, nihil dignatur penitus esse. Si ergo aliquid sit illud, non est aliquid praeter ens. Quod autem non est aliquid praeter ens, est ens solum. Ergo omne quod aliquid est, ens solum est, et unicum ens : igitur omne quod est aliquid, est unum solum ens : sed omne quod est, aliquid est : ergo omne quod est, unum solum ens est. De his autem manifestius diximus in Physicis, in libro primo : sic autem omnia unum solum ens esse dicens, ab ipso sensu coactus sequi ea quae apparent in sensu, dixit omnia esse unum secundum rationem et quid est et formam, plura vero per accidens in formis sensibilibus esse suscepit, et ibi. accidentalem motum esse non negavit. Et ideo postquam unum omnia esse dixit in substantia et esse, rursus in sensibilibus duo ponit esse principia, calidum et frigidum, ut terram et ignem dicens esse principia. Ex his autem quod principium est secundum proprietatem entis, est calidum, quia motum habet a centro : frigidum autem eo quod privat motum, et constringitur ad centrum, ordinat principium esse per modum non entis. Hae igitur sunt horum trium Philosophorum, positiones et in quo
conveniunt, et in quo differunt dictum est.