CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quid in summa colligitur ex omnibus opinionibus et quaestionibus induciis tam Epicureorum quam Stoicorum : et hoc est quod non ponit alia praeter praedictas causas.
Habitis autem his ex omnibus dictis Philosophis concedentibus idem et sapientibus per rationem uniuscujusque positionis suae accipimus ea quae a principio diximus. A primis enim Epicureis Philosophis accipimus quod principium existentium et formarum sit corporeum : aqua namque et ignis et his similia sunt corpora, et talia pro principiis esse posuerunt, sed differenter : quia a quibusdam eorum accipimus, quod principium existentium et subjectorum sit unum : ab aliis vero accipimus quod sint plura, sed tamen corporea principia, utrisque tamen tam dicentibus quod unum, quam dicentibus quod plura sint corporea principia, non ponentibus ea in aliam speciem causalitatis nisi in speciem materiae. A quibusdam vero eorumdem Epicureorum accipimus, quod ponunt istam causam quam diximus esse materialem, et cum ea quam vocamus unde motus, sive moventem et efficientem : vel accipiamus iterum illam quae est unde motus a quibusdam Epicureis positam esse unam simplicem, sicut ab Hesiodo, qui non ponit nisi amorem deorum moventem. Ab aliis vero ejusdem sectae Philosophis ponentibus eam, duas accipimus duo esse moventia, sicut Empedocle dixit movere litem et amicitiam.
Omnes tamen Epicurei alii ab Italicis obscurius Italicis dixerunt de causis his, et praecipue de movente causa. Italici enim Anaxagoras et Hermotimus et Empedocles fuerunt, et illi distinctius posuerunt aut intellectum agentem, ut Anaxagoras et Hermotimus : aut duo moventia posuerunt, ut Empedocles : et tamen omnes isti, ut diximus, tantum dictis causis unde sunt, materiali scilicet, et unde motus, et harum alteram, scilicet qua est unde motus, quidam eorum dixerunt esse unum, quidam autem duas.
Pythagorici vero a quibus secta incepit Stoicorum, duo principia dixerunt secundum eumdem modum causarum, materialis scilicet et formalis. Quos modos superius inter causas enumeravimus : sed addiderunt unum in positione sua quod istorum est proprium. Dixerunt enim quod finitum et infinitum et unitas, quae posuerunt esse principia tam existentium quam factorum, non sunt aliae quidem naturae corporum quibus ista Insint ut passiones subjectis : sicut si diceremus quod finitum et infinitum et unum esset ignis finitus vel infinitus vel unus, vel terra finita vel infinita vel una, vel aliud tale corpus : sed ipsum finitum vel infinitum et ipsum unum, quae sunt finitas vel infinitas et unitas, dixerunt horum esse substantiam de quibus praedicantur sicut principia de principiatis.
Horum autem omnium rationem nos superius assignavimus in capitulo ubi Pythagoricorum assignavimus rationes : et ideo numerum dixerunt formalem esse substantiam omnium per modum quem superius declaravimus.
De his igitur causis secundum hunc quem diximus modum, enuntiaverunt. Inceperunt autem isti Pythagorici unum dicere et diffinire de ipso quid est, sive rerum quidditatem : sed valde simpliciter et sine arte tractaverunt superficialiter, et non per substantialia res diffinierunt : et cum primum inest hoc quod dicitur rei terminus, hoc putaverunt esse substantiam rei sive quidditatem. Dicentes enim formam non esse principium in eo quod forma est , sed in eo quod est unitas : et materiam non esse principium in eo quod materia, sed in eo quod duo : dixerunt per prius convenire terminum esse unitati et binario quam formae et materiae : et ideo numerum substantialem terminum et principium dixerunt esse omnium tam existentium quam factorum. Et hoc est simile, ac si aliquis dicat quod idem est dupla res et dualitas sive binarius, et quod esse omnis dupli est esse binarii : eo quod primo binario contingit esse duplum ad unum. Sed fortasse hoc non semper est verum : si enim in discretis accipiatur, est verum : sed in aliis contingit quod idem non est esse dupli quod binarii : quia uni et eidem rei accidit aliquando aliqua duplicitas potentiae et actus vel alterius, cujus tamen esse non est esse binarii et discreti : et si detur oppositum, sequitur quod multa erunt unum solum : quia binarius vel ternarius vel alius numerus in multitudine discreta consistens erit una sola res : quia diffinitum terminatum ex. actu et potentia ex omnibus diffini entibus est unum solum : et hoc inconveniens sequitur generaliter ad dictum Pythagoricorum, et est inconveniens magnum : quia multa in numero et in discretione consi- stunt, et simpliciter sunt multa, et nullo modo unum formaliter. Quidditas autem rei simpliciter est unum et non multa, sicut probabitur in septimo libro scientiae hujus. De prioribus igitur Philosophis Epicureis et aliis Stoicis sequentibus tot causas quot diximus, est accipere et non plures : et patet quod nullam novam causam addunt superius dictis a nobis.