CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod non est addere quintam, ausam praememoratis quatuor causis ex omnibus dictis intentionibus Philosophorum.
Breviter igitur et summatim sive particulariter pertransivimus determinan-
do qui Philosophi, et quomodo sive quibus rationibus dixerunt de principiis sive causis rerum existentium, et de ipsa veritate rerum, quae est rerum quidditas ex simplicibus et primis substantiae subjectae principiis constituta . Omnia enim aliorum dicta redeunt aut ad opinionem Epicuri, qui ponit corporea : aut ad opinionem Stoici, qui mathematica ponit principia : aut ad opinionem Platonis, qui consentit in aliquo cum utrisque. Ex omnibus inductis licet irrationabiliter dicta sunt, hoc tamen ab eis habemus, quia omnium loquentium de principio et causa nullus dixit aliquod novum genus causae quod praeter quatuor genera causarum quae a nobis in secundo Physicorum sunt diffinita, quasi quintum genus esse addere intenderit. Sed omnes Philosophi sive de natura sola loquentes, sive de ipsa veritate prima existentium loquantur , obscure quidem quantum potuerant, videntur in positionibus suis appropinquare illis causarum generibus, et nullum genus causae novum addere. Illi namque Philosophi qui solum materiam principium omnium esse dicunt, sive ponant materiam esse unum aliquid, sive plura : et sive ponant esse corpus, sive incorpoream, sicut Plato, qui dixit materiam esse duo, magnum scilicet et parvum. Mathematici autem omnes qui ponunt causam, materialem esse dicunt. Similiter et Stoici qui dixerunt infinitum esse similium partium commixtum principium. Et similiter Empedocles qui ignem et terram et aquam dixit esse principium materiale. Anaxagoras enim materialem causam dixit imitationem mixtionis similium partium, sicut patet per determinata in ante habitis. Omnes enim isti sunt agentes causam quam vocamus materialem. Amplius autem quicumque dicunt, aut ignem solum, aut aerem solum, aut aquam solam, aut corpus medium quod sit igne spissius et aere sub- tilius. Omnes enim isti tale corpus quale posuerunt, dixerunt esse materiam. Omnes igitur isti non tetigerunt nisi solam materiam, nihil ex quo fierent res, novum quod non rationem materiae habeat, adjicientes.
Alii autem Philosophorum locuti sunt de causa unde est principium motus sive movente, sicut illi qui dixerunt amorem et odium, sive litem et amicitiam, quod idem est, esse causas. Similiter autem et illi qui dixerunt esse causam aliquid ex cujuslibet quae enumeravimus, dixerunt esse aliquid movens, sicut calidum, vel frigidum, vel aliquid hujusmodi. Nullus enim horum in hoc genere causalitatis invenit aliquid quod haberet rationem causalitatis novae : quia omnes in ratione moventis dixerunt esse quod posuerunt. Sed nullus Antiquorum plane et manifeste dixit causam formalem, quae quid erat esse rerum et substantia, eo quod esse et quidditatem et rationem dat his quae sunt. Maxime tamen hanc dederunt causam illi qui species esse posuerunt, sicut Platonici, et illi qui ponunt rationem diffinitivam esse in speciebus et non in sensibilibus continue transmutabilibus. Isti enim non ponunt species esse ut materiam sensibilibus : neque etiam quae sunt in speciebus prima principia, sicut unum primae causae et luminum numeri, de quibus diximus supra, ponunt esse materiam sensibilibus : neque suscipiunt species sicut ea a quibus proveniat principium motus sicut a movente et efficiente. Dicunt enim quod.species magis sunt causa immobilitatis et sunt in quiete quam sint causa motus vel moventis : sed potius dicunt quod species praestant singulis sive singularibus aliorum omnium a speciebus quid erat esse, propter hoc quod immobiles sunt et quiescentes. Speciebus autem unum quod est idea causae primae, praestat esse.
Illam vero causam quae est causa actus sive perfectionis et transmutationis omnis rei, et causa motus, hoc est, propter quam est id quod est, et vocatur causa finalis, modo quodam dicunt : sed isto modo non dicunt quo vere est secundum rationem causalitatis finis : quia eam. non dicunt prout est finis intentionis moventis et finis motus prout desiderium materiae est in ea : sed balbutiendo dicunt eam prout inclinat aliquo modo efficientem, et hoc ipsum non determinant. Quidam enim ponentes intellectum agentem, cujus facere est propter aliquid, et ponentes amorem intellectus, ut bonum quoddam, dicunt esse istas causas sicut hoc esse bonum a quo invidia est longe relegata, et hoc quia bonum est ex amore causante res quas facit : sed hoc vero intellectum ut bonum ponentes, non ponunt hoc sicut propter quid causam, quia scilicet sit causa propter quam sicut finem, sicut illud quod est existens, aut propter quam sit factum id quod sit in numero existentium, sed potius ponunt eas esse causas sicut ab his, sicut motus eorum qui fiunt et esse eorum qui sunt : finis enim est quod in termino motus includit id quod fit : et tunc ultra id non movet efficiens : et hoc modo amor intellectus non est causa, sed potius movens, sicut jam dictum est. Similiter autem et. illi qui dicunt, quod omnia ista sunt unum aut ens principium, sicut Xenophanes et Parmenides, dicunt causam talem esse quae est natura substantiae, et ejus quod quid est : sed non. dicunt hoc quod est esse hujus causa : nec dicunt hujus causa fieri quod fit sicut causa finis : igitur accidit eis modo quodam dicere id quod est causa, sicut bonum rei et finis. Dicunt enim secundum accidens obscure secundum quod est dispositio efficientis ad movendum, et simpliciter non dicunt: et hoc est secundum accidens dicere, non simpliciter : hoc enim accidit lini, quod inclinatio sit efficientis : substantialiter autem est terminus intentionis et motus.
Quia igitur sic ab istis diffinitum est
de causis et determinatum est quot et quae sunt secundum istos., dicimus quod omnes inducti Philosophi videntur testimonium perhibere in numero superius dictarum causarum per hoc quod aliquam quintae causalitatis causam addere
non valent.
Amplius autem ex inductis Philosophorum inquisitionibus palam est, quia inquirenda sunt principia vel in modo sic dicto per rationem omnium causarum, aut secundum alium modum quarumdam dictarum causarum. Quo autem modo vero vel. falso quilibet inductorum Philosophorum dixit, et quomodo per rationes probavit dictum suum, et quomodo se habent quaestiones quae contingunt de principiis entis, post hoc deinceps de his percurramus, videntes utrum vera sunt quae dixerunt, et utrum valentes rationes eorum.