CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est contradictio sumpta ex hoc quod sunt inutiles ideae ad motum et scientiam, et est ratio sensibilium.,
Maxime autem inter omnia praehabita aliquis considerans subtiliter dubitabit, quid utilitatis conferre possunt species ideales sempiternae secundum esse his quae sunt facta vel corrupta de numero sensibilium existentibus : talis enim species idealis supposita nec potest esse causa motus qui est de subjecto ad subjectum : nec potest esse causa transmutationis alicujus quae est de non subjecto ad subjectum, vel de subjecto ad non subjectum : et hoc est ideo, quia mo-
vens materiam est in materia , et aliter non moveret eam, sicut patet quod semen movens in generatione, unitur materiae generabilium, et ingreditur in eam, sicut spiritus ingreditur in corpus, et virtutes coelestes non movent materiam nisi prius ingrediantur materiam cum virtutibus elementalibus, sicut ostendimus in XVI de Animalibus : quoniam si non essent intus, non tangerent : et si non tangerent, non agerent : et si non agerent, non sequeretur alteratio. Separatum autem esse habens nec intus est, nec tangit, nec agit. Ergo nihil confert ad motum vel transmutationem. Sed nec ad scientiam sensibilium auxiliabitur idea : eo quod secundum esse de numero aliorum est quae sunt separatim esse habentia. Non enim possunt separata esse subjecta eorum quae sensibilia sunt : quia nullius substantia quae est esse ipsius, separatum habet esse ab ipso. Si enim essent substantiae et quidditates ipsorum sensibilium, pro certo non haberent esse nisi in ipsis : et motis eis moverentur, et eis destructis impossibile esset aliquod illorum remanere. Sic autem non sunt, sed permanentia et separata sunt. Ergo distinctum esse habentia his sensibilibus nihil conferunt utilitatis ad esse istorum. Sic autem separatim existentia nec ad scientiam, nec ad esse conferunt, cum eadem sint principia essendi esse et cognoscendi ipsum : nec ista separata insunt participantibus ea sensibilibus, sicut causa ad esse quae est causa formalis. Sic tamen fortasse causas esse opinabantur illi qui ponebant ideas, sicut dicimus fieri album ex hoc quod miscetur color albus subjecto ab extrinseco adveniens, sicut esse mixtum prius est separatum : et ad hoc facilius intelligendum, oportet nos hic anticipare ea quae posterius in hujus scientiae libro nono probanda sunt. Dicimus igitur secundum doctrinam Aristotelis, quod nulla forma mixta est cum subjecto quod est materia : sed omnibus formis in materia potentia existentibus fit eductio earum ad hoc quod in effectu et acta sint per motum qui est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia : quod sic probat Aristoteles. Quoniam enim hyle est subjectum mutationis et motus primum, oportet in hyle ipsa tria supponi, sine quibus nullo modo est transmutatio vel motus : est in transmutatione quod continue abjicitur, et haec est privatio : et est in ea quod continue fit et educitur, et hoc est esse formae : et est quod unum et idem numero manet in toto actu, et
haec est substantia materiae : et quodcumque horum desit, non est hyle subjectum mutationis et motus : igitur in intellectu materiae clauditur esse formae in ea secundum inchoationem, quia aliter non exiret continue accepta per motum : forma igitur non est ei immixta per adventum ab extrinseco, sed intrinseca in intellectu ejus : et haec est causa, quod unum est unius naturae constitutum ex materia et forma : sed non constituunt ex subjecto et accidente : et ideo dicit Aristoteles quod materia non intelligitur nisi per analogiam ad formam.
Duae autem aliae sunt opiniones de formis . Una quidem Platonis, quod scilicet omnes aliae formae sint a datore ab extrinseco influxae materiae : et hoc dicit Plato : et secundum hoc formae sunt sicut materiae superunitae et non intrinsecae per esse et intellectum materiae, et sic sunt sicut mixtae. Alia autem est Anaxagorae, qui dixit omnes in materia, esse actu, sed latere, et quoad hoc iterum cum materia mixta sunt, et ut intrinsecae naturae per esse et intellectum materiae : et quoad hoc Plato et Anaxagoras unum ponunt, licet causa suae positionis non sit una et eadem. Omnia autem ista orta sunt ex propositione quam omnes concesserant Antiqui, quod
scilicet ex nihilo nihil fit omnino : et ideo cum forma actu fiat, dicebant oportere praeexistere formam ex qua fit : et tunc diverterunt Plato quidem ad datorem et ideas, Anaxagoras autem ad latentiam, et dixerunt formas praeexistentes esse mixtas materiae: et Aristoteles videns inconvenientia quae sequuntur, elegit verum dicere, quod sunt in potestate materiae. Dicere igitur praedicto modo mixta esse cum materia, ratio mobilis valde et sub vertibilis est, quam, sicut per antecedentia patet, primus dixit : licet per hoc motivum ante se causam sic dicendi haberet, et postea in ea successorem habuit Eudoxum, et alii quidam consenserunt istis : facile namque est colligere multa et valde impossibilia ad talem opinionem destruendam : quia jam dictum est unum inconvenientissimum, quod ex forma scilicet et materia non sit unum : et secundum est, quod motus non est actus ejus quod est in potentia, sed efficiens : nec motus est exitus de potentia ad actum, sed est influxus agentis secundum formam: et quia materia non est subjectum motus proprium, sed est tantum in quantum influit agens formam : et quia materia non desiderat formam, eo quod nihil desiderat aliquid nisi per aliquid similitudinis quod habet cum ipsa : et quod quaelibet forma potest fieri in quacumque materia, cum nihil formae approprietur haec forma huic materiae : et quod generatio non est compositi, sed formae tantum, quia generatio nihil est nisi datio formae a datore : et quod materia non movetur, sed potius in eam quietam ingreditur forma : et multa talia facile inveniuntur quae vidit Aristoteles, cum abhorruit istam positionem. Adhuc autem non est aliquis consuetus modus dici, quo ex speciebus sempiternis fiant alia ab eis quae sunt sensibilia corruptibilia. Patet igitur omnino ad esse et scientiam rerum inutilem esse idearum positionem.