CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De contradictione contra Platonem secundum quod ideae dicuntur esse causae generationis.
Omnium autem et universaliter omni sapientia quaerente causam de manifestis, eo quod occultum non probatur nisi per manifestum, nos qui philosophantes sumus secundum Platonis scientiam, praetermisimus haec quae manifesta sunt inquirere : eo quod nihil omnino dicimus de causa movente quae est principium transmutationis materiae ad formam : hanc enim, sicut in ante habitis diximus, in materia esse necesse est. Sed philosophando putantes nos dicere horum quae sensibilia sunt, substantiam formalem, et opinantes formas quae in transmutationibus sunt, non posse principia esse eorum quae sunt et scientiae, dicimus sine magna ratione alias quasdam a sensibilium formis esse separatas substantias. Sed omnino supervacanee dicimus quomodo illae separate substantiae sint horum quae in sensu demonstrantur, substantiae formales : cum sine transmutatione nihil sensibilium participare conveniat hujusmodi separatis, sicut in ante habitis prius diximus. Sic igitur frustra ponuntur esse ideae sicut causae formales sensibilium. Adhuc autem nullam prorsus ex istis positionibus in scientiis videmus causam existentem propter quam omnis intellectus rerum et omnis natura facit, sicut ponit Plato ideas, propter quas omnis intellectus facit scire res esse : intellectus enim non iacit scire per separatas : eo quod separatum secundum esse non est quid et propter quid rerum, et natura non facit esse res hoc quod sunt per separata :
quia non conjunguntur rebus, ita quod sint esse rerum sensibilium. Nec videmus in tota ista philosophia Platonis, quod species ideales tangant illam causam quam dicimus esse unum principiorum rem constituentium et facientem scire eam quae est causa quae vera est rei quidditas, sicut paulo ante diximus. Sed secundum dicta Platonis mathematica, sive separata, secundum rem facta sunt praesentibus in sensu, philosophiam adjicientibus Platonicis oportere tractare hujusmodi separata gratia aliorum ab eis quae sunt separabilia. Cum enim in sensibilibus non inveniatur aliquid permanens unum in multis et de multis existens, oportere judicabant ponere mathematicas, hoc est, separatas formas quae immobiles existentes unum essent in multis et de multis : et sic facere res esse quae sunt et sunt principium sciendi quae sciuntur. Et sic oportebat, ut dicunt, mathematicas formas tractari propter sensibilia.
Amplius autem si rei sequantur, convenientiam, magis rationabiliter suscipiet aliquis mathematicam esse substantiam illam quae subjecta est ut materia, quam formam rerum esse mathematicam . Materiam enim mathematicam quam posuit Plato esse magnum et parvum, sicut diximus in ante habitis, suscipiet aliquis praedicari communiter de materia sensibilium, et ipsam esse subjectum primae contrarietatis formae et materiae : hoc enim convenit dictis Physiologorum, qui ponunt rarum et spissum, dicentes ea esse primas subjecti materialis differentias. Cum enim omnia contraria quae principia sunt transmutationis et motus, reducantur ad privationem et habitum per hoc quod unum est superabundantia et alterum defectus, dicebant Philosophi spissum esse defectum et rarum superabundantiam, qui ponebant principia elementa magis formalia : et illi qui ponebant principium
esse materiale, magis dicebant e converso spissum esse abundantiam, et rarum esse defectum : et huic convenire videtur dictum Platonis : quia ex hoc quod magnum est secundum eum quod componitur ex multis, parvum quod componitur ex paucis, erit spissum sicut magnum, et rarum sicut parvum. Spissum enim est quod ex multis constantibus proprie, et rarum quod ex paucis distan-. tibus longe : et sic ad minus congregatione in spissum et segregatione in rarum possit fieri generatio et transmutatio. Et de motu quidem aliquid fit rationabiliter susceptibile dicit Plato. Siquidem enim ea quae materialia dicit Plato, fuerint motus principia, palam quia species quas ponit, moventur. Dico autem moveri, sicut moveri dicunt ea quae per motum accipiuntur, et non sicut illud quod subjicitur motui : et hoc multo magis susceptibile esset quam species dicere mathematicas nullo modo motus. Si enim species praedicto modo non moventur, unde ergo venerunt mista generata sensibilia ? Non enim erit assignare speciem quam non semper habuit, nisi per motum accipiat eam : et si sic non dicantur venisse in materiam, non potest dici unde venerint : quia per hoc quod separatae esse et immobiles ponuntur, tota perscrutatio quae de materia proprie est, aufertur et destruitur per istam positionem. Licet ergo etiam ex parte materialis principii non satis bene dixerit Plato, tamen susceptibilius et tolerabilius dixit quam ex parte formae quam posuit esse separatam secundum esse.