CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De contradictione contra Platonem in hoc quod dixit ideas principium scientiae.
Quod autem ad scire ideae non conferant, sic ostendimus. Si enim formae per quas scimus quid est vel propter quid est quaelibet rerum, extra animam habent esse separatum, oportet quod sint singulares, et comparatio earum ad intellectum non est ita quod intellectus abstrahat eas a rebus, sed potius sicut comparatur ad sensata, ita intellectus comparabitur ad intellecta extra eum entia : unde sicut habentes per naturam facultatem sentiendi non discimus videre, sed praesente sensibili sine doctrina accipimus sensatum, ita omnino non discimus scire, sed praesente forma separata scimus. Non enim tunc ex militis sensibilibus memoria, nec ex multis memoriis experimentum, nec ex multis experimentis acceptis universale, sed omnino per nihil prius acceptum doctrina vel natura statim prae- sente idea scimus. Quaeramus igitur, cum non fiat scientia in nobis nisi per principia, et praecipue per essentiales causas et proprias quae sunt elementa, quomodo volens discere et scire discet istas ideas, quas Plato posuit omnium esse elementa. Palam enim, quia non est possibile sic dicere, quia sit quaedam praecognoscens prius : cum tamen omnis scientia et omnis doctrina fiat ex praeexistenti intellectiva cognitione quorumdam, ex quibus sicut ex principiis cognoscimus alia de quibus quaerimus et dubitamus : sicut enim geometram discentem conclusiones geometricas oportet praescire alia quae sunt principia, quorum sicut principiorum est scientia conclusionum quam addiscit, et non procognoscat quaesita de quibus futurus est discere nisi per praesentia praecognita : ita est etiam in omnibus aliis quae addiscimus. Si autem ideae principium sunt sciendi, unaquaeque idearum immediatum ordinem habebit ad intellectum, sicut immediatum ordinem ad sensum habent sensibilia : et sicut non accipimus ulium sensibilium per aliud praeexistens in sensu, ita non sciemus in intellectu per aliud praeexistens in intellectu : igitur si aliqua per ideas omnium est omnium scientia, quae ideae sunt particulares formae secundum esse separatae motivae intellectus, sicut sensibilia movent sensum,sicut aiunt quidam, hinc taliter et ex talibus omnia non praeexistit aliquid cognoscens : sed omne per seipsum cognoscit, et nullum per aliud prius cognitum cognoscit.
Cum tamen omnis disciplinaliter cognoscens, non,disciplinatus, nisi per cognita, aut omnia, aut quaedam, quae maxime prima sunt aliorum : hoc enim in omni disciplina complexorum et incomplexorum tam secundum viam intellectus quam secundum viam sensus. In demonstratione enim quae est cognitio complexi secundum viam intellectus, oportet prin-
cipia praecognoscere, et in diffinitione per quam scitur incomplexum secundum viam intellectus, oportet praescire et esse nata ea ex quibus est diffinitio. Similiter autem et in his quae sciuntur per inductionem quae est ex prioribus secundum viam sensus. Sed si dicat Plato, quod ea quae sunt principia sciendi omnem rem, non accipiuntur ab intellectu, sed sunt in nobis connaturalia nobis existentia : et tunc cum illa sint quid est et propter quid est res quaelibet connaturalis, erit scientia quid et propter quid est quaelibet res : et sic potissima omnium scientiarum connaturalis est nobis. Connaturalia enim naturam non derelinquunt.
Miram ergo est quomodo alicujus rei obliviscimur, aut aliquid nos latet, cum connaturaliter iii nobis habeamus potissimam omnium scientiarum de qualibet rerum : quae enim connaturaliter habentur et perfecta per naturalem habitum, magis habentur facultate et usu quam ea quae, acquiruntur doctrina vel assuetudine. Amplius his suppositis, quomodo cognitionem aliquam potest suscipere aliquis ? hoc enim non potest videre, quia manifestum habet apud se ex talibus formis ex quibus est res quaelibet, et quomodo est ex illis : et hoc est cognoscere perfecte et de nullo dubitare. Quod falsum sit, patet : quin videmus multas dubitationes et opiniones diversas esse de multis rebus. Ambigit enim aliquis de rebus quemadmodum et circa quasdam syllabas ambigunt grammatici : cum enim syllaba sit comprehensio litterarum, quidam opinantur AdminBookmark quae una est littera Graeca, elemento composito venire in compositionem syllabae, et dicunt componi ex. s et e : vel secundum hoc nomen litterae ex s y in a, sicut grammatici nostri dicunt,et esse duplicem consonantem ex s et e. Alii vero dicunt alium esse simplicem sonum, qui nullis sit cognitarum in aliis litterarum. Si enim, ut dicunt Platonici, omnia perfecte scimus,
nulla debet esse dubitatio de una et eadem re, nec diversorum diversa opinio, sed de omnibus una omnium perfectae scientiae conceptio. Amplius autem ea scibilia quorum est sensus aliquis, sicut colorum, quomodo potest illa cognoscere non habens illum sensum ? cum in posterioribus Analyticis ostendimus quod omnis nostra cognitio oritur ex sensu : et tamen si verum dicunt Platonici, hoc oportet accidere. Si enim illae quas dixerunt ideas, sunt omnium elementa et immediata principia et quid et propter quid omnium dicentia et existentia,quemadmodum compositae voces syllabarum et dictionum sunt ex propriis elementis, et haec sunt apud nos connaturaliter, caecus natus et omnino nullum sensum habens, per ideas colorum demonstrabit de coloribus, quod absurdum patet esse omnibus. Ex omnibus igitur inductis, est manifestum quod ideae naturaliter nihil ad scire proficiunt.