CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod non sunt inventae ab Antiquis nisi quatuor causae extra superius dictas.
Quoniam ergo omnes dictas a nobis in secundo Physicorum causas omnes Philosophi praeinducti nisi sunt quaerere, et quia extra has nullam penitus ex dictis eorum habemus dicere novam causam, palam est et nunc et ex superius dictis a nobis. Sed licet nisi sint dicere istas et nullam extra eas, tamen obscure, et modo quodam obscuro omnes istae causae prius dictae sunt : quia etiam finalem apposuit Socrates, licet quicumque efficientem. Cum enim omnis efficiens ad finem moveat determinatum , implicite etiam, et obscure dixit causam finalem : modo ergo quodam omnes ab eis dictae sunt, modo autem alio nullatenus secundum veritatem sunt dictae.
Primi enim temporis philosophia visa est ut infans adhuc balbutiens de omnibus his causis, velut adhuc nova existens circa principia quae quaesivit, et praecipue circa primum entis principium, quod homini cognoscere est difficile : hoc autem patet ex hoc, quia etiam Empedocles ante nos diu os dixit inesse ratione quae est forma dans esse et rationem : hoc autem quod dixit, est ipsum formale principium, quod erat esse, et substantia formalis rei quaelibet est id quod est. Sicut autem dixit ens secundum id. quod est inesse rationis, similiter necessarium est carnem sic dicere inesse rationi et aliorum singula, quae distinctum habent esse in natura : aut enim omnia sic sunt a forma hoc quod sunt, aut nihil eorum suum esse habet
a forma : propter hoc enim principium formale et caro et os est hoc quod est et aliorum unumquodque, et non propter materiam in qua non distinguuntur ab invicem : hanc autem materiam Empedocles dixit esse ignem et terram et aerem et aquam, sicut patet ex dictis in opinione Empedoclis. Sed ista sic dixit esse de necessitate duo principia sine quibus non est res , quod alium ante se dicentem hoc causam habuit dicendi, manifesta vero et propria determinatione secundum naturam rei non dixit : de talibus autem quid et qualiter dixerit quilibet, dictum est a nobis in praecedentibus. Causa autem quod non nisi quatuor dicere putaverunt, est quia quaerentes principium entis sicut fecit Empedocles, non nisi duo intrinseca elementa invenerunt, scilicet formam quae esse confert et id cui confert quod est subjecta materia : considerantes autem principia motus et fieri, omnia ista quatuor ipso motu extraxerunt. Motus est actus imperfectus : et cum sit actus, et actus fluens et non permanens, et omne quod fluit, aliquando erit in termino fluxus. Per hoc igitur quod est actus, viderunt quod non est agentis nisi in actu existentis: cum autem quod-
libet imperfectum, actu sit agens perfectum, et ab bac veritate compulsi posueverunt causam moventem et agentem. Per hoc autem quod est imperfectus actus, erit actus existentis in potentia, quod est subjecta materia : et per hanc necessitatem posuerunt materiam. Per hoc autem quod est continue fluens actus secundum ipsum esse ipsius motus, quod non. competit nisi formae, posuerunt formam. Per hoc autem quod ad finem fluit intentum ab efficiente, causam finalem esse posuerunt. Nec plura sunt in motu, et ideo veritas compulit causas quatuor quae dictae sunt quaerere, et nullam eis quae dictae sunt, potuisse invenire. quaecumque vero de his causis et principiis dubitaverunt, recapitulabimus iterum de causis intendentes secundum illas dubitationes, utrum scilicet finitae sunt vel infinitae, et utrum sunt primae et ultimae in eis vel non, et quem ordinem habeant primae ad sequentes, et de aliis hujusmodi quaeremus in sequenti libro : forsitan enim in talibus causarum demonstrationibus aliquid investigabimus utile ad determinandas dubitationes posteriores, quas in tertio hujus scientiae libro disponemus.