CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quae sit scientia veritatis, et quod a verissimo causatur omnis veritas.
Quod autem sola philosophia veritatis scientia vocetur, recte habet rationem. Ex his enim quae in priori ante hunc librum determinata sunt, manifestum est, quod theoricae sive contemplativae sive speculativae scientiae veritas est finis : practicae autem sive operativae scientiae secundum suum nomen finis est opus : quamvis enim practicae intendant aliquando quomodo se habet opus secundum motus efficientis et materiae sicut architectonicae faciunt, sicut superius et in II Physicorum ''determinavimus, tamen non considerant causam secundum se prout principium est esse et scientiae in causato : sed practici omnes speculantur causam relatam ad aliquid usus sive
utilitatis prout nunc et non semper simpliciter : et ad hoc utilis est, sicut qui facit serram, considerat ferrum, eo quod de lana incidens serra fieri non potest utiliter : et considerat formam in figura dentium, quia nisi dentata sit, non incidit per minutias : et hoc modo nauta temonis considerat speciem et formam ad. usum gubernationis. Omnis igitur practicorum speculatio non est ut sciamus, sed ut agamus aliquid utiliter et ut nunc. In speculativis autem theoriis consideramus universaliter et ut semper causam rei secundum quod causa est : et hoc ideo faciamus, quia verum de re nescimus sine causa.
Scire enim arbitramur unumquodque, cum causam cognoscimus : unumquodque enim sic consideramus, et non aliquid specialiter vel magis particulariter ad opus relatum. Id autem inter alia pro causa maxime consideramus, secundum quod sicut causa in omnibus est, aliis est univocatio nominis et rationis. Sicut, verbi gratia,dicimus quod ignis calidissimus est : quia caliditatem habet simplicem et in termino : et hoc est caloris causa omnibus aliis in rei et nominis participatione. Licet enim aer calidus sit, non tamen sic activam in alia habet caliditatem : a simili ergo arguendo verissimum est illud quod omnibus posterioribus est causa in hoc quod vera sunt, et veritatis nomen et rationem participant : haec autem sunt principia existentis secundum quod existens est, sicut saepius ostendimus. Quapropter ea quae perpetua et semper existentis sunt principia, necesse est esse verissima : haec enim sunt quae non sunt quandoque vera, et quandoque non, sed semper : nec sunt illis vera et non aliis, sed omnibus et ubique : nec talibus sicut causa prima, causa aliqua est esse vera, sed ista omnibus aliis sunt causa veritatis. Cum autem eadem sint principia esse et veri et scire, sequitur necessario, quod unumquodque sicut se habet ad. esse, ita se habet ad veritatem. Cum igitur haec scientia quae est de ente secundum quod est ens, se habeat ad principia esse prima, non cuidam, et alii non, nec quandoque, et quandoque non, nec aliqua sit ante eam, et hoc modo nulla particularium scientiarum se habeat ad. esse et veritatem : sed unaquaeque particularium considerat principia cujusdam et cujusdam non : et quae quandoque sunt principia, et quandoque non, et quaelibet aliarum habeat ante se istam, patet quod ista scientia causa est veritatis omnibus particularibus scientiis. Et ab ista omnes accipiunt principia veritatis quae est in eisdem.