CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod causa finalis non potest abire in infinitum.
Amplius autem Id quod est cujus causa sumit omnia alia, est finis sive causa finalis : et talis causa sic ultima est in motu et prima in intentione, quod ipsa non est alicujus alterius causa, sed alia omnia sunt propter eam et causa ipsius. Si igitur tale quid quod talis habet causae modum et rationem, fuerit ipsum quod ultimum est in. motu moventis et materiae hujus quod est finis motus utriusque dictarum causarum, non potest esse infinitum : quia ultimum quod est finis ultimo acceptum est actu qui est motus efficientis et materiae : et per sic acceptum actu perfecta quiescit materia quae est subjectum motus, et principium movens cessat movere : infinitum autem est, cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere : et ideo nunquam in ipso convenit accipere ultimum. Si vero detur quod id quod est finis; non erit tale ultimum, sequetur quod finis non erit id cujus causa movet efficiens, et cujus causa movetur materia : et hoc est quod causa finalis non est causa finalis.
Amplius autem illi qui sua positione faciunt infinitum in causa finali, quasi sui dicti obliviscuntur : quia volunt entia esse bona, et bonum esse quod omnia optant et ad. quod et propter quod moventur : et in ista positione auferunt boni naturam et rationem : nihil enim optat hoc naturali appetitu quod nunquam contingit consequi : quia esset vanum et inutile naturale desiderium : id autem quod in infinitum distat a quolibet entium, nunquam contingit consequi : igitur illud non contingit appeti : et sic illud non esse bonum alicujus consequitur ex hoc quod infinitum. Infinitum igitur faciens in causa finali, aufert rationem boni entium.
Amplius autem nullus omnino moventium et efficientium collabitur aliquid facere, si non sit futurus venire ad terminum motus vel operis sui : quia nec opus regitur intelligentia, quia movens est universale motum, et ab ipsa est naturalis appetitus boni omnis rei naturaliter : et tunc sequitur quod aut casu moveat omne quod movet , et casu moveatur omne quodmovetur: aut quod causafinalis actu includatur a motu qui est actus perfecti moventis, et actus imperfecti mobilis : primum autem horum est impossibile : secundum igitur erit necessario concedendum.
Amplius autem intellectus activus, qui Graece vocatur practicus, secundum hoc
nihil esset in existentibus. Omnis enim qui talem habet intellectum, causa alicujus facit omne quod facit. In liberalibus enim finis est operatio ipsa, in mechanicis autem apotelesma sive operatum, in musicis autem causatum volumus, in fabrili autem gladium vel quid tale per operationem effectum, sicut determinatum est in principio nostrorum Ethicorum : id autem propter quod facit qui intellectum habet , terminus est aliquis quom opere consequi intendit : igitur idipsum est causa finalis : quia finis intentus nihil aliud est quam terminus operis et intentionis et appetitus.