CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De disputatione secundae ei tertiae quaestionis, et quaestionis septimae quae est affinis cum tertia.
Consequenter autem disputabimus ad ea quae secundario quaesita sunt : non enim de causis quae sunt essendi principia tantum, quaeritur, sed et de principiis demonstrativis non propriis quae sunt cujuslibet scientiae propriae, sed de universalibus et primis, quae et dubitatio est, utrum alicujus unius scientiae determinatae est notificare et ccrtif icare de omnibus illis aut plurium. Dico autem principia demonstrationis opiniones, hoc est, conceptiones communes demonstrativas Ideo notatas, quia ipsae sunt ex quibus omnes demonstrant, et non propriae alicujus earum, ut omne necessarium est affirmare aut negare, et impossibile aliquid simul in eodem tempore et secundum idem esse et non esse. Et non solum quaeritur hic quod dictum est in secunda praeinducta quaestione, sed quaeritur etiam, utrum harum omnium dignitatum sit una et eadem scientia cum scientia substantiae vel alia? Et si detur ab aliquo, quod tamen irrationabile est, quod non est una scientia de substantia et dignitatibus demonstrationis, tunc quaeretur quam illarum oportet appellare eam sapientiam quae nunc a nobis quaesita est, hoc est, philosophiam primam? et non erit assignare quod inevitabiliter prima philosophia est quae est de primo et principali ente, ad quod sicut ad causam et substantiam reducuntur omnia alia : et eadem necessitate convincitur prima philosophia esse, quae est de pri-
mis ex quibus omnia sciuntur, et non secundum unum quodlibet ipsorum habetur scientia per ipsa, sicut patet in acceptione sapientiae et sapientis in scientia primi libri.
Disputemus ergo de prima parte quaestionis, dicentes opponendo, quod unius scientiae esse cognoscere de omnibus principiis demonstrationum, non est rationabile. Cum enim in illa sint ex quibus omnes demonstrant, quid magis geometriae est de his certificare, quam qualiscumque alterius scientiae universalis vel particularis de his est obaudire quid certitudinis est in eis ? Similitudine enim una se habet, qualiscumque scientia dicatur stabilire debere eas, hoc supposito quod dictum est, quod dia principia sunt ex quibus omnes demonstrant: quia ho? dato, omnes procedunt ex eis, et nulla certificat ea per demonstrationem : omnium vero scientiarum, ita quod cuilibet cognoscere de hujusmodi dignitatibus non convenit, eo quod quaelibet scientia secundum se sumpta utitur eis et non certificat eas. Et ad. istam disputationem alteram partem hujus quaestionis oportet inducere : sic enim nullius aliorum ens particulare mathematicum vel physicum scientium est certificare de dignitatibus dictis ita universaliter, nec ipsas substantias secundum quod substantiae sunt cognoscentes, circa propriam de eis certitudinem cognoscere per demonstrationem : eo quod et ipse qui substantias cognoscit, procedit ex eis et supponit eas. Similiter autem natura earum demonstrationi repugnat. Qua via enim demonstrationis erit scientia, qui effectus demonstrationis est de talibus dignitatibus? Cum enim omnis demonstratio primum per se demonstret inesse subjecto, nos etiam nunc sine demonstratione novimus per se quid cuilibet insit subjecto in dignitatibus : eo quodper se notae sint : et omnes artes aliae ab ista sapientia utuntur eis ut per se notis. Ad oppositum autem hujus objicitur. Si enim dicatur quod de hujns- modi dignitatibus est aliqua demonstrativa scientia, oportet quod illa sit alicujus generis subjecti. Omnis enim scientia demonstrativa exigit aliquod genus subjectum, et quaedam habet sicut passiones quae subjecto probantur inesse : quaedam autem habet dignitates illorum ex quibus procedit, cum passiones subjecto inesse demonstrat. Nam impossibile est de omnibus esse demonstrationem. Omnem enim demonstrationem necesse est de aliquibus subjectis sive circa aliquid et aliquorum quae inesse probantur, et ex aliquibus confessis et notis dignitatibus. Sic igitur convenit unam esse scientiam demonstrativam de his quibus utuntur scientiae omnes dignitatibus, tunc necessario ex syllogismo accidit omnium esse genus unum de quo fit illa scientia. Omnes enim particulares demonstrativae de quocumque ente sint, utuntur ipsis dignitatibus. Et haec quidem vera est demonstratio primae partis quaestionis, quod una est scientia quae est unius subjecti non determinati de ipsis : et haec est ipsa quae est de ente secundum quod ens in quantum ens consequens est principium demonstrationum, licet antecedat hoc ens vel illud : et tamen haec scientia non per viam demonstrationis ostensivae certificat de ipsis, sed potius deducendo ad impossibile eum qui posuit horum contraria principiorum.
Sed hic positive quaeritur altera pars quaestionis, utrum sit ista scientia eadem vel alia ab ea quae est de primo ente quod est substantia ? Si enim alia est scientia quae est de substantia, et quae est de dignitatibus his, tunc superius diximus quae est earum principalior, et quae earum est prior. Universaliter enim et maxime principia et prima aliorum sunt dignitates, et similiter universaliter et maxime principium omnium est substantia. Si igitur primi Philosophi qui considerat substantiam, non est de dignitatibus specierum veritatem et falsitatem quaerere et sta-
bilire eas, cujus ergo erit? sicut enim in ante habitis saepius dictum est, de dignitatibus quibus utuntur omnes, oportet ab aliquo stabiliri : aut oportet quod omnes ex dubiis procederent.
Et tunc oportet nos tantum inducere quaestionem, utrum scilicet totaliter sive universaliter una scientia est omnium substantiarum, sicut in ultima parte quaestionis praeinductae supponi videtur, aut sunt de substantiis scientiae plures ? Siquidem ergo dicatur, non de omnibus substantiis est una scientia, tunc quaeratur cujus substantiae est scientia ista philosophia prima quae certificat dignitates, et non erit assignare. Si autem detur de omnibus substantiis esse scientiam unam, hoc non videtur rationabile esse : quia secundum hoc una scientia demonstrativa esset de omnibus per se existentibus, et de accidentibus propriis sive praedicatis quae sunt in eis, quod est impossibile : quia substantia communis quae subjectum est scientiae, non scitur nisi per divisionem : eo quod non habet prius et posterius : partes autem per divisionem acceptae per diffinitionem notificantur : sed accidentia sequuntur inesse substantiis per coll ectionem syllogisticam, quae est demonstratio propter quid : et veteres Peripatetici artem logices diviserunt in artem dividendi et diffiniendi et colligendi. Non igitur una et eadem scientia videtur esse de substantiis et dignitatibus. Siquidem autem demonstrativa omnis speculatur singularia, hoc est, propria accidentia, et concludit hoc ex. communibus opinionibus sive conceptionibus animi, quas quilibet probat auditas, videbitur iterum una esse scientia de his. Nam hoc modo in subalternis scientiis circa demonstrationem, quia de omnibus subjectis ejusdem generis et accidentibus et dignitatibus est unius scientiae cognoscere, similiter in subalternantibus propter .quid. et ex quibus aliae probant, est etiam unius, sive sit ejusdem, sive alterius, sicut alterae, sicut sub alternans et subalternata : sive ergo haec scientia speculetur accidentia in propter quid, sive speculetur ex his in scientia quia, semper de accidentibus et substantiis et dignitatibus est scientia una in communi. Est igitur veritas, quod scientia de dignitatibus et de substantia quae est primum ens, est una, sicut diximus : et scientia de omni substantia secundum quod reducitur In substantiam primam, est una. Substantia autem prima est illa quae simpliciter est accepta secun-
dum separata substantiae principia, non concepta cum quantitate et sensibili materia : haec enim est causa et subjectum substantiae conceptae, sicut saepius jam patuit per ante dicta : hoc enim modo nihil prohibet corruptibilium et incorruptibilium osse genus unum, quod est principium in uno quidem existens .per se, in aliis autem per analogiam ad illud : et tunc subjectum hoc convenit scientiae propriae : et cum una scientia communis dicto modo sit de inductis, non enim est unus modus sciendi de ipsis, sed quaedam divisione, quaedam autem diffinitione, quaedam vero demonstrative sciuntur : quia nihil prohibet multos esse modos sciendi in una scientia eorum quae diversimode sunt in ipsa, sicut subjectum et partes subjecti et passiones.
Amplius autem quod septimo quaerebatur, nunc tractandum, quia ex dictis facile accipit determinationem : et hoc est, utrum theoria illius scientiae est solum circa substantias subjectas, aut est circa ea quae accidunt substantiis? Dico autem exemplificando, sicut si solidum sive dimensio corporis substantia subjecta quaedam, ut aliqui dixerunt, esse ponatur, et similiter lineae et superficies, tunc quaeritur utrum unius et ejusdem scientiae est ea cognoscere et accidentia propria quae accidunt circa unumquodque istorum generum subje-
ctorum, de quibus quidam ostendunt accidentia mathematica, aut alterius scientiae esse cognoscere subjecta, et alterius accidentia. Nam si detur quod ejusdem scientiae est utrumque istorum, cum una scientia sit ejusdem demonstrationis effectus, non erit sola demonstratio per diffinitionem passionis, sed etiam erit demonstrativa quaedam scientia, quae est substantiae subjectae per diffinitionem subjecti, et erit una demonstrativa scientia de subjecto et passione, quod est contra praeinducta. Non enim videtur demonstratio esse de aliquo si ipsum est quid sive substantia. Si vero propter hoc dicatur quod sunt diversae, tunc quaeratur, quae sit scientia quae erit speculans accidentia quae sunt circa substantiam, quae non speculatur aliquo modo substantiam? hoc enim reddere est valde difficile : quia sicut in sequentibus hujus scientiae patebit, principia substantiae sunt principia accidentium propriorum, et quorum eadem sunt principia, illorum est una scientia : et hoc quidem est verum. Et prima pars quaestionis patet per ea quae in praecedenti sunt dicta quaestione.