CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De disputatione quaestionis decimae nonae inductae.
Amplius autem etiam de principiis cum aliis quae inducta sunt etiam hoc quod quaestione decima nona quaesitum est, dubitabit aliquis : et hic est quaerere, utrum principia essendi et cognoscendi sint ratione et specie determinata, sic quod omnino non. sint in materia et numero, sed tantum formae in nulla existentes multitudine, neque potentia, neque actu, aut sint determinati numeri secundum speciem et materiam, ita quod. illi numero nihil addi possit omnino secundum aliquod subjectum in quo sint vel esse possint? Nam si sicut primo ponitur, specie simplici nec multiplicabili per materiam sint unum, tunc nihil omnino sub ipsis erit unum numero : quia unum numero est synolon per hanc formam participatam et individuatam per hanc materiam. Nec iterum unum erit unum et ens : quia eorum in omnibus non est forma unica et vere una, et sic unum et ens non sunt principia. Hoc etiam modo non erit generatio : quia hoc modo unum forma de potentia ad actum non procedit, sed actus est simplex ei purus. Hoc. etiam modo scire oportet quomodo erit. Non enim sciuntur naturae et substantiae rerum per hujusmodi separata ab eis : non enim sciuntur nisi fuerint unum ratione et forma in omnibus, quod sit esse et substantia ipsorum.
Sed si propter hoc dicat aliquis quod principia non sunt determinata forma et ratione, sed subjectum habentia et materiam sunt numero unum vel determinata in numero, ita quod quodlibet principiorum est numero unum, sicut si dicerem, ignis unus non multiplicabilis in amplius quam in unum, et non sunt principia in multitudine agibilia quemadmodum multiplicantur sensibilia, et sunt in sensibilibus quae principia sunt aliorum, sicut alia forma et alia materia est diversorum sensibilium, sicut videmus multiplicari numero elementa orationum in diversis compositionibus vocum, sicut in hac alicujus dictionis syllaba quae specie eadem existit cum alia alterius syllaba, sicut specie eadem sunt primae syllabae syllogismi et syllabae numero diversae : tunc enim elementa litterarum sunt specie eadem et numero diversa. Quod si non ita est in principiis entium, sed
potius quae sunt existentium principia semper numero unum et idem sunt, nec iterantur secundum numerum in principiatis : tunc sequetur, quod nihil omnino aliud est in omnibus entibus praeter principia : quia dicere numero unum, et dicere unumquodque totum particulare constitutum in esse, nihil differt : quia vocamus sic hoc aliquid unumquodque quando sic numero unum est. Si ergo principia sic una numero constituta sunt, nec sunt iterabilia, nec miscibilia in alia, nunquam constituent aliquid, sed semper in numero in quo sunt, manebunt : et si nihil erit penitus praeter principia, universale vero erit forma quae est in his principiis. Et hoc est simile ei quod si diceremus, quod vocis litteratae elementa essent numero determinata , ita quod quodlibet eorum essent tantum unum, non iterabile vel numerabile vel communicabile ad formam aliam, sicut si esset tantum unum a , et unum b , et sic de aliis, nec essent iterabilia vel jungibilia ad formas alias, sed semper manerent in forma sua quae numero sunt una : tunc oporteret, quod litterae omnes essent tantum secundum numerum elementorum suorum, et nulla duo essent eadem specie neque etiam plura : et sic omnia constituta ex litteris non essent : quia litterae in eis diversa conjunctione elementorum numerari possent. Hoc autem falsum est, et causa dicti fuit : quia considerabant rationem principii esse primam et intransmutabilem, non autem posse putabant talem esse, si unum numero et subjecto non remanerent. His igitur qui primam hujus quaestionis partem defendunt, convenit principia generationis non esse contraria : his autem qui secundam affirmant, convenit quod licet contraria sint, tamen non se transmutant ad invicem : et sic secundum utramque partem aufertur generatio physica, sicut facile patet per ea quae praedicta sunt a nobis.