CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De solutione ultimae quaestionis prius inductae.
Omnino vero sive universaliter dubitabit aliquis de quaestione ultimo superius posita, sive de vigesima, septima, quia luec affinitatem habet cum ea (piae jam disputata, est. Haec autem est, quare etiam prayter mathematica et sensibilia, in quibus sunt mathematica secundum esse, oportet quaerere quasdam qua nec infra sunt sive media? et hoc est qunueiu, si substantias quamdam separatas sunt praeter sensibilia, aut omnes sunt in eis V Qinerimus hic ergo, ad quam utilitatem quabnuitur Iure qiue sunt substantias quas secundum Platonem ponimus esse species?
Nam hoc cogit nos quaerere species : quia mathematica non possunt esse formalia principia sensibilium, cum in aliquo quodam quam species ideales differant a sensibilibus : eo quod mathematica eum formis subsi.anliali.bus non conveniunt nomine et diffinitione, sed differunt ab eis, eo quod non habent rationem conceptam cum materia sensibili, et tamen secundum esse sunt in eis : et ideo non possunt esse principia eorum : quia principia nomine et ratione conveniunt his quorum sunt principia, sicut per se homo cum homine, et per se asinus cum asino, et sic de aliis, et sic esse plura similia specie, quorum quaedam sunt separata, et quaedam sensibilia, non differunt ratione diffinitiva sicut mathematica et physica, et hac necessitate species inquiruntur : quia id quod non est in actu speciei et formae, sed in potentia, non fit in actu nisi per hoc quod est actus et species.
Sed si sic dicatur, sequitur quod principia horum sensibilium quae sunt ideae, non erunt in aliquo determinato numero : quia sicut praesentium sive sensibilium litterarum, hoc est, litteratorum vocum quidem omnium non possunt esse numero determinata principia quae componunt eas, cum ipso litteratae voces infinitae sint, sed specie et forma possunt esse hujus vocum principia elementalis determinata, sicut sunt Latina elementa determinata, quae tamen voces componunt infinitas in quibus materiato sunt infinita, nisi quis sumat elementa et principia hujus syllabae determinatae aut hujus determinatae vocis : harum enim principia et elementa sunt numero etiam determinata, et non tantum specie. Secundum hanc igitur rationem, si ideae quaeruntur ad hoc quod principia et elementa, sint sensibilium existentia de ratione eorum in eis, oportet quod specie quidem determinata sunt, sicut et sensibilia, sed non numero, sicut nec sensibilia sunt determinata per materiam. Omni autem eodem modo simile est in eis quae sunt infra sive media : mathematica namque et illis in mediis infinita sunt per numerum quae specie sunt determinata : ergo non habent diversum modum essendi a mathematicis : ergo si non sunt, in aliquo esse differenti quod, sit praeter sensibilia et mathematica alia quaedam entia, qualia esse dicunt quidam ipsas species ideales, non erit idea una numero et specie substantia separata, sicut dicunt unum esse hominem specie et numero, ex quo sicut ex sigillo fiunt omnes homines, et sic dicunt esse unum numero asinum, et sic de aliis. Et iterum ex ista ratione sequitur, quod nec principia entium numero erunt quanta sunt alia ab eis sensibilia, sed specie tot erunt quanta sunt illa specie, et quot sunt in eis multiplicata per numerum eorum : et sic non sunt separata. Igitur si hoc quod dictum est necessarium est, tunc etiam necessarium est propter hoc quod dictum est sic esse : etenim quamvis hoc per talem rationem non certificaverint illi qui dicunt esse species ideales, hoc tamen est quod dicere volunt, et eos ea quae dicta sunt necesse est dicere : quia secundum eos idearum singula substantia quaedam formalis est, et non secundum accidens, sed per se, quia est forma et ratio substantiae.
In contrarium objiciendo, quod si ponimus species esse et non esse numero determinatas sicut sunt singularia sensibilia quorum sunt principia, sed ponimus multas quidem species, sed. quamlibet unam numero et esse sicut principia, jam disputando quaestione decima nona diximus quae ex hoc contingere necesse est impossibilia: cum enim sint principia et elementa, contingit secundum hoc tot esse principiata, quot sunt principia et non plura.
Est autem hujus quaestionis solutio, quod Plato non sic ponit ideas : licet enim poneret specie multas et numero unam, ipse tamen virtute dixit eas universales, sicut causa una eadem manens praehabet causata multa et facit ea. Sed ista disputatio destruit formas in hoc quod sunt
principia essendi et cognoscendi : quia sic oportet ipsa esse in re et aliquid esse rei. : et sic veritas est, quod in artifice primo sive motore primo est forma una, et multae, in rebus, et haec forma una est ipsa mens motoris secundum substantiam et esse, et non. multiplicatur nisi secundum rationem relationis agentis per intellectum ad ea quae agit.