CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans secundum quaesitum ex rationibus posteriorum Peripateticorum.
Rursus autem revertentes ad secundum superius inductum problema, quaeremus utrum unius et ejusdem scientiae sit cognoscere substantiae principia demonstrationis universalia, ex quibus omnes scientiae demonstrant quae quidem in hac sapientia communes opiniones dicuntur, eo quod non supponitur, sed inquirendo disputatur de ipsis : et ideo per modum opinionis quae est non confirmatus habitus, accipiuntur, et non per modum intellectus. Hae autem ab Antiquis demonstrationes vocantur : ideo quod omnis demonstratio fit per eas. Quaesitum igitur principale in hoc capitulo est, quod dictum est : sed adjungi iterum hoc quaesitum ad quartum oportet, quod si detur non esse unius scientiae determinare de utrisque his, tunc oportet quaerere quae scientiarum sit appellata prima philosophia quam hic inquirimus ? Oritur autem haec quaestio de principiis ex: hoc quod omnium primarum propositionum complexio fit ex primis et simplicibus substantiae principiis, sicut omnis complexus et compositus intellectus fit ex simplicibus : quia sicut Empedocles de talibus, quod germanorum primorum omnia capita fuerunt prius sine cervice, et postea per amicitiam colla conjuncta sunt indissolubiliter. Capita autem vocat primas causas simplices : cervicem vocat compositionem : et germanitatem vocat habitudinem proximam primorum ad invicem, sicut quando praedicatum est ratio subjecti, vel e converso : et hujus amicitiam vocat naturalem talium incli-
nationem : et colla vocat eorum quae conjuncta sunt necessitatem. Cum ex primis simplicibus principiis ita componantur, et ex tali compositione faciant scire et doceant, videntur ad idem genus scientiae pertinere cum primis substantiae principiis. Hoc autem et hoc efficiens probatur per hoc quod talia principia demonstrationum non sunt in genere aliquo affirmanda vel neganda, sicut est idem quod impossibile est simul esse et non esse, aut quod nomina finita significant, aut quod nomina infinita non significant, et hujusmodi : haec enim nullum sibi penitus vindicant determinatum genus. Si igitur extra genus omne sunt, videntur esse circa esse et non esse simpliciter : esse autem et non esse simpliciter non considerat nisi sapientia ista : et ideo videtur quod ad istam sapientiam pertineat scientia istorum, ad quam pertinet cognitio et theoria entis. Amplius quaecumque demonstrative docentur, docentur ex talibus opinionibus primis : docere autem universaliter non est nisi hujus scientiae : cognoscere igitur de talibus ex quibus universaliter docetur omne quod demonstratur, non est nisi hujus sapientiae primae.
Si autem hoc concedatur, in contrarium hujus sunt quaecumque in ante habitis secundum verba Aristotelis bene objecta sunt, et haec dimittantur. Praeter autem omnia illa, hoc esse videtur, quod omnis qui aliquid docet, ex aliquibus principiis docere videtur hoc : et illa principia non demonstrat, quia aliter demonstratio iret in infinitum in aute sumendo : videtur igitur quod sicut omnes aliae scientiae, ita et prima philosophia supponere habet propositiones primas. Hoc autem iterum videtur inconveniens : quia ex quo inquirit de causis primis et principiis ex quibus oriuntur complexiones primarum propositionum, et affirmationes et negationes, oportet quod etiam inquirat de propositionibus primis : et si inquirit, oportet quod per disputationem stabiliat et probet esse earum. Non enim potest dici, quod alia scientia inquireret de principiis demonstrationum quam illa quae inquirit de ente primo et principiis ejus : quia, sicut diximus, propositionum primarum complexio est compositio primorum simplicium intellectuum entis primi et principiorum ejus : et ideo aeque primae secundum theoriam sunt propositiones primae cum principiis entis primi secundum materiam et eodem genere prioritatis. incomplexum enim et complexum prius et posterius non causantur in rerum generibus, sed in intellectuum compositione tantum. Hoc autem in hujus libri sequentibus erit manifestum. Non igitur posset assignari rationabiliter quae scientia esset de primis propositionibus ab ea quae est de principiis primi et principalis entis.
Et ideo procul dubio quaesiti hujus veritas est, sicut et inevitabiliter probatum est, ad istam eamdem pertinere cognoscere non modo per usum, sed per inquisitionem tam de principiis substantiae quae est ens primum, quam, etiam de principiis primis demonstrationum ex quibus omnes demonstrant universaliter. Sed inquisitio de eis duplex est, ad hominem scilicet, et ad rei naturam : et prima quidem melius fit deducendo ad impossibile, si protervus et errans fit homo : aut per viam sensus per inductionem, si manu ducendus sit et in via accipiendi scientiam ex nobis notis : aut per terminorum expositionem, si sit ignorans signata nominum. : et hoc modo sapiens ille inquirit de principiis demonstrationum. Ex prioribus autem secundum naturam et ostensive nec inquiri nec determinari potest de ipsis, sicut ex necessitate inducta probat objectio.