CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans iteratam disputationem et determinationem quaestionis tertiae.
Est autem adhibita praeinductis quaestio tertia, utrum una et eadem scientia est de omnibus substantiis, ut videtur? quia ex quo scitur unumquodque per sua principia prima, ex quibus tota ratio sciendi emanat, videtur illius similiter cognoscere omnes, cujus est cognoscere prima principia substantiae : et sic primae philosophiae est cognoscere substantias omnes. Ex quo etiam patet, quod haec quaestio oritur ex determinatione quaestionis secundae. Amplius principia quidditatum sunt principia substantiae in quolibet : jam autem in secunda patuit
quaestione, quod principia quidditatum
quae sunt formae et finis, ex quibus diffinitur omne quod recipit diffinitionem, cognoscit sapiens qui est primus philosophus : cognoscere igitur videtur substantias et subjecta omnium : subjecta enim, sicut diximus, aut divisione aut diffinitione cognoscuntur.
Sed si hoc conceditur, videbitur prima philosophia esse sufficiens ad omnia scienda, et omnes aliae videbuntur superfluae scientiae : quoniam accidentia propria sciuntur per sua subjecta, cum subjectum non solum substet accidentibus, sed etiam sit causa eorum, et in diffinitione accidentis loco differentiae ponatur et actus : cognitis igitur in prima philosophia omnibus subjectis et passionibus omnium substantiarum sive subjectorum, superfluae erunt omnes particulares scientiae : in omnibus enim illis, sive sint scientiae quia, sive scientiae quid et propter quid, unius et ejusdem scientiae est consideratio subjecti et passionis : in omnibus enim illis ex communibus conceptionibus speculatur accidens esse in subjecto. Si vero diceret aliquis, quod prima philosophia non esset omnium substantiarum , sed quarumdam, sicut Platoni videbatur dicenti, quod sit substantiarum separatarum non sensibilium, videtur hoc esse inconveniens. Cum enim ipsa sensibilitas videatur esse passio substantiae., videtur ipsa substantia subjecta sensibilitati non dependere nisi ex ipsis principiis substantiae secundum se sumptae,
quae abstrahit a substantia sensibili: et sic iterum redit, quod omnis substantia est de contemplatione ejus de cujus contemplatione est cognoscere principia substantiae secundum se sumptae : et si cognoscere habet subjecta, habet etiam cognoscere accidentia : et sic secundum prius inducta videbuntur aliae scientiae esse superfluae.
Est autem hujus quaesiti determinatio, quod cum quaeritur utrum una et eadem sit scientia omnium substantiarum, potest
quaeri de substantia in eo quod substantia est : quia sic est primum ens ad quod omnis alia reducitur multitudo accidentium : et sic etiam quaecumque sunt substantiae determinatae, dependent secundum theoriam veritatis ab ista substantia : et hoc modo ista sapientia quae est de causis et principiis entis et demonstrationum, una et eadem sit existens de omnibus substantiis. Si autem substantia in ambitu toto accipiatur suae praedicationis, prout omnis substantia stat in terminis generalissimi et individui, sic una scientia quae essentialis pars est theoriae, non est de omni substantia : est tamen una quae docet modum theoriae scientia de omnibus substantiis. Sed haec est pars rationalis scientiae quae coordinationem docet praedicabilium exeuntium ab uno primo praedicato : accepta enim substantia in hujus praedicationis ambitu, non habet eadem nec univoca principia secundum esse : quia non sunt eadem nec unius rationis principia mobilis et immo-
bilis, neque sunt eadem vel unius rationis principia corruptibilis vel incorruptibilis substantiae : propter quod quaedam principia substantiae diffinientia ipsam sunt separata, et quaedam sunt cum materia concepta : et horum non est una scientia et eadem : propter quod etiam non sunt eaedem omnes substantiae passiones.
Quod igitur dicitur prima philosophia sola cognoscere principia substantiae, hoc quidem verum est de substantia quae ens est, ad quod sicut ad subjectum et causam refertur accidentium multiplicitas, et ad quod secundum ordinem principii reducitur totius determinatae substantiae communitas : et sic est de omni substantia et accidente una scientia quae est prima philosophia. Aliae tamen scientiae particulares necessariae sunt, quae substantiam determinatam secundum esse considerant, et per principia concepta cum materia et motu determinant de ipsa, quod non facit prima philosophia. Sic enim substantia habet multas passiones quas non habet in quantum est ens primum et aliorum existentium principium. Nec est verum quod sensibilitas sit passio substantiae, sed potius est differentia constituens cum motu et materia conceptis substantiam. Sicut enim de talibus formis dixerunt Peripatetici, Porphyrius, Alexander et Avicenna, essentialiter sunt qualitates virtutem substantiae habentes : secundum autem doctrinam Aristotelis, hujusmodi formae sunt verae substantiae, et nominant formam cum virtute naturali quam habet ad agendum vel patiendum : propter quod secundum nomen qualitates et passiones dici videntur. Haec igitur hujusmodi est determinatio quaestionis: sicut enim ad alia quaesita, ita etiam necesse est ad hoc quaesitum referri quod quarto quaesitum est. Si enim aliquo modo una est scientia de omnibus substantiis et aliquo modo plures, surgit quaestio utrum omnes dicantur primae sapientiae aequaliter, vel non? Et si non, tunc quaeritur quae illarum sit vocanda sapientia? Et constat quod secundum praedeterminata, non omnes sapientiae sunt dicendae, sed ea sola quae est de substantia quae est ens primum et omnium principium. Nec omnes de substantia scientiae sic cognatae sunt quasi unius et ejusdem generis, sed affinitate cum philosophia in hoc quod sua principia stabilimentum habent ab ea quae est philosophia prima, sicut omnis substantia stabilitur a principiis primae substantiae quae est ens primum et universi entis principium. haec igitur est determinatio inductorum.