CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans septimum
quaesitum aliter quam superius disputatum est. Praedictis autem adjiciendum est quod septimo quaeritur, utrum videlicet primae philosophiae circa substantias theoria est, aut etiam circa omnia ea quaecumque per se accidunt substantiis ? haec cum praeinductis fere habet eamdem determinationem. Oritur autem haec quaestio ex immediate quaesito : quia dicto quod prima philosophia est de omni substantia reducta et resoluta in eam quae est primum ens et entium principium, surgit
quaestio utrum eodem modo etiam sit de omnibus differentiis passionum omnis substantiae vel non, ut si dicamus quod substantiae subjecta sunt corpora mathematica, et similiter lineae quae secundum Platonem substantialiter constituunt superficies, quae sunt substantiae constituentes corpora? tunc prima philosophia erit de his secundum quod resolvuntur ad substantiae, quae est primum ens, substantialia principia. Tunc igitur quaeritur, utrum etiam sit de per se accidentibus istarum
substantiarum subjectarum de quibus sunt demonstrationes mathematicae, aut alterius scientiae est accidentium horum speculatio ? Si enim detur quod est de horum per se accidentibus sicut de substantiis subjectis, tunc prima philosophia erit demonstrativa quaedam sive particularis considerans ens in parte et substantiam particularem : quia accidens determinatum non inest immediate nisi subjecto determinato. Non autem videtur demonstratio esse primae philosophiae si sic quid, sive aliquid est, sed de eo quod simpliciter est et accidentibus ejus. Haec igitur est disputatio et causa praeinductae quaestionis, quam aliter in praecedentibus disputavimus sequentes Averroem, qui in alio intellectu eam exponit, et videtur sua expositio verum Aristotelis intellectum non tangere : quia parum est quaerere, utrum unus et idem modus sciendi sit subjectum scire et accidens, et talis quaestio non est de principiis : sed prout hoc disputatur, quaestionis habet rationem et est de principiis. Adhuc autem non est inconveniens passionem concludi de subjecto per diffinitionem subjecti, si subjectum non ut subjectum tantum, sed ut subjectum et causa passionis diffiniatur : quod tamen Averroes habet pro inconvenienti.
Est igitur hujus quaestionis determinatio, quod prima philosophia aliquo modo est de substantiis omnibus, sed non est de omnibus accidentibus : quia accidentia determinatarum substantiarum non emanant de ipsis secundum quod reducuntur in ens primum, sed potius prout cum materia determinata conceptas habent rationes, et ideo de talibus substantiis concluduntur. Hoc autem patet in simo et claudo et omnibus accidentibus determinatarum substantiarum subjectarum. Per haec igitur patet determinatio quaesiti.