CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum decimae nonae quaestionis.
Ex quo igitur jam constat principia formalia esse aliquid in quibusdam praeter synolon, in quibusdam autem nihil, restat inducere id quod decimo nono quaesitum est, utrum sint determinata principia talia, sive sint in rationibus, sicut illa quae sunt aliquid praeter synolon, sive sint in subjecto, sicut illa quae nihil sunt, nisi formae synolon, sint determinata numero, ita. quod sint duo vel tria vel aliquid secundum numerum aliquem et non plura : aut determinata secundum speciem, ita quod sint unius vel duarum specierum vel alicujus determinati alterius numeri, licet sint indeterminata secundum numerum subjectorum suorum. Et quocumque modo dicantur esse determinata, ita quod nec ordine nec compositione sint agibilia in pluralitatem majorem quam sit numerus in quo determinata sunt principia, cum principia formalia entibus dent esse
et rationem et substantialitatem, concluditur quod entia non erunt plura quam sunt principia, sicut in ante habitis ostensum est disputationibus : et ideo multi fuerunt qui infinita dixerunt esse principia forma et subjecto et omnia esse in omnibus. Consideraverunt enim quod principia incorruptibilia sunt, et ideo ad invicem in compositione et mixtura non transmutantur : propter quod nullum dixerunt esse actum mixti, sed omnis actus esse principiorum compositorum et denominationem fieri a dominante, cum tamen omnia sint in omnibus. Cum enim incorruptibilia sint, non alterantur ad. invicem, sicut dicunt. Alii antem determinata dicunt esse principia in specie, et non secundum numerum subjecti, ut Platonici qui. ideas dicunt esse principia, et has numero intellectuum primorum esse species determinatas : eo quod tot sunt ideae primam, quot sunt intellectus activi qui in potestate habent materiam : quae tamen ideae omnes sunt ex ipsa unius et simplicis intellectus primi idea, et ad illas omnia formantur subjecta materiae : pro ratione ponentes, quod ante omnem multitudinem est unitas, et omnis multitudo reducitur ad unum : et sic omnis multitudo subjectorum ad unum in forma reducitur, et omnis multitudo formarum reducitur ad unitatem illam quae est formarum species, et hoc est intellectus agens formas, et multitudo talium intellectuum reducitur ad unam unius primi ideam quae est species et lumen omnium intellectuum activorum. Et isti non aberrant omnino, sicut in consequentibus apparebit. Alii autem subjecti numero dicunt principia esse determinata, dicentes quod omnia sunt aut aqua una, aut unus aer, aut unus ignis, aut aqua et ignis, aut quaecumque duo aut tria aut omnia quatuor elementa intransmutabiliter composita, et compositione sua entia facientia, quae non sunt aliud ab ipsis. Et horum omnium rationes jam in ante habitis determinavi- mus. haec igitur de ista quaestione cum his quae, in praecedentibus determinata sunt, sufficiant. Sic igitur patet determinatio septem quaestionum quae de principio formali sunt.