CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum
quaesiti v ig esimi. Vigesima autem quaestio est, utrum eadem sint corruptibilium et incorruptibilium principia, an diversa? Nec modo quaeritur quae sunt principia, sed quorum : nec de uno quaerimus quocumque principio, sed de quolibet secundum quamlibet causam determinatam. De hac igitur quaestione, si qua multa secundum theologizantes dicta sunt, aliter autem adhuc de hac disputare oportet. Si enim eorumdem effectuum sunt principia eadem, videtur quod contrariorum effectuum sunt principia contraria : corruptibilia autem et incorruptibilia sunt contraria : videtur igitur quod corruptibilium et incorruptibilium principia sunt contraria : et
haec fuit ratio Manichaei de duobus principiis. Adhuc autem principium primum causa est per se, aut non. Si non est causa per se, non est primum, sed ante ipsum est principium aliud. Si autem per se causa, tunc non causat aliquid nisi in sui conformitatem. Si igitur principium est incorruptibile, erit omne causatum suum incorruptibile. Videmus autem multa corruptibilia. Ergo illa sunt ab illo quodam principio. Dicet autem fortasse aliquis, quod primum principium causat per voluntatem et intellectum, et ideo causat prout vult. Contra hoc est, quod in sequentibus hujus scientiae probabitur, quod in pri-
mo voluntas est idem quod essentia, et non disponitur diversis volitis : igitur causatio sua voluntatis est uno modo sicut causatio naturae : et sic sequitur idem quod prius conclusum est. Adhuc detur quod causet per intellectum : videmus autem quod caelestia per intellectum mota uno modo moventur semper, et nulli subjacent diversitati. Cum igitur intellectus primi magis sit stabilis quam intellectus motorum, magis uno modo erit causatio intellectus primi quam sphaerarum caelestium. Quidquid igitur procedit per ipsum, procedit per unum modum et in dispositione una. Cum igitur res sint contrariarum dispositionum, non videntur procedere ab uno et eodem principio. Haec et hujusmodi movebant Pythagoram ad ponendum duas sistitias principiorum, unam boni, et alteram mali : et tota causa hujus dispositionis est, quia quaerebant causam nudi, ignorantes an est malum, et quid est malum. Nos autem, quantum hoc negotium exigit, determinare volentes inducta, dicimus quod malum in natura non est aliquid existentium, et ideo non habet causam aliquam essentialem, sed. privatio est harmoniae et. commensurationis principiorum constituentium, et privatio modi ipsorum, et ideo non habet causam esse causantem, sed defectus causalitatis est sibi causa, cum malum naturalium quod est corruptio, nihil aliud sit quam contra naturam illam esse quae est proportio principiorum constituentium in esse, et solutio modi compositionis et harmoniae eorum. Dico igitur, quod in his in quibus inaequalis est distantia et convenientia ad principium primum, non est aequalis participatio esse divini : quoniam propinquissima, sicut intelligentiae, sine motu participant : propter quod intelligentia indivisibilis et simplex facta est in luce principii primi. Magis autem distantia participant hoc per motum localem, in quo est substantia incorruptibilis mota, sicut corpora supercaelestia. Quae autem sunt in ulti- ma resultatione, participant hoc per successionem generationis, habentia causam suae successionis motum declivi circuli, in quo elongatio generantis primi solvit harmoniam et inducit corruptionem generatorum : et hoc est corruptio et naturae malum : et per hoc patet quod eadem sunt moventia principia corruptibilium et incorruptibilium, sed moventia non mota sunt principia corruptibilium per instrumenta quae sunt moventia mota per accessum et recessum et alios motus sive diversitates, ita quod semper mali nulla est causa efficiens, sed deficiens. Quoniam si movens praesentia facit esse, absentia facit non esse, sicut patet per inducta. Quod igitur dicitur, quod contrariorum contrariae sunt causae, per se falsum est, si sub contrariis comprehenduntur privative opposita : sed unum et idem diversimode se habens, causat taliter opposita. Nec negandum est quin principium primum sit causa per se et essentialiter, et secundum voluntatem uno modo stantem semper : et ideo ad omnia aequaliter se habet : sed non omnia aequaliter se habent ad ipsum, sed quaedam propinquius, et quaedam longinquius secundum perceptionem suarum bonitatum, sicut alibi saepe diximus. Et ex his cum illis quae in ante habitis determinata sunt, patet satis quod tenendum est de praeinducta quaestione. Nos enim hoc de malo animae et hominis in moribus non loquimur : quia non est de proposita quaestione secundum propositum opus quod hic prosequimur.