CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum vigesimae primae quaestionis.
Deinde est quaerendum de intellectu quaestionis vigesimae primae, utrum sci-
licet omnium tam corruptibilium quam incorruptibilium principia sunt incorruptibilia, aut corruptibilium principia sunt corruptibilia, et incorruptibilium incorruptibilia ? Et quia de moventibus jam constat per determinationem quaestionis praecedentis, quaeramus de aliis principiis materialibus et formalibus et finalibus. Videntur enim principia materialia esse incorruptibilia per Aristotelis determinationem in superiori positam disputatione : quia nec motus esset neque mutatio, nisi subjectum quod est materia, incorruptibile et ingenerabile ponatur, sicut constat ex scientia primi Physicorum. Per eamdem enim demonstrationem constat, quod forma neque generabilis est, neque corruptibilis, neque mobilis. Quidquid enim secundum essentiam non fit per motum vel generationem, esse supponitur ante omnem motum et ante omnem generationem, secundum essentiam non fit per motum vel generationem : formae autem essentia esse supponitur in materia aute motum omnem et ante generationem omnem : non fit igitur per motum vel generationem. Huic demonstrationi non obstat quod forma non est in materia nisi in potentia. In potentia enim esse dicitur esse compositi, non esse formae secundum essentiam : forma enim per essentiam eadem est, sive sit in potentia, sive sit in actu. Quod autem secundum essentiam praesupponatur esse in materiei, ex hoc patet quod omnes Philosophi in hoc convenerunt, quod nihil fit physice ex nihilo, sed ex aliquo. Si autem essentialiter forma non praeexisteret in materia, oporteret, quod ab alio extrinseco daretur materiae, aut quod fieret ex nihilo, quorum utrumque saepius a nobis improbatum est. Amplius motus et mutatio non sunt nisi ad esse : et hoc est compositi et non essentiae formae simplicis : ergo forma neque per motum neque per mutationem fit quae est generatio. Cum igitur generatio et corruptio non sint circa idem, necessario sequitur quod neque corrumpitur per corruptionem.
In contrarium autem hujus est, quod moventibus nobis moventur ea quae in nobis sunt, et generatis nobis generantur ea quae in nobis sunt, et corruptis nobis corrumpuntur ea quae in nobis sunt : formae autem quae sunt principia substantiarum, sunt in nobis: videtur igitur quod moventur et generantur et corrumpuntur, nobis corruptis et, generatis et motis. Adhuc autem aliter videntur formae incorruptibiles esse, per hoc quod principia scientiae perpetua sunt et incorruptibilia, sicut Platoni videtur.
Haec autem et hujusmodi in praehabitis sufficienter pertractata sunt : quia principia proxima rei principiatae et essentialia, corruptibilia sunt per accidens, quando res corrumpuntur per se, et sic sunt etiam generabilia et mobilia : per se autem sunt ingenerabilia, incorruptibilia et immobilia, sicut optime est probatum. Formae autem primae quae sunt movendi rationes in movente, et fines ultimi qui sunt in primo motore sicut in duce exercitus, sunt absolute immutabiles et immobiles. Materia autem secundum id quod subjectum est et fundamentum, incorruptibilis est et ingenita : per esse tamen quod habet a disponentibus corrumpitur et generatur, et corruptio unius est generatio alterius.