CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans intellectum vigesimae tertiae quaestionis.
Consequens quaestio quae vigesimo tertio, ordine quaestionum est ponitur in utrum principia sint universalia, aut ut singularia rerum ? quae licet jam in aliis determinata sit, tamen ut sufficientior sit doctrina, dignum est de ea aliquid disputare. Omnium autem. Stoicorum sententia fuit universalia rerum esse, principia, et hujus potissimum causas res assignabant : quoniam si. essent singularia, cum singularia sint infinita, et infinita non sint scita, neque perfecta essent rerum principia et ignorata et imperfectissima : non ergo essent causa scientiae rerum et perfectiones earum. Secunda autem causa est, quia si essent singularia, non essent nisi tantum unius solius rei principia : quia singulare non convenit nisi uni : principia autem quaeruntur quae sunt omnium principia. Tertia autem causa est, quia si essent singularia, non essent diffinitiva : diffinientia enim priora sunt diffinitis secundum naturam : singulare autem nullum
omnino est prius, sed omnibus est posterius secundum naturam : et ideo singulare non praehabet aliquid, sed praehabetur ab universali causa : et cum diffmientia praehabeant diffinitum, diffinientia non possunt esse principia.
E contra autem illi qui dicuntur Epicurei, concedebant omnium principia esse singularia, causas sui dicti potissime quatuor assignantes. Quarum prima est, quod principium rei secundum naturam esse habet in re ipsa : nihil autem est in singulari nisi singulare. Secunda autem est, quia principium rerum singularium. est proprium et proximum : quia aliter singulare non. constitueret : proprium autem et proximum singulari est singulare. Tertia vero est, quia singulare non constituitur nisi per generationem : generatio autem cum sit actus quidam principii, et actus particularium et singularium sint, oportet principia singularia esse. Quarta cui potissime innituntur, est, quia universalia in intellectu sunt : ea autem quae in intellectu sunt simplici,
causae rerum secundum esse quod habent in natura, esse non possunt.
Sententia autem Peripateticorum media via inter haec incedens dicit, quod principia rerum secundum esse accepta singularia sunt : secundum rationem autem abstracta a rebus et separata universalia sunt : et si hoc modo natura simplex principiorum consideratur, sunt ante res et principia cognitionis earum, licet abstractio eorum sit post esse, et accidit rei, et universale abstrahatur ab ea. Et quia de hujusmodi multa dicta, sunt, videntur nobis sufficere quae diximus ad praeinductae quaestionis determinationem.