CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo declaratur, quod haec eadem scientia est de his quae insunt enti secundum quod ens, et convertuntur cum ipso, sicut est unum.
Nunc igitur tempus est ut secundam partem a principio hujus libri inductae propositionis declaremus, quod scilicet secundum hoc eadem scientia est de his quae insunt enti secundum quod est ens, sicut superius diximus. Primum autem inter haec quae sunt entis in quantum est ens, unum est, quod convertitur cum ipso. Si enim ens et unum sunt sic idem quod sunt una natura formae et non tantum unum suppositum quod subjicitur illi naturae, sed sunt sic idem , quia consequuntur se ad invicem sicut consequuntur haec duo nomina principium et causa, quae eamdem rem modis diversis significant, et ideo non consequuntur se sicut ostensa uno et eodem verbo sive nomine. Sed illa diversitas verbi nihil restat sive resistit, si utrumque istorum similiter accipiamus ut magis primum inter alia. Principium enim et causa unam dicunt naturam, sed non modum unum : quoniam principium dicit modum negationis, secundum quod ante non est aliud : dicit igitur modum abnegationis prioris illius naturae, quae est causa ad quam sequitur aliud, quod est ex ipsa natura
quae est causa : et sic principium non addit super causam rem aliquam secundum modum qui consistit in negatione quae consequitur naturam illam quam dicit causa, quae est ex qua sunt omnia alia : haec enim est ratio causae quae tantum causae, et non. causati habet nomen et rationem. Si. igitur sic unam naturam modo, negationis consequentem
dicit unum, non differt ab ente : et talis differentia, quod non ostenditur haec natura nomine uno, non impedit quin ipsum unum sit magis primum inter alia sicut et ens. Quod autem principium et causa non sunt nominabilia nomine uno, et quod similiter ens et unum non sunt nominabilia sive ostensibilia nomine uno, ideo est, quia omno nomen sicut alicui imponitur, ita quod ab aliqua imponitur qualitate vel modo qualitatis : propter quod eliam omne nomen substantiam cum qualitate dicit significare grammaticus : qualitatem tamen large accipit pro qualitate et modo qualitatis sive per affirmationem sive per negationem dictae : modos enim potius quam res attendit grammaticus. Non autem idem modus ejusdem naturae est a quo imponitur nomen principii, et a quo imponitur nomen causae in eo quod est causa : quia causae nomen imponitur a modo affirmationis, quod est universaliter et essentialiter aliud esse ex ipsa. Nomen autem principii imponitur a modo negationis. Hanc affirmationem consequentis quod est ipsum non esse ex alio, quae negatio non consistit nisi ex affirmatione priori : et ideo nihil. apponit causae, sed dicit modum alium : et cum illi modi sint affirmationis et negationis, non sunt significabiles nomine uno et diffinitione una, modos illos determinante. Et similiter est de modis entis et unius. Ens enim est a forma : forma autem duo facit per suam essentiam, et non per accidens. Unum quidem, quia dat esse per hoc quod est actus : alterum autem est quod terminat per hoc quod est terminus entis : terminat autem per hoc quod facit indivisum in se ab aliis divisum, et divisum ab aliis est per hoc quod non est alia : et sic terminatio formae consistit in negatione quae consequitur entitatem formae in eo quod est : nomen ergo entis est formae per hoc quod dat esse, et nomen unius est ejusdem naturae per hoc quod est terminus : nec addit super ens naturam, sed modum qui consistit in negatione consequente hanc affirmationem qua dicitur hoc ens esse ens. Patet igitur quod licet differentia sit in ostensione nominis, non tamen ista nominatio removet ipsum a natura primi entis.
Hujus autem probatio est, quod cum dicitur unus homo, et ens homo, et homo, non est aliquid diversum sive divisum in nominibus istis, sed una et eadem natura hominis : sed ostendunt haec tria dictionem ejusdem naturae diversis modis significandi repetitam, cum dicitur ens homo, et unus homo, et homo : palam autem est, quia non separatur natura illa per haec nomina. : eo quod est eadem generatio et eadem corruptio entis hominis, et unius hominis, et hominis. Nullam enim naturam per se vel per accidens addit generatio unius super generationem entis hominis, vel hominis. Et nullam alicujus naturae substantialis vel accidentalis adimit corruptionem corruptio unius hominis aliam a corruptione entis hominis, vel hominis. Si autem unum aliquid adderet super ens, haberet illud generationem et corruptionem praeter generationem et corruptionem entis, sicut Michaeles generatur, et corrumpitur musicus, manens Michaeles et homo. Et ideo palam est, quia in his nominibus unus homo et ens homo et homo, et ostendunt hoc quod diximus de diverso modo significandi, et quod nihil aliud sit unum praeter ens. Amplius autem uniuscujusque rei substantia est unum quoddam non secundum aliquod accidens, sed per seipsam. Si enim secundum actiones aliquod aliud a se esset una, illud accidens aut esset unum, aut non. Si non esset unum, tunc non esse unum faceret substantiam unam, quod non potest esse. Si autem esse unum, tunc aut illud per seipsum esset unum, aut per aliud. Et non dici potest quod per seipsum, quia datum est quod addit naturam aliam qua id est unum quod unum dicitur. Si autem per aliud est unum, tunc iterum quaeritur de illo alio : et ibit in infinitum. Igitur dare oportet, quod uniuscu-
jusque rei per se unum est non secundum aliud accidens aliquod. Similiter autem substantia uniuscujusque entis ens est per seipsam et non secundum accidens aliud substantiae ejus : ergo ens est et unum, cum dico, hoc est ens, et hoc est unum, sunt ipsa natura quae est rei substantia : ergo ens et unum sunt idem, sive una et eadem natura.
Ex hoc autem corollarium sequitur ulterius quod quot sunt species unius, tot sunt species entis : et de omnibus illis est unius scientiae secundum genus speculari, quae est illa quae vocatur philosophia prima. Unum autem in substantiis facit idem, et unum in qualitate est simile, et unum in quantitate est aequale : et haec omnia species sunt unius et entis, et consideratio horum et similium his pertinet ad Philosophum.