CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans solutionem rationum sophistarum inductarum ad hoc quod ens et unum non sunt una et eadem natura.
Dubitabit aliquis de inductis an unum et ens consequuntur seinvicem sicut unam et eamdem rem et naturam significantia. Objicit enim contra hoc Avicenna dicens, quod si unum et ens significant eamdem naturam, tunc ista nomina unum et ens sunt synonima, et est nugatio quando unum alteri additur, cum dicitur ens unum.
Amplius cum dicitur ens unum, haec duo nomina junguntur sibi per appositionem, sicut cum dicitur animal homo : quia unum non determinat alterum : videtur ergo, quod unum jungatur enti per denominationem et informationem : hoc enim videtur ex hoc quod numerum et suppositum trahit ab ente sicut denominans a denominato, et adjectivum a substantivo. Omne autem denominativum formam aliam ponit quamdam supra denominatum. Unum igitur dicit aliquam formam enti additam, cum dicitur unum ens.
Amplius unum dicit indivisionem quam non dicit ens : et cum dicitur unum ens, indivisionem ponit unum super ens : addit ergo aliquid enti.
Amplius unum principium est numeri : sicut igitur punctum est natura continui, licet non sit continuum : ita unum est natura numeri, licet non sit numerus : est igitur unum accidens. Cum igitur dicitur unum ens, addit unum quoddam accidens super ens.
Adhuc sicut ex praehabitis scitur, ens solum est creatum: unum autem est per informationem : quia suum intellectum ponit circa ens praesuppositum : est enim unum ens indivisum : ergo addit aliquid super ens.
Amplius omne dividens aliquid addit super divisum : unum autem cum multo sibi opposito dividit ens : ergo addit aliquid enti.
Amplius si ens et unum sint penitus una et eadem natura, quidquid opponitur uni, opponitur et alteri : multum autem opponitur uni : ergo opponitur et enti, quod falsum est : ergo unum et ens non sunt penitus una et eadem natura. Haec et similia inducit Avicenna pro se, quando contradicit Aristotelem in supra inductis rationibus.
Quia autem superius inductae rationes sunt irrefragabiles, revertemur dicentes quod ens et unum sunt una et eadem natura : et uniuscujusque rei vera entitas est ejusdem rei vera unitas : nec addit unitas entitati nisi indivisionem quae non ponit aliquid, sed in negatione consistit: et haec negatio consequens est affirmationem verae entitatis, quando dicitur, hoc est ens, vel ens est ens, vel hoc ens
est hoc ens. Cum enim duo facit forma dando esse et determinando, et terminet per hoc quod esse dat, erit terminatio secundum rationem intelligendi consequens dationem esse, licet simul generatione et tempore sit utrumque : et quoad hoc unum est consequens ad ens, cum tamen una natura sit utriusque : modus igitur, diversus importatus per ens et unum, facit quod nomina non sunt synonima, nec est nugatio, quando sibi conjunguntur, nec per appositionem conjunguntur sibi. Et licet unum ponat modum suum quem importat circa ens, sicut circa suppositum suum, tamen ille modus non est alicujus formae alterius ab ente, sed modus negationis qui sufficit grammatico : et ideo non est denominativum, sed. modum habens denominativi : et hoc forte attendit Avicenna cum dicit esse denominativum, sed modum habens denominativi. Sic igitur licet indivisionem addat supra ens, et quoad hoc praesupponat ens, hoc tamen non est aliquam formam addere, sed potius modum qui ex negatione resultat.
Quod autem dicitur, quod unum principium est numeri, dupliciter accipi potest, propter aequivocationem principii : est enim principium connaturale ei cujus est principium et reductum ad genus principiati, et. hoc est quasi principium intra, sicut punctum est principium continui, et nunc temporis : et est principium quod est causa non intrans in genus causati, sicut substantia est causa accidentis, et subjectum passionis, et hoc modo duplex est unitas, quarum una est terminus substantiae vel entis, et unum hujusmodi est entis terminatio, et hoc est causa unitatum non de genere unitatum existens : alia est unitas quae est indivisibile sive indivisibilitas causata et abstracta ab hoc uno, et hoc est accidens, cujus collectio facit numerum : et hoc unum non est convertibile cum ente, sed primum. Ex dictis autem patet qualiter unum sit factum per informationem, et ens per creationem, et qualiter unum consequitur ens : et ideo dividit ipsum, et modum quemdam addit ei, gratia cujus opponitur multitudini, cui non opponitur ens : et sic patet omnium praeinductorum solutio. Et facile est per haec quae hic dicta sunt, excusare dicta Avicennae, quia pro certo si quis subtiliter dicta sua inspiciat, dicere intendit hoc quod dictum est. Ex omnibus autem inductis hoc accipiendum est, quod ens et unum unam dicunt naturam : et ideo species unius sunt species entis. Et philosophus tractans de ente et speciebus ejus, tractabit de uno et speciebus unius.