CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod unius et ejusdem scientiae est tractare de primis principiis demonstrationis, et de ente primo quod est substantia.
Determinatis autem his, dicendum est de hoc quod in secunda quaestione quaerebatur, ultum videlicet unius et ejusdem scientiae sit tractare de his dignitatibus quae in omnibus mathematicis dignitates vocantur, et de primo ente quod est substantia, an de hoc determinare sit scientiarum diversarum ? Ex. his autem quae ante dicta sunt, palam est quod unius et ejusdem scientiae tractare est de utrisque, et est illius scientiae quae est Philosophi primi perscrutatio illa quae est de his utrisque. Dignitates enim communes sunt omnibus generibus subjectis in omnibus scientiis, et non sunt convenientes tantum et contractae ad unum genus aliquod proprium aliorum Philo- sophorum, sed potius omnes utuntur plimis dignitatibus. Et hoc non potest esse causa, nisi quia primae dignitates quae sunt principia omnium demonstrationum, sunt entis in quantum est ens : nihil enim aliud commune est omni generi subjecto nisi ens secundum se acceptum. Cum igitur dignitatibus demonstrationum utantur omnia genera scientiarum, oportet quod dignitates sint secundum ens acceptae : unumquodque enim genus subjectum particularis scientiae unum est et determinatum, sicut corpus mobile, et sicut continuum, et sicut numerus, et hujusmodi. In tantum ergo haec genera determinata utuntur principiis, in quantum eis sufficiens est ad. naturam propriam. Sed hoc principio quod de quolibet affirmare vel negare, et de nullo simul, quod est circa esse et non esse, utitur geometer sic, quod quamlibet lineam necesse est esse simetram vel asimetram : et arithmeticus utitur eo sic, quod quemlibet numerum necesse est esse parem vel imparem. Sufficienter ergo sibi his dignitatibus utitur quilibet Philosophus particularis : hoc autem est quod utitur dignitatibus quantum continet genus sibi subjectum, de quo faciunt demonstrationes Philoso-
phi particulares per ipsum demonstrationis principium. Manifestum est igitur ex. dictis, quod dicta omnium demonstrationum principia insunt omnibus in quantum communicant in ente, et hoc est in quantum entia sunt. Igitur speculatio de his principiis est illius Philosophi qui cognoscit ens in quantum est ens. Hujus autem signum est, quod nullus Philosophorum particulariter de parte aliqua entis intendentium nititur aliquid dicere de generalibus et universaliter primis principiis demonstrationum. Nullus enim intromittit se dicere vel probare si haec prima vera sint, an non. Et hoc patet per inductionem : quia nec geometricus facit hoc, nec arithmeticus. Sed quidam Philosophorum ignorantes proprium subjectum, de his volebant determinare, et hoc secundum suam falsam opinionem merito fecerunt, qui ipsi soli a suis sequacibus putantur de natura tota intendere : et quia putant naturale esse totum universaliter ens, putabant quod illius sit intendere de ente cujus est intendere de natura. Sed quoniam ex praedictis patet, quod aliquis Philosophus est superior physico, eo quod natura est determinatum quoddam genus et subjectum entis, ideo de his principiis perscrutari erit illius qui theorizat ea quae sunt entis universalis, et qui speculatur ea quae sunt circa primam substantiam quae est omnium principium, et hoc est ipse Deus. Physica enim philosophia quaedam quidem est, sed non philosophia prima : et ideo non est physici de his cognoscere.