CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De medela harum corruptionum quae inductae sunt a nobis.
Licet autem ab eadem opinione sint utraeque rationes inductae, non tamen idem modus homiliae est ad omnes. Homilia autem idem quod colloquium vulgariter vocamus. Quidam enim praeinductas positiones affirmantes, indigent persuasione, alii indigent vi sive violentia. Quicumque enim. Philosophorum suscipiunt et acquiescunt dictis rationibus ex dubitatione, eo quod non intelligunt bene principia, et ideo dubitarit de eis, horum ignorantia curabilis est, ita, sicut jam diximus, quod persuadetur verus intellectus principiorum per distinctiones et declarationes nominum : talium enim dubitatio est non ad proterviam orationis, sed ad mentem, quae habet in aliquo malo intellectu principiorum, vel terminorum quorum complexione fit principium : et hoc modo oportet quod per antidotum obvietur eis. Quicumque autem Philosophorum dicunt contradictoria simul esse vera causa orationis in voce, cujus protervia gloriam quaerunt, horum medela est argumentatio violenta ex positione eorum ad Inconvenientia tot ducens, quod ipsimet cogantur ad veritatem : et oportet quod hoc fiat in voce et nominibus, quod scilicet voces aliquid significant, et quod non significant infinita nec opposita, sicut nos fecimus in principio hujus disputationis usque modo. Ab hinc autem volumus uti medela obviationis quae est persuasio ad intellectum : posita enim utraque via, facilius curabitur morbus in philosophando tam periculosus. Si autem forte etiam aliqui concedunt dictis talibus propter dicentium
auctoritatem et amicitiam, erit cura eorum cum attenderint, quod priscae auctoritatis viri, non dii, sed homines fuerant et errare potuerunt : nec ita amandus est aliquis ut veritas deseratur propter eum : quia licet diligamus et veritatem et amicos, tamen omnibus oportet praehonorare veritatem. Hoc enim modo curabilis est morbus iste. Si enim credant dictum hominis esse oraculum, sicut multi crediderunt de scholis Pythagorae et Platonis, illi sicut Hesiodistae quaerunt ex. revelatione sibi satisfacere, et non habent communicationem cum Philosophis : et ideo non convincitur error eorum, et ideo non curatur. Cum enim veritas omnibus praehonoranda est, veritatem praeponere amicis non est inconveniens : et si persuadeatur amicus, bene est actum cum eo.