CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De improbatione opinionum Anaxagorae et Heracliti et sequentium secundum eumdem modum de contradictoriis.
His igitur ita suppositis, palam est ex prius habitis, quia extrema contradictionis sunt quae non est possibile simul vera esse, neque simul falsa : et putabitur hoc maximo contingere vel sequi ex dictis quae diximus, cum tamen ad omnes tales orationes inopinabiles disputandum est, tunc quemadmodum in superioribus orationibus pluries dictum est, oportet quaeri non quidem de re ipsa, utrum scilicet aliquid sit, aut non sit : sed quaeri oportet de significare aliquid per orationem : igitur ex diffinitione nominum disputare oportet, sicut si accipiamus quid per diffinitionem significat verum vel falsum: quae contradictorie opponuntur, cum nulla sit diffinitio falsi nisi per veri negationem : unde circa orationem opponuntur verum et falsum, sicut par et impar opponuntur circa numerum. Si igitur nihil aliud est falsum, nisi negare verum quod dicitur,tunc patet positionem esse falsam quae dicit omnia esse falsa, quae est positio Anaxagorae : est enim necessarium alteram partem contradictionis esse veram. Amplius si secundum praeinducta necesse est omnia aut dicere affirmando aut negare, tunc impossibile est utrasque falsas esse contradictiones : altera namque pars con- tradictionis hujus est falsa etiam secundum Anaxagoram, contradictoriam enim hujus qua dixit omnia esse falsa, supponit esse falsam, et istam veram. Contingit etiam quoddam quod omnibus talibus firmatum est per consequentiam : hoc autem est quod seipsas destruunt. Nam qui omnia vera esse dicit sicut Heraclitus, ex dicto suo sequitur ,quod propositionis suae contraria et contradictoria etiam sit vera : igitur cum contradictiones non possint esse simul, sicut dudum ostensum est, oportet quod sua oratio quae contradictoriae quam concedit opponitur, non sit vera : et sic destruit haec omnino seipsam. Qui vero omnia dicit esse falsa, sicut Anaxagoras, sequitur ut etiam seipsum dicat esse falsum in hoc quod omnia dicit esse falsa.
Si autem forte adhuc dicere velit Heraclitus quidem auferendo sive excipiendo contrariam sui dicti, dicendo quod sola illa est non vera, aliae autem omnes verae. Anaxagoras autem excipiet solam propriam quam dicit esse veram., tunc erit consequens, quod non minus quam istas quas excipiunt, oportet significare infinitas quas necesse est excipere. Et hoc contingit dupliciter, quod videlicet inducendo de quolibet quod dicunt esse verum vel falsum, et hoc sunt infinita : dicit enim Heraclitus hoc et illud et hujusmodi infinita esse vera, et cujuslibet orationis oppositum dicit esse falsum. Anaxagoras autem hoc et illud et hujusmodi dicit esse falsa, et cujuslibet suae orationis oppositam dicit esse veram. Alius autem modus ejusdem est, quod qui. dicit omnia esse vera, dabit omnia esse vera esse verum : et dabit quod qui opinatur hoc, opinatur verum : et quod qui dicit hoc, dicit verum : et qui. significat hoc et intelligit hoc, et talia hujusmodi infinita. Per hunc etiam modum infinita vera esse cogetur concedere, qui dicit omnia esse falsa quocumque modo varientur concessae ab eis : necesse est quod oppositae earum
quas concedunt, sint falsae, et esse falsae credantur ab eisdem. Qui enim quocumque modo variatam dicit veram orationem, est verus secundum istos : et hoc in infinitum vadit, ut jam ostendimus. Harum autem opinionum causae sunt omnia in omnibus dicere quiescere, aut omnia dicere continue moveri : et palam est ex his quae in praehabitis determinata sunt, quia nec illi verum dicunt qui omnia dicunt quiescere, nec illi qui dicunt omnia moveri. Nam si contraria existentia in eodem quiescunt, tunc semper sequitur quod eadem vera sint et falsa secundum Anaxagoram. Hoc autem statim ad visum est falsum, quia hoc aliquid est transmutatum. Qui enim dicit istam orationem : Anaxagoras ipse idem aliquando non erat, et iterum aliquando post mortem non erit: et sic patet quod falsum dicit. Si vero omnia moventur, sicut dicit Heraclitus, tunc sequitur secundum eum, quod nihil sit verum : ergo omnia sunt falsa : hoc autem ostensum est impossibile esse jam pluries : quia oppositum hujus erit verum. Amplius ens permutari est necesse, sicut dicit Heraclitus et consonat ipsa veritas, ex aliquo ente in aliquid est omnis permutatio : sed jam in praehabitis ostendimus quod nec omnia quiescunt nec omnia ita quandoque moventur quod nihil semper moveatur : quaedam enim sunt quae semper moventur, sicut coelum, et sunt mota a motoribus suis, et primum movens est semper id ipsum et immobile : et quaedam sunt quae aliquando moventur, et aliquando non, sicut inferiora. Palam igitur est quod non semper omnia moventur.