CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Ei est digressio declarans utrum veritas hujus principii, quod est contradictorias non esse simul veras, sit ab aeterno.
Ex omnibus autem inductis oportet nos inducere dubitationem de veritate hujus principii : quidam enim ex hoc quod istud principium est simpliciter et absolute primum, non in genere, quod omnibus est manifestissimum, et circa quod non contingit errare, quod non. habet contradictionem, et non est acceptum ab alio, dicunt hoc principium esse veritatis primae. Prima autem veritas non est nisi unica et aeterna : videtur igitur hoc esse principium veritatis primae et aeternae. Adhuc autem hoc idem affirmant quidam per hunc modum : aut enim veritas fuit ab aeterno,aut non. Si fuit ab aeterno, habetur propositum. Si autem non fuit ab aeterno, tunc veritatem fuisse ab aeterno est falsum : et si hoc est falsum, ejus contradictorium est verum : et si contradictorium est verum, veritas est : ergo si veritas ab aeterno non est, veritas est ab aeterno. Quidquid ad destructionem sui sequitur esse, aeternum ost : ergo veritas enuntiationis est ab aeterno et aeterna est. Amplius simus eodem in spatio vel in instanti aliquo aeternitatis ante mundum : in illo igitur aut veram est mundum fore, aut non. Si detur esse verum mundum fore : ergo ab aeterno fuit verum, eadem ratione : et sic veritas aliqua est aeterna. Si autem non fuit verum, ejus contradictorium erat verum : et si hoc fuit verum ab aeterno, verum fuit : et sic iterum redit quod veritas enuntiationis fuit ab aeterno. Hoc autem et .
hujusmodi multa quidem, objiciunt, volentes per hoc ostendere animam esse immortalem, cum hujusmodi sit subjectum veritatis : nec potest esse quod veritas sit aeterna, subjectum autem veritatis non sit aeternum. Similiter autem objiciunt ad futurum : quoniam aut veritas erit in perpetuum, aut non erit : et si erit, habetur propositum. Si autem non erit, veritatem fore in perpetuum non est verum : et hoc dato ejus contradictorium est verum in perpetuum : et sic redit quod veritas durabit in perpetuum, etiamsi . ponamus omnia redigenda esse in nihilum.
Ad haec omnia sophismata non est difficile respondere, quoniam veritas prima dupliciter sumitur. Dicitur enim prima quae non sequitur ens in quantum est ens in quo stat omnis entis resolutio. Et haec est veritas divina quae sub ente non cadit : et haec non est illa circa quam non contingit errare : quia illa licet sit manifestissima, tamen propter sui excellentiam non est perfecto intellectu intelligibilis, ut dicit Philosophus : et ideo multipliciter erratum est circa eam. Neque hoc modo manifestissima est, quod ipsa sit principium essentiale aliorum verorum, sicut sunt illa quae sunt manfestissima secundum sui naturam : sed est manifestissima in se et sibi ut principium effectivum aliorum, a cujus esse deficiunt intellectus et linguae propter sui excellentiam : et ideo apud multos conditionata est et ab aliis accepta veritas ista, neque est unius rationis cum aliqua alia veritate. Et licet dicatur quod veritas prima omnibus per naturam . impressa est, tamen
haec impressio non est nisi de scientia quia est et non quid est : eo quod non habet diffinitionem, neque est diffiniens alia vera : et ideo conditiones inductae de manifestissimo, et circa quod non contingit errare et quod est sino contradictione, non ab alio acceptum, per hunc modum quo supra inductae sunt, non conveniunt divinae. Similiter autem ve- ritas divina non est principium demonstrationis. Quia igitur istud principium de quo locuti sumus, extra genus esse dicitur, hoc est ideo, quia extra unum quodlibet genus est in quolibet genere existens : prima autem veritas non est in quolibet genere existens, nec habet aliquam ad demonstrationis generum ordinationem, nisi sicut causa efficiens omnium non coordinabilis alicui suorum effectuum. Et hoc constat per hoc, quod prima causa et veritas sua est supra intellectum et supra narrationem et innominabilis, a cujus nominatione omnes linguae deficiunt propter excellentiam ejus. Quod autem sic se habet ad intellectum, non potest esse in accipiendo scientiae principium.
Ad omnia autem alia sophismata est una solutio, quod scilicet contrarietas et contradictio et hujusmodi accidunt propositioni ad rem relatae, quae quidem secundum causam veritatis et falsitatis sunt in re ipsa : sed tamen ut componente et dividente ei complectente secundum complexionem sunt in anima. Unde cum quaeritur, utrum ante mundum cum nulla res fuerit, sit verum quod dicitur, mundus erit, aut mundum fore? Dicendum quod hoc nec verum nec falsum fuit : quia non fuit propositio vel dictum, et ideo non habuit contrarium vel contradictorium eadem de causa, quia non fuit res in qua sicut in causa esset veritas, nec fuit intellectus ista componens vel dividens. Veritas enim., sicut supra dictum est, est dicere quod est esse, vel quod non est non esse : et falsitas est dicere quod non est esse, aut dicere quod est non esse. Et secundum hoc veritas est adaequatio rerum et intellectum componentium et dividentium, et adaequatio rei et significationis in oratione est veritas orationis. Ex hoc enim sequitur, quod in eo quod res est vel non est, omnino vera vel falsa est : et si dicatur quod ante mundum fuit hoc in mente divina verum, et sic ab aeterno fuit verum : di-
cendum est quod omnia futura quae postea facta sunt, fuerunt in mente divina sed in mente divina existentia fuerunt ipsa mens divina simpliciter, et sine omni complexione : est enim notitia divina materialium immaterialiter, et temporalium intemporaliter, et compositorum et complexorum simpliciter, et diversorum unite : et ideo non fuerunt in ea per esse et rationem complexorum vel enuntiationum : et ideo nihil accidit eis ibi de his quae consequuntur enuntiationem in eo quod enuntiatio est. Non enim capit aliquis intellectus, quod enuntiatio sit nullo existente subjecto et praedicato : et iterum non capit intellectus, quod subjectum sit et praedicatum, nullo penitus existente subjicibili et praedicabili : et iterum non capit intellectus quod sit aliquid consequentium enuntiationem , nulla penitus existente enuntiatione. Omni eodem modo dicendum videtur ad ea quae quaeruntur in futurum, etsi per hypothesim ponatur quod omnia desinant esse in futurum :
haec enim penitus eumdem habent modum solutionis.
De quadam autem veritate rerum et signorum, qua signum verum dicitur, quando recte facit hoc ad quod faciendum est ordinatum a prima veritate, secundum quam rectitudinem haec oratio, me sedere, vera dicitur esse, sive ego secundum rem sedeam, sive non sedeam, eo quod oratio facit suum rectum debitum significando, nos hic nihil loquimur : quia nihil spectat ad praesens in quo sumus negotium : et ideo non quaerimus utrum illa veritas separabilis sit a signo quod est oratio vel non ? Nec quaerimus utrum sit una in omnibus signis vel non? nec etiam curamus hic quaerere, utrum omnia talia vera sint sicut vera divina et aeterna veritate? De his enim omnibus reputamus determinare non esse difficile sufficienter litteratis, et ad propositum negotium nihil prosunt : hoc enim hic sufficit, quod istud est principium pri-
mum , quod non est simul affirmare et negare, et quod contradictio est oppositio, cujus non est medium secundum se, et est principium quo sicut quodam instrumento intellectus hominis omnem accepit scientiam aliorum : et hoc est secundum quod in hoc quarto libro intendimus, quod scilicet ejusdem scientiae universalis quae est philosophia prima, sit determinare de primo ente, et de primis principiis demonstrationum. In hoc enim, sicut a principio hujus libri diximus, completur hujus quarti libri tota intentio.