CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans utrum materia prima, quae est substantia, separata esse possit a forma corporeitatis.
Licet autem corpus sit compositum ex materia et forma, et corporeitas prima
quae est forma substantialis corporis non sit nisi continuitas apta penetrari tribus diametris, tamen hyle non est separabile ab hujusmodi forma prima, ita quod realiter actu existat sine ipsa. Hoc autem sic probatur : si enim materia potest separari a forma corporis prima, detur hoc : possibili enim posito nihil accidit impossibile. Separata ergo materia, aut est divisibilis actu, aut non. Si autem est divisibilis, cum dividi sit propria passio continui, ipsa materia est continua, et cum non habeat nisi continuitatem corporis, sequitur ipsam esse corpus. Datum autem erat ipsam separatam esse a forma corporis. Si autem est indivisibilis, aut indivisibilitas est ei essentialis, aut accidentalis. Si autem est ei naturalis vel essentialis, nihil unquam potest recipere contrarium, quod falsum est : quia susceptibilis .est formae corporis, etiam per consequens susceptibilis est divisionis. Si autem non est ei naturalis, tunc est ei accidentalis, et sic accidentale esse est, quod non constituitur per subjectum in se perfectum, quod esse non potest. Am- plius si separatur a forma corporis, aut est designabilis in loco, aut non. Si est designabilis in loco, cum omne id quod realiter in loco designatur sit divisibile, sequitur materiam divisibilem esse. Si autem non est designabilis in loco, aut habet situm, aut non. Si habet situm, tunc est punctum : et cum ad omne punctum possit duci linea, linea ducetur ad ipsam. Si autem non habet situm, et est indivisibile, videamus quomodo acquirit formam corporis. Aut enim acquirit eam subito aut successive. Si acquirit successive, tunc erit divisibilis : quia omne quod movetur, est divisibile. Si autem accipit subito, aut accipit eam in omni loco subito, aut in nullo, aut in uno et non in alio. Si autem diceretur quod accipit eam in omni loco : cum non sit causa quare accipiat eam in. omni loco, nisi quia est in omni loco : et quod in omni loco est divisibile et quantum : ergo corporis forma invenit materiam sub forma corporis, quando venit in eam . Non autem potest dici quod nusquam inveniat eam corporis forma, quando accipit eam : quia hoc est impossibile apud quemlibet. Si. autem dicatur quod in uno et non in alio, hoc erit irrationabile etiam fingere volenti.
Si autem forte dicat aliquis, quod corporis forma dat ei locum quando accipitur a materia, hoc est inconveniens : quia nec omne corpus est in loco, nec forma corporis dat unum locum potius quam alium : cum nos videamus ex materia in uno loco fieri terram, et in alio ignem : et hujus causa nulla esse potest, nisi quia forma ignis materiae partem invenit in suo loco : et forma terrae vel generans terram, aliam partem materiae invenit in loco centri vel juxta centrum distandi, et circumferentia ad centrum non convenit materiae sine corporeitate. Patet ergo quodmateria a corporeitate non est separabilis, ita quod aliquid sine ea actu ens designatum existat. Sunt autem quidam qui dicunt divisionem non primo convenire continuo, sed materiae, assi-
gnantes pro ratione, quod partes substantiae quaedam sunt, et substantia non acquiritur per accidens : continuitas autem est accidens quod quidem licet irrationabile sit, quia tamen sapientibus et insipientibus debitores sumus, dicimus hoc refellendo id quod est pars esse substantiam : sed quod sit in. ratione et esse partis, hoc accidit : et non est inconveniens accidens acquiri ex accidente. Hoc ergo omittentes redeamus ad propositum.
Amplius si separari posset materia, a forma corporis separaretur : et constat quod separata erit indeterminata : quod autem separatae materiae et simplici convenit, essentialiter convenit : igitur materiae essentiale est esse indeterminatam. Palam autem est materiam fieri determinatam per continuitatis et mensurarum acceptionem : igitur id quod substantiale et essentiale est sibi, amittit per assumptum, quod omnino esse non potest. Amplius si separabilis est materia a corporeitate, ponamus quod aliquid ejus separetur primo, et postea ab aliqua corporeitate separetur aliud : istae duae ergo materiae aut sunt per omnia idem, aut diversae. Si sint per omnia idem, uniantur. Cum ergo unita sint, aut totum quod provenit, est aequale parti, quod in materialibus est inconveniens : aut altera pars destruitur, et non erit assignare quid destruat eam : aut utraque destruitur, et iterum illius nulla erit ratio : aut oportet dicere quod altera abundat super alteram, et iterum illius nulla existente mensura, non erit assignare rationem. Ex omnibus autem his manifestum est materiam a corporeitate nullo modo posse separari. Quod autem materia sit majoris vel minoris spatii, vel rara, vel densa, vel figurae hujus vel illius, hoc habet a forma physica quae separabilis est ab ipsa. Est autem advertendum, quod materia stans sub forma est una et indivisa formae unitate, quamvis forte vocetur dividi per accidens, sicut si dicam quod corporis tacta una parte non est tacta alia pars, vel quod dextra non est sinistra, vel inferior non est superior , vel alba non est nigra. Sed quando non significatur hujusmodi accidentibus, et non accipitur nisi prout forma terminatur et continetur, una est et indivisa : materia ergo actu a forma corporis non separatur.