CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Et est digressio declarans esse aliarum qualitatum, quae sunt habitus et dispositio.
Quaerunt autem multi qui rationibilius quam isti dubitaverunt de scientia quae est in anima, utrumne ipsa sit accidens, maxime secundum ea quae nos in secundo de Intellectu et Intelligibili disputavimus. Scientia enim quae est in anima, et ex formis quidditatum separatarum,
quae quidem sunt accidentium in anima : et de illis non est dubium quin sint accidentia, sed de quidditatibus substantia- rum : hae enim separatae sua praesentia sunt in anima : separatio autem non facit eas esse accidentia : igitur videntur substantiae esse in anima, praecipue quia ostendimus in libro secundo qui est de Intellectu et Intelligibili, quod hujus formae non sunt in anima sicut in subjecto omnino. Et sic videtur quod scientia
quae est de hujusmodi formis, non sit accidens : cum tamen scientia dicatur esse habitus qui est una specierum qualitatis.
Si quis autem diceret, quod hujusmodi quidditates in anima quidem sunt accidentia, et in singularibus sunt quidditates, hoc nihil est : quia quod in se est substantia, non potest unquam fieri accidens, in quocumque esse intelligatur. Adhuc autem jam ante parum diximus, quod separatio non facit subjectum esse accidens : quia substantia de se et per se separata est : et accidit ei manere esse conjunctam. Quod autem hanc fortificat
quaestionem, est id quod intelligimus et scimus de substantiis separatis, quae sunt intelligentiae agentes. Istae enim per hoc quod sunt scitae a nobis, non amittunt suam substantialitatem, nec habent esse aliquod nisi separationis.
Sed de omnibus his non est difficile reddere rationem, si ea quae in naturalibus multis libris de anima loquentes dicta sunt, ad memoriam revocentur. Dicimus enim quod id quod est in anima, cum revera sit in ea, non sicut quaedam pars esse animae, et animam possibile sit esse salvatam in esse sine eo quod est in ipsa, oportet quod sic est in ea sicut accidens. Et quamvis anima in talibus non in toto se habeat in ratione subjecti, tamen aliquid habet ad ista de subjecti ratione. Et ideo dicitur esse sicut tabula rasa ad illa : et quidditas quidem substantiae per hoc quod est quidditas substantiae, nunquam est accidens, sive sit in anima, sive non : sed per esse quod habet in anima, non est quidditas, sed potius per esse quod habet in rebus. Et ideo per esse quod habet in anima, acci-
dentatis efficitur, et ipsum esse est dentis esse. Et hoc vocant quidam esse intentionale : et in illo accipitur ut quidditas rerum, non ut quidditas animae. Quod autem de intelligentiis agentibus
quaeritur, frivolum est : quia intelligentias agentes esse in anima non est nisi impressiones earum esse in anima, et non ipsas. Non enim efficiuntur in anima per separationem, cum jam separatae sint : sed ipsae luminibus suis se sigillant et imprimunt : et hoc esse est accidentale animae. Hoc autem probatur per hoc quod impossibile est id quod imprimitur in una anima, esse impressum in anima alia : et sic patet impressum et acquisitum in una anima, non esse acquisitum in alia, propter esse singulare aliquo modo quod habet ab anima. Haec autem omnia sunt melius et subtilius alibi determinata. Hic enim sufficiat hoc quod esse rationes rerum in anima, facit scire : et hoc est quoddam esse in subjeto, licet non sit omnino sic prout accidens naturae est in subjecto extra animam : quia etiam illud ens quod est in anima, non omnino ens si prout est ens in natura extra animam.