CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis qualitatis.
Quale igitur hoc modo communi sumptum dicitur multipliciter per analogiam. Uno enim et primo modo dicitur quale quod est in diffinitione substantiae et quidditatum omnis rei : et hoc est quale quid quod vocatur qualitas essentialis, quae est differentia substantialiter rem constituens, in quale tantum praedicata. Et ideo ipsa est substantia dans esse subjecto primo quod est genus : et quia in alio cau- sat osse, quasi circa subjectum ponens, et quasi in subjecto existens, ideo quale quoddam est simpliciter. Hoc modo est essentialis qualitas materiae : unde quidam dicunt quod forma in se quidem est qualitas, virtute autem substantia. Unde
quaerendo, quale quid homo? respondetur, quia est animal bipes : et quale quid equus ? respondetur, quia est animal quadrupes : et juxta hunc modum dicitur circulus qualis quaedam, figura, quando dicitur quod circulus est superficies una linea terminata, in cujus medio est punctum, a quo omnes lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales : vel quando dicitur quod circulus est figura agonalis, hoc est, sine angulo : quoniam nulla omnino una linea angulum facit, cum angulus sit alterans contactus duarum linearum in puncto sibi non directe applicatarum, sicut in ante habitis diximus.
haec enim omnia qualitates dicuntur : quia differentia illa quae secundum se est et quae substantiae est completiva, qualitas existit : uno quidem. Igitur hoc modo dicitur qualitas substantiae differentia. Et hoc est in omnibus generibus entium quae habent diffinitionem.
Alio vero modo qualitates dicuntur
quaedam passiones Immobilium et mathematicorum, quae sunt etiam quaedam immobilia et mathematica, sicut numeri dicuntur quales quidem, quando sunt pares et impares vel compositi vel primi et hujus : et non solum numeri existentes ad unum ex quo coacervantur quae sunt unius dispositionis quasi linearum ex unius coacervantia procedentes, sed etiam illi dicuntur hoc modo quales, quorum mutatio quaedam est ad superficiei latitudinem, et ad solidi sive corporis profunditatem sive tertiam dimensionem. Tales vero numeri qui imitantur superficiem, sunt qui sunt quoties quanti. Quoties autem sive aliquoties quanti sunt, qui dicti sunt in se vel in alium quemcumque numerum : sicut si dicamus ter tria, vel quater tria : in hoc enim quod numerus in numerum ducitur, linearis longitudo nume-
ii in latitudinem dilatatur. Illi autem qui imitantur solidi trinam dimensionem, qui proveniunt ex. ductu, numeri in numerum, et ex ductu numeri in totum productum, ut si dicam ter tria, vel bis tria, vel quater tria : et illi sunt toties quoties quanti vocati propter duplicem ductum numeri in numerum, et ex ductu numeri in totum productum : numeri enim ex hoc dicuntur trigoni, vel quadrati, vel sphaerici, vel cubiti : quae omnia dicunt qualitates quasdam circa numeros, et totaliter sive universaliter esse illud dici numeri qualitatem, quae existit in substantia numeri praeter quantitatem quae est unitatis ad aliquam summam coacervatio. Et talia quidem multa sunt in quolibet numero quae accidunt sibi. Quod probatur ex hoc quod substantia formalis cujuslibet non est nisi una et semel, quae finit et specificat ipsum : sicut sex non est bis ter, sed est aliquid semel : sex enim sunt semel sex : et de hoc in praehabitis satis dictum est. Cum autem omnia talia sunt in numero praeter substantiam numeri, constat quod sunt in eo non sicut quaedam, pars esse numeri, et pendent secundum esse ex ipso numero : et ideo non possunt esse sine eo in quo sunt : propter quod accidentia esse convenienter dicuntur. Omni autem eodem modo sunt qualitates etiam quae circa continuam dicuntur quantitatem, sicut rectum, et curvum, et planum, et asperum, et secundum omnium dispositionem figurarum.
Amplius qualitates dicuntur quaecumque sunt passiones vel passibiles qualitates inferentes vel illatae numeratarum substantiarum, ut calor et frigiditas, et albedo et nigredo, et gravitas et levitas,
quae tamen supra diximus esse quantitates. Nihil enim prohibet has secundum suam essentiam esse qualitates, et tamen esse quanti passiones dividentes motum in velocitate et tarditate secundum quod adduntur sibi duplatae, et diminuuntur sibi subtractae partes gravis et levis, sicut ostensum est in Physicis. Inferunt enim ista in tactu : eo quod in manu apprehensum grave deprimit, et leve inclinatur sursum per impetum quo impellit manum : et ut universaliter dicatur, qualitates hoc modo dictae sunt, quaecumque sunt talia secundum quae dicuntur mutari corpora eorum quae permutantia sunt ad invicem.
Amplius qualitates dicuntur ea quae sunt secundum virtutem et vitium dicta:
haec enim sunt quae vocantur dispositiones et habitus : et generaliter loquendo
quae dicunt bonum et malum quae sunt genera talium existentium. Et haec omnia jam in praemissis ostendimus esse accidentia. Eam. autem dicimus qualitatis speciem,
quae naturalis potentia vel impotentia vocatur, ubi potentiam distinximus et determinavimus, quamvis ipsa in eo quod potentia non proprie dicat qualitatem jam existentem, sed dicat quamdam subjecti aptitudinem et praeparationem ad quaedam facienda vel patienda : et secundum hoc consequitur qualitatem primo modo dictam. Et in hoc quod consequitur esse totum, patet quod non est pars, et non potest esse sine eo in quo est : quia intellectus non accipit quod inclinatio sive praeparatio vel aptitudo est. Et ideo non oportet nos specialiter ipsius accidentalitatem aliter quam nunc dictum est, demonstrare. Reducendo igitur modos qualitatis dicimus, quod fere secundum duos modos dicitur qualis : et dico fere propter naturalem potentiam vel impotentiam : qualium enim quaedam et quae maxime qualia sunt, dicuntur secundum priorem modum qualitatis : prima enim qualitas et constituens esse et causa omnis alterius qualitatis est differentia substantiae, quae facit quale quid: istius vero qualitatis quaedam pars est ista qualitas
quae est numerus in hoc quod omnes illae numerorum et continuorum qualitates fluunt ex substantialibus principiis, et in illis quaedam est differentia substantiarum diffinitarum, sicut per propria substantiae differre dicuntur. Et omnes istae differentiae sunt aut eorum quae non moventur,
aut si sunt eorum quae moventur, sunt tamen eorum non secundum quod mota sunt : et haec est causa, quia prima differentia facit substantiam cujuslibet : propria autem substantiae sunt immediate consequentia substantiam secundum ipsam per se convenientes ei : et nihil movetur nisi quod est : et sicut esse est ante motum, ita istae qualitates sunt ante motum. Et ideo una earum reducitur ad aliam, et fere unum modum habent qualitatis in ostendendo differentias substantiarum. Passiones vero sive passibiles qualitates sunt motorum in quantum mota sunt et sunt motuum differentiae : et virtus et vitium, eo quod sunt circa passiones, sunt quaedam pars passionum : virtus enim et vitium ostendunt differentias motus et actus, quae sunt in passionibus (illatis tristitiarum et gaudiorum et delectationum, secundum quos actus homines faciunt aut patiuntur bene aut male sive prave se habendo in eis : et hoc sunt in motu alterationis : passionum ea namque quae sic possibilia sunt agere vel movere, ut ad modum virtutis exigatur bonum, esse dicimus secundum virtutem : illa vero alia possibilia agere et moveri sic, sicut ad vitii modum et contrarie virtuti, dicimus esse quoddam primum : ergo isti duo modi inducuntur ad invicem, et sunt sibi via : et sic quatuor modi fere reducuntur in duos : sed non sunt in toto duo, quia specialibus modis differentes sunt quatuor : sed bonum et malum quae sunt passiones et delectationes in communi, secundum quod etiam felicitatem et intellectualem virtutem dicimus esse circa delectationem admirabilem et puram et firmam , maxime significat bene et prave se habere in actibus et motibus, quae sunt circa hujus passiones in his quae sunt animata : et inter haec maxime sunt in eis hominibus qui habent prohaeresim, hoc est, discretam et liberam eligentiam : in aliis enim animalibus vel hominibus licet sint pas- siones, tamen non fit in eis laudabilis actus et motus secundum quem fit bene et prave. haec igitur de quali et qualitate dicta sunt a nobis.