CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis passionis.
Passio dicitur uno quidem modo qualitas secundum quam alterari contingit,sicut album et nigrum, et dulce et amarum, et gravitas et levitas, et quaecumque sunt
talia sensibilium qualitatum : et sic passio est species qualitatis, quam vocamus passionem vel passibilem qualitatem. Alio vero modo dicuntur et sunt passiones horum actiones et passiones in subjectum, quae ad agens quidem relatae sunt actiones, ad patiens autem relatae sunt passiones : et sic dicta passio praedicamentum est passionis. Amplius autem sic dictarum passionum quaecumque sunt magis nocivae alterationes et motus in his quae sensum habent et sunt lamentabiles maxime propter nocumentum quod inferunt sensui, illae dicuntur passiones. Amplius autem in talibus quae faciunt in sensum quaecumque sunt ipsarum exultationum vel tristitiarum sive lamentationum, istae magnae passiones vocantur. Et isti tres modi ultimi differunt : eo quod primus dicit ipsius naturae quae praedicamentum est naturam. Duo autem sequentes modi species passionis ejusdem secundum usum nominis determinant : recipere enim quod Graece vocatur AdminBookmark , facit passionis naturam :
recipere autem contrarium inducit lamentum, eo quod dissolvit continuum in quo est sensus : magnitudines autem receptionem in communi, sive sint convenientis, sive inconvenientis, dicuntur passiones, quia vincunt sensum : et unius quidem est voluptas sive delectatio, alterius autem est anxietas sive luctus vel lamentum, sive quocumque alio nomine vocetur. Et contraria nomine quidem passio magis vocatur voluptas quam delectatio : quia non omnis delectatio habet contrarium, sed illa sola quae, ut dicit Plato, generatio est in sensibilem animam : ideo consequenter non omnis delectatio est passio : propter quod etiam delectatio non habens contrarium, magis in genere diffinitur operationis quam passionis : est enim delectatio operatio proprii et connaturalis habitus et non impedita, sive, ut dicit Michael Ephesius, effloritio naturae in propriorum et connaturalium habituum operatione non impedita. Tres igitur ultimi, modi sunt prae- dicamenti passionis : et quia sic passio illata est ab agente secundum potentiam activam agentis, ideo primus modus sumitur penes inferens hujusmodi passiones. Haec autem duo, habitudo actionis et passionis, pro certo una sunt habitudo in substantia differens secundum esse, quod habet in terminis : sicut eadem est via de Thebis ad Athenas, et de Athenis ad Thebas, differens penes terminos : et quia penes hujusmodi differentias activi et passivi relativa quae secundum potestates agentium et patientium innasci diximus superius, ideo relationes non sunt eaedem : unde paternitas non est filiatio, neque e converso. Est autem advertendum hic, quod actio agentis licet sit ab agente, et comparationem dicat agentis ad patiens penes potestatem qua agit sumptam, tamen pro certo est in patiente sicut in subjecto, et est passio ipsius, sicut et motus est a movente in motum, sive id quod movetur, et est actus moventis, et tamen est in eo quod movetur sicut in subjectis. Haec igitur de passione dicta sunt a nobis.