CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis privationis quae opponitur habitui.
Quia vero privatio opponitur habitui, ideo de privatione hic post habitum et passionem oportet interserere. Dicamus igitur quod privatio dicitur a privatione principii naturalis tribus modis. Et uno quidem modo dicitur, quando non habet aliquid quod est aptum natum haberi, licet hoc non sit aptum secundum individuum sive subjectum, neque secundum speciem, neque secundum genus, sicut oculis privari dicitur planta. Est tamen in talibus prima potentia ad habitum :
vita enim occulta potentia est ad vitam manifestam et perfectam : et hoc est secundum omnium sensuum participationem. Sed neque in subjecto quod est haec planta, neque in specie quae forte est in aliis, neque in genere natum est habere visum vel oculos. Alio vero modo dicitur, quando aptum natum est habere : et hoc dupliciter, aut in genere, aut in specie, et non habet. Aliter enim homo dicitur caecus, quando non habet quod natus est habere in specie, sed non habet, et aliter talpa. Talpa enim privatur eo quod non est apta nata habere secundum speciem, sed quod nata est habere secundum genus. Homo vero caecus privatur eo quod natus est habere secundum se, et secundum suam speciem. Amplius privatur eo quod natum est habere secundum suam speciem sive secundum se, aut natum est habere secundum omne tempus id quo privatur, sicut homo : aut privatur eo quod natum est habere secundum tempus determinatum, sicut catulus qui non habet visum citra nonum diem, unde privari dicitur si non habet quod natum est habere, et quando natum est habere. Caecitas enim est privatio quaedam, sed non secundum tempus quilibet caecus est secundum omnem aetatem. : sed tunc caecus est si in aetate in qua aptus natus est habere visum, non habet. Similiter autem in privatione attendendum est non solum tempus, sed etiam subjectum in quo est et secundum quid sive secundum quam potentiam principii, et ad quod membrum determinatum, et si sic non habet id quod aptum natum est habere, tunc privatum dicitur. Amplius praeter omnem principii naturalis defectum dicitur aliquando privatum, quod per vim sive violentiam ablatum est. Sed haec est privatio proprii actus et motus, sicut lapis loco deorsum et motu privatus dicitur, quando sursum tenetur violentia : aut quia impeditur columna supposita, aut aliquo hujusmodi. Et hoc advertendum, quod quot modis dicitur negatio in genere quae relinquit subje- ctum, tot modis dicitur etiam privatio : quia haec negatio talis reducitur ad privationem : praeter hoc solum quod.negatio in genere non habet medium, privatio autem aliquando medium habet, sicut ostendemus inferius : et ideo a primo modo inchoando quot modis dicitur negatio, dicitur tot modis privatio. Nam inaequale vel non aequale dicitur, quod non est aptum natum habere aequalitatem, ut color, qui non est aptus natus commensurari alicui : et hoc dicitur non aequale penes modum primum. Invisibile autem dicitur sive non visibile, aut quod non omnino natum est habere colorem, et hoc dicitur penes modum secundum : aut quod turpem habet colorem a quo avertitur visus. Et similiter dicitur id quod est sine pede, aut non habens pedem, aut quod non habet omnino pedes, aut quod turpes habet aut vitiosos et curvos, sicut claudus pedibus. Amplius adhuc privatum aliquid dicitur in parum habere et minus quam exigitur ad operationem, ut non ignitum dicitur quod non habet ignem intensioni sufficientem : sed hoc ultimum reducitur ad turpiter sive corrupte habere secundum aliquem modum. Amplius dicitur privatum, quod non facile aut non bene seu expedite se habet ad actum et operationem vel passionem, sicut insecabile vel non secabile dicitur non solum ideo quod non secatur, sed quia non facile aut non bene secatur. Amplius in privatione considerandum est quod omnino non habeat, non aliquis dicitur privatus, quia dimidio caret, si illud dimidium potest facere actum : monoculus enim non dicitur caecus, sed caecus dicitur, qui in ambobus oculis non habet visum : et hoc est ideo, quia unus oculus per se agit visus operationem : sed monopes dicitur claudus, ideo quia unus pes operationem non perficit gressus. Quia autem. sic est quod oportet esse in toto privatum in multis, et privatio reducitur ad negationem in genere, nisi in hoc quod privatio est oppositio habens medium, negatio autem non :
ideo licet bonum et malum opponuntur per privationem et habitum, tamen non omnis homo bonus est aut malus, aut justus aut injustus : haec enim habent medium : quoniam bonus et justus dicuntur dupliciter, ab actu videlicet virtutis, et officio. Ab actu quidem virtutis privatio secundum se, omnis homo aut est bonus, aut est malus : quia virtus ethica monastica est in seipso perficiens hominem. Officium autem virtutis, ut dicit Tullius, est congruus actus personae secundum statuta primae reipublicae deserviens, sicut dicitur bonus civibus bonus et justus ille qui civilia dirigit : et hoc modo rusticus et eremita neque bonus neque malus est, neque justus neque injustus : quia non est civilis qui hujusmodi est. Affirmationis autem et negationis non est aliquod medium, sicut in quarto hujus sapientiae libro ostendimus superius, etc.