CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod haec scientia sit divina et honorabilissima ei universalis ei prima.
Non enim est alicui non manifestum, quod si in aliquo scibili divinum intus existit, tunc oportet quod in tali natura immobili et separata et simplici existat. Unde sicut in physicis physica sunt, in quorum diffinitione cadit natura quae est simpliciter natura : et haec est forma, eo quod omnes alii modi naturae proportione illius naturae dicuntur natura : ita in prima philosophia omnia dicuntur divina, eo quod in diffinitione eorum cadit Deus : quia sicut inferius late prosequemur, omnia alia exeunt a primis principiis divinis, et in ipsis sunt sicut artificiata in mente artificis : et sicut artificiata resolvuntur ad lumen intellectus primi activi, et per ipsum diffiniuntur, ita omnia resolvuntur ad lumen separatum substantiarum : et ipsae separatae substantiae resolvuntur ad lumen intellectus Dei, per quod subsistunt et per ipsum sicut per primum principium diffiniuntur. Et haec est causa, quod divina et theologica dicitur haec sapientia. Oportet autem honorabilissimam scientiam esse circa honorabilissimum genus subjectum : est autem honorabilissimum genus subjectum hoc quod est divinum : divina igitur est honorabilissima scientiarum : sicut enim in primo hujus sapientiae libro probatum est, theoricae scientiae sunt desiderabiliores aliis scientiis omnibus, quae vel sunt practicae, vel poeticae sive artificiales, vel adminiculantes, sicut sunt logicae. Ista autem sapientia desiderabilior est inter theoricas : eo quod, sicut diximus, ipsa stat in lumine intellectus divini, quo scito nihil invenitur ultra quae-
Fontium : et ideo hoc est scire quod omnes homines naturaliter scire desiderant.
Ex hoc autem quod diximus primam philosophiam esse circa divina immobilia et separata et simplicia, dubitabit fortasse aliquis, utrum ipsa scientia sit universalis sicut saepe jam diximus, aut forte sit circa aliquod genus subjectum unum, et circa naturam unam determinatam, et sic sit scientia particulari, sicut et aliae scientiae quae circa unam partem eritis contemplantur. Sed hoc solvitur, quod non est idem modus in mathematicis et physicis quae sunt circa unum ens determinatum, et in divinis scientia : quia geometria et astrologia sunt circa aliquam naturam, cujus principia non sunt omnium principia, nequo sunt principia entis secundum quod est ens : et similiter est de physica. Illa vero quam divinam vocamus, est communis omnium, quae licet sit de Deo et divinis, est tamen de his secundum quod illa sunt principia universi esse, per hoc quod sunt principia entis vere secundum quod est ens : et
haec est substantia non nisi ex principiis substantiae in quantum substantia est composita. Hoc enim probatur a simili: si enim, ut quidam Philosophorum dixerunt, non est aliqua substantia diversa existens a physicis, sed omnes substantiae resolvuntur ad illam substantiam quam principaliter considerat Philosophus, et quae nomen et rationem substantiae physicae dat omnibus aliis : tunc oporteret quod. physica esset scientia prima et universalis . Si ergo est aliqua scientia de substantia immobili quae principium est universi, esset prior quam physica, sequitur quod illa sit philosophia prima et universalis. Et quia ipsa est prima, oportet quod ipsa sit speculativa primorum et universalium. Est igitur esse ipsius de ente in quantum est ens speculari, et ea speculabitur quae insunt enti in quantum est ens. Omnia enim haec reducit ista in principium universi esse, cujus intellectus causa est entis, non in quantum est hoc ens vel illud, sed in quantum est ens simpliciter : hoc enim ens esse vel illud, habet a determinantibus se et distinguentibus : et in quantum per illa consideratur, in contemplatione cadit scientiarum particularium : in communi autem determinantia ipsum sunt duo, quantitas videlicet et motus principia : esse enim primum non pendet nisi ex ipsis principiis esse et substantiae. Consequitur autem illud secundum intellectum mensuratum esse quantitatem non concernens sensibilem materiam. Ultimo autem determinans est id quod fit ex principiis motus, et penes ista tria sunt acceptae tres theoricae : et inter illas sola prima est divina philosophia et universalis.