CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod substantia quae est principium substantiae primae, prima est omnium entium.
Ens enim dicitur multipliciter, sicut prius in quinto libro supra diximus, ubi determinavimus quoties secundum analogiam unumquodque dicitur. Signat enim ens aliquando quid est, sive quidditatem designatam per esse substantiale substantiae primae : aliquando enim signat hoc aliquid designatum quod est substantia prima composita designata,
quae proprie et principaliter et maxime substantia dicitur. Aliquando autem ens signat quod qualis, aut quantum est, aut signat singula aliorum secundum genera entis quae sic praedicantur, determinatas naturas designantia in generibus accidentium, quorum quodlibet dicit aliquid subesse substantiae tali vel tali, vel esse ipsum quod est modus quidam substantiae. Tot modis autem ente per se dicto, palam est ex his quae praeinducta sunt, quod primum et principale ens inter haec est illud quod signat substantiam, et hoc secundum primum modum acceptionis substantiae : quia ipsa natura substantiae sic simplex in se accepta, quae designatur ipsa diffinitione, est principium substantiae primae : et licet substantia prima principalior sit quam secunda substantia, quae propter hoc secunda vocatur, quia posterior est et dependet a prima secundum esse, eo quod destructis primis impossibile est aliquid aliorum remanere : universale autem aut nihil est, aut posterius : tamen ipsa natura praedicto modo accepta, prior est quam substantia prima, quae est individuum compositum designatum in ge-
nere substantiae, sicut principium prius est principiato : universale enim est commune, et cum omne commune a singulari procedat, sicut et ipsa communitas procedit a singulari, ut ex ipsa diffinitione communis patet, cum dicitur commune esse quod contingit pluribus, oportet necessario quod hoc modo dictum universale, sive secundum, sit posterius primo singulari designato. Quod autem natura ipsa simplex quae est principium primae substantiae designatae, sit primum ens inter tres modos entis dictos, sic probatur : quia quando quaerimus quaestione non designante naturam substantiae, sed designante aliquid circa substantiam quod est modus ejus , sicut est qualitas modus ejus, ut cum diximus hoc modo quaerentes,quale quid est hoc ? responsio non certificat nisi qualitatem : dicimus enim quia est bonum vel malum, quae sunt qualitates : sed non certificamus quantitatem ipsius, ut dicamus quia est tricubitum : nec reddimus substantiam ejus, ut dicamus hominem esse vel Deum. Quando autem quaerimus de natura ipsa substantiae dicentes, quid est hoc ? nec respondemus de quantitate, ut dicamus esse tricubitum, nec de qualitate ut dicamus album vel nigrum : sed respondemus hoc de quo quaeritur, hominem esse, vel Deum, vel aliquid tale : constat autem quod per quid est, de natura quaerimus, et non de individuo designato : alia vero entia dicuntur et sunt entia, quia sunt essentialiter entis. In omnibus enim his quae multipliciter dicuntur ad unum, habent id unum causam totius multiplicitatis. Dico autem haec esse entia, quae sunt hujus sicut principii et multiplicitatis, non sicut asinus est Socratis : sic enim in se simplex acceptum est primum in multiplicitate : acceptum enim sub esse tali vel tali constituit modos multiplicis : et ipsi modi sortiuntur nomen primum per hoc quod dicunt esse hoc vel illud sub quo primum designatur. Sic igitur ens simpliciter est substantia quae est principium substantiae designatae. Alia vero nomen entis accipiunt, quia sunt qualitates ipsius in substantia composita principiatae ab ipsa substantia : et alia dicuntur entia, quia sunt hujusmodi entis, quantitatis : et alia ideo entis habent nomen, quia sunt talis entis passiones, et alia aliquid tale dicunt secundum distinctionem generum entis.
Propter quam causam etiam dubitavit aliquis Antiquorum, et praecipue Melissus, utrum vadere et sanare et sedere et alia talia praecipue quae dicunt accidens comparationis, ita quod unumquodque illorum sit ens, aut non ens. Et causa dubitationis fuit, quia haec non sunt entia, nisi quia sunt essentialiter entis : et ideo subtracto essentialiter ente, non videntur esse entia. Similiter autem esse dicebant in aliis talibus omnibus accidentibus : nihil enim horum est aptum natum aliquid finitum esse secundum seipsum acceptum : subtracta enim substantia ab ipso per intellectum, neque aliquod accidentium possibile est separari a substantia : sed magis hoc verum est, quod si aliquid praeinductorum est de numero entium, sicut vadens, aut sedens, et sanans, et praecipue sessio, et sanatio, et ambulatio, haec pro certo non sortiuntur nomen entis, nec apparent entia, nisi ideo quod est aliquid eorum subjectum determinatum, cujus ista sunt aliquod esse : et hoc subjectum est substantia prima, in qua substantia quae est principium hujus substantiae, est principium talium quae sunt modi esse ipsius. Similiter autem singula quae in tali categoria accidentis apparent, sic accipiunt nomen entis : bonum enim et sedens, et bonitas et sessio, non sine hoc entia dicuntur. Palam igitur est, quia propter substantiam quae primum ens est, etiam illorum singula sunt entia vocata et existentia : igitur substantia est primum ens, et substantia non est aliquid ens, secundum
quod dicimus aliquid esse quod est alicujus, et non absolute est : substantia enim hoc modo non est aliquid, sed est ens simpliciter et absolute. Et hoc est quod intendimus probare in isto capitulo.