CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
De modis quibus substantia est prioratus accidentibus.
Cum autem multipliciter dicatur ipsum primum, substantia est omnium entium primum tripliciter, notitia videlicet, et ratione, et tempore. Et quod omnibus his modis primum sit, probatur una ratione : aliorum enim omnium categorematum sive praedicamentorum nullum est separabile secundum esse, aut secundum intellectum a substantia : sed substantia sola secundum esse et intellectum separata est ab aliis in seipsa, et intelligitur in seipsa.Dico autem accidens non esse separabile, non propter hoc quidem quod intellectus non possit distinguere iirter accidens et substantiam, sed quia accidens nec esse nec intellectum habet, si penitus absolvatur a substantia, sicut patet ex ante habitis. Substantia autem cum non dependeat secundum esse et intellectum ab accidente, et esse et intellectum habet separata ab ipso : substantia enim in eo quod substantia, duratione et tempore est ante omne accidens, ita quod est etiam ante hoc accidens quod est tempus : quia Deus est ante omnia hujusmodi aeternitate simplici. Prima autem substantia quae maxime substat,.actum substandi habet a materia in qua fundatum est esse substantiae primae. Et quamvis prima substantia non sit ante accidens quodlibet tempore, tamen prima materia per quam substantia prima substat, est ante quodlibet suum accidens tempore , ita quod etiam est ante hoc accidens quod est tempus et locus primae substantiae gratia materiae ex qua est. Cum autem dicimus substantiam sic esse separatam ab accidente, intelligimus quod quaelibet substantia prima secundum principium quod sibi substare tribuit, est ante quodlibet suum accidens, licet non sit ante quodlibet accidens cujuscumque temporis. Sic igitur patet quod substantia est accidente prior tempore. Est autem et alius modus intelligendi hoc idem, ut dicatur substantia simplex illa natura quae est quid et esse substantiae primae quae facit primam substantiam esse id quod est : hoc enim si simplex accipiatur, sicut in veritate sua) essentiae est, non concernit aliquam loci vel temporis differentiam: et ideo est ubique et semper. Sed esse ubique et semper dicitur dupliciter. Dicitur enim ubique esse et semper, quod essentialiter et praesentialiter est in omni loco, et in omni tempore, in se ambiens omnem locum et omne tempus : et sic Deus dicitur esse ubique et semper. Dicitur etiam ubique esse et semper, quod differentia loci et temporis non coartatur ad esse hoc et nunc : et hoc modo formae quae sunt quid existentium, quando in natura simplici accipiuntur, sunt ubique et semper. Et hoc modo sunt ista ante tempus et locum, et locus et tempus accidunt ipsis quando sunt esse rerum existentium : et quia sic accepta sunt ante tempus et locum, sunt consequenter ante quodlibet accidens : et iste est verior intellectus quam prior.
Amplius hujusmodi substantia est etiam prima ratione : quia, sicut patet per ante dicta, esse accidentis diffiniri per genus et differentiam entis non potest, nisi cum substantia : sed substantiae ratio nihil in se habet extraneum, et ideo necesse est quod substantiae ratio insit in uniuscujliscumque accidentis ratione : et non convertitur hoc, quod in ratione substantiae necesse sit rationem accidentis inesse.
Amplius etiam notitia praecedit substantia omne accidens : quia tunc putamus nos maxime scire omnia singula secundum sui esse naturam, quando cognoscimus quid est singulum eorum, sicut quid est homo, aut quid est ignis-Magis enim cognoscimus per quid, quam per notitiam accidentalium rei : sicut si cognoscamus quale, aut quantum, aut ubi, aut quando est ipsa res quam quaerimus nosse. Hoc autem palam est : quia etiam in ipsis accidentibus in quibus hoc minus videtur quam in substantia, magis cognoscimus ea per quidditates suas quibus ipsa sunt hoc quod sunt singula, quam quando ipsum quod quid est cognoscimus per accidentalia, sicut per quale, aut quantum, et hujusmodi. Multo igitur dignius est hoc in substantia quae propriam habet diffinitionem, cum. accidens non habeat propriam diffinitionem: eo quod in diffinitione sua recipitur substantiae diffinitio secundum quod estcausa et subjectum accidentium, sicut in praehabitis determinatum est. Cum igitur quid est accidentium non sit sine quidditate substantiae, patet quod substantia quae est principium cognitionis quid est et propter quid est, est ante accidentium cognitionem. Et si diximus in principio de Anima, quod accidentia conferunt multum ad cognitionem quod quid est, hoc dictum intelligendum est de scientia quia, et non de scientia quid et propter quid. Manifestum igitur est, quod tripliciter substantia prior est accidentibus, tempore, ratione, notitia.