CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
In quo probatur, quod ideae nihil prosunt ad generationem.
Omnibus autem his praelibatis, quaeramus utrum necesse sit ponere quamdam idealem vel extra rem separatam sphaeram, quae sit praeter has sensibiles, sive materiales et factas sphaeras : et utrum necesse sit ponere domum idealem quae sit praeter caementum et alia quae sunt materia domus, aut nunquam facta est aliqua talis sphaera, aut domus immaterialis sive insensibilis. Si enim in artificialibus non est necessarium domum ponere exemplarem extra facientem et materiam, tunc multo minus hoc necessarium est in praehabitis : quia natura est omni arte certior, et non indiget aliquo extra faciente et dirigente et rectificante opus suum. Si enim isti quaestioni respondens dicat aliquis, quod oportet esse exemplaria extra, illa exemplaria erunt hoc aliquid sive quid hoc : dico autem hoc quod esse quando sunt primae formae et quidditates Istorum : sed quia hoc quod sic quid dicimus, significat tale in communi : et hoc non est determinatum et designatum particulare in substantia, non significat haec quidditas aliquid particulare, sed quidditatem designat in communi : quod autem designat in communi quidditatem simplicem, et separatum est, et non tangit materiam : et quod non tangit, non agit : et quod non agit, non alterat, neque transmutat. Istae tales formae Igitur neque alterant, neque transmutant materiam, cum in praecedentibus habitum sit, quod non fit aliquid nisi ab eo quod materiam transmutat.
Amplius formae substantiales simplices non sunt alicui contrariae, neque activae sunt, neque passivae : et ideo ignis simpliciter non agit, neque patitur ab aliquo : sed activa et passiva sunt qualitates : propter quod etiam ea quae sunt formas substantiales ex solo situ partium materiae consequentia, neque activa sunt, neque passiva proprie, sicut rarum et densum, et causata ab his leve et grave. Si igitur ideae quae sunt substantiarum quidditates, sunt formae substantiales simplices, neque agunt, neque patiuntur, et sic iterum non transmutant materiam. Istae sunt Igitur duae causae quibus demonstratur formas hujusmodi ad generationem nihil prodesse. Id enim quod facit artificialiter, et quod generat
naturaliter, facit et generat ex hoc demonstrato materiali principio tale hoc
particulare factum vel genitum conveniens in forma cum generante et materia, sicut in ante habitis est probatum. Et quando quod generatum est, tunc complete est tale generatum hoc compositum, quale est generans in actu, et ex quo generatur in potentia : et haec potentia non est materialis tantum, sicut saepe diximus, sed est formalis, sicut forma inchoata et confusa quae continue procedit ad perfectum et determinationem, sicut ex vita adsensum, et ex sensu ad rationem, sicut saepius in Naturalibus libris probatum est, et in ante habitis scientiae istius. Et sic patet qualiter a convenienti secundum speciem et formam, procedit a convenienti secundum formam et speciem tam ex parto efficientis, quam ex parte materiae. Omne vero quod sic fit et ex quo fit, est individuum designatum in genero substantia), sicut Callias et Socrates, sicut in artificialibus omne quod fit, est compositum designatum in materia, sicut sphaera aenea, vel lignea est hoc aliquid designatum : homo vero et animal in. his quae fiunt per naturam, est sicut sphaera aenea non designata, sed totaliter sive universaliter accepta : et hoc etiam dicunt formas conceptas cum materia sensibili, sicut et sphaera aenea : et non dicunt formas a materia sensibili separatas : et illae sunt in quibus denotatur essentialis convenientia hujus geniti ad generans hoc. Et sic patet quod nec termini generationis qui sunt a quo et ex quo fit generatio, et idem quod generatur : nec forma convenientiae qua) est inter eos, est nisi in materia sensibili.
Manifestum est igitur, quia specierum idealium causae si quae sunt species praeter singularia extra materiam sensibilem existentes, sicut quidam Philosophi Platonici consueti sunt dicere species ideales esse causas generationis, sunt ad generationem non necessaria) : cum omne quod exigitur ad generationem, conce- ptum sit in ipsa materia sensibili. Adhuc autem quia nec si essent aliquae tales separatae species, propter ipsas essent illae substantiae genitae singulares, quas nos eas quae solae substantiae sunt secundum se distinctae substantias appellamus quia, sicut jam paulo ante diximus, nec activae essent, nec passivae, nec materiam generabilium et corruptibilium tangerent quocumque tactu vero vel metaphorico, sicut formae tangere dicuntur, quando subjecto conjunguntur et alterant ipsum, sicut dicimus quod frigus tangit nos quando alterat, sicut determinatum est in primo libro de Generatione et Corruptione. Si autem objiciat quis, quod si hoc semper est ex hoc et tale hoc ex tali illo conceptum cum materia ex concepto cum materia, hoc erit in infinitum in ante sumendo, et sic infinita erant actu, quod est impossibile. Haec dubitatio non est ad propositam intentionem, in qua nihil amplius intendimus, nisi hoc quod formae separatae non prosunt ad generationem : ipsa autem dubitatio tacta est a nobis et soluta in octavo Physicorum.