CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod diffinitio non est nisi universalis et non particularis nisi per posterius et aequivoce.
Ex his autem quae dicta sunt, perpendi potest quod illius quod est universale et quid absolutum, est diffinitio, particularis autem per se, nec nomen est, nec diffinitio, nisi aequivoce et secundario : homo enim et equus prout in particularibus considerantur sive singularibus, et non in ipsa natura absolute universaliter loquendo de omnibus similibus, non est substantia per se et primo quae est quid vel quidditas importata per nomen cujus est diffinitio, sed est totum quoddam quantitativum et integrum in materia designatum, et ex materia in actu existente perfectum. Diximus enim, quod partes hujus materiae non sine actu suo sunt partes. Est igitur tale totum ex hac materia et hac forma, et sic participata ratione et universaliter in omnibus loquendo. Singula vero particularia sub qualibet communi natura ut supposita accepta sunt ex ultima per sensibilem demonstrationem designata et in actu existente materia, ut Socrates, et de aliis singularibus omnibus est similiter. Igitur secundum praedicta est pars quaedam quae est pars speciei, ita quod dicamus speciem ipsum quid erat esse sive quidditatem : pars etiam quaedam est integri ex specie et materia compositi : sed illae quae sunt rationis partes, sunt partes speciei solum: et ipsa ratio est universalis, hoc est, ejus quod est universale, licet non sit ejus ratio secundum quod est universale, sed secundum quod est esse universum, ita quod de essentialibus nihil est extra ipsum : esse enim rerum pendet a principiis substantiae quae est quidditas : sic enim circulum esse secundum quod circulus, et ipse circulus secundum quod circulus, sunt in hoc idem quod ad idem, hoc est, ad idem esse et eadem ipsius esse principia referuntur : et hoc eodem modo omnia supra dicto modo considerata in animae esse per quidditatem sunt idem, hoc est, ad idem relata ; integri vero ut est hic circulus et singularium aliorum alicujus, sive sit sensibile singulare quod sensibili materia individuatum est sive sit intellectuale quod intellectuali materia individuatum est, sicut sunt singularia mathematica, illius non est nomen, neque ratio : quia in talibus hic circulus non est idem quod hujus circuli esse, nec haec caro est idem quod hujus carnis esse, nec hic homo est idem quod hujus hominis esse : quia hic homo est ab individuatione materiae hujus : et ab hoc non est esse ipsius, sed potius a ratione et quidditate hominis sic participata per esse quod accidit ei in hac materia, sicut cuilibet patere potest ex praedictis, ubi diximus quod in. talibus pars non bene diffinitur sine suo actu sic participato. Intellectualia vero singularia dico ut singularia mathematica : sensibilia autem dico ut aerea, vel per aliam materiam mobilem individuata, sicut lignea, et lutea, et similia : et horum non est diffinitio primo, nisi aequivoce et secundario : unde ista non sciuntur per suas veras diffinitiones, sed potius cognoscuntur intellectualia cum intelligentia materiae imaginabilis, et sensibilia cognoscuntur cum sensibili materia per sensum, et abeuntia a sensibili vel imaginabili perfectione materiae et a praesentia sensus, non palam est utrum aliquando alicubi sunt, aut non sunt : quia singulare extra sensum positum est incertum : universale autem est ubique et semper : et locus ejus est intellectus. Alia autem
quae sunt particularia, semper denominantur et sciuntur universali nomine et ratione quae per posterius et per accidens convenit eis : et hujus causa est, quia
materia quidem si secundum seipsam accipiatur, ignota est, nec est etiam principium cognoscendi aliquid, nec noscitur et scitur nisi per analogiam ad formam, sicut superius diximus. Et ideo etiam materiae partes non sunt principia cognitionis secundum rationem . Materia duplex est, sensibilis quidem, et intellectualis. Sensibilis quidem est, quae sensibilium quidem qualitatibus activis et passivis distinguitur, ut aes, et lignum, et quaelibet materia mobilis in. qua sunt principia motus ad formam. Intellectualis vero est, quae per rationem intellectualem abstracta est a motu et materia : secundum esse autem est in sensibilibus, non in quantum sensibilia sunt, sed in quantum quantitatem discretam vel continuam habentia, sicut sunt mathematica : et haec etiam partes habent, quae nihil sunt quidditatis speciei quae est circulus et triangulus et hujusmodi. Sic igitur a nobis dictum est quomodo se habet de toto et parte. De toto, inquam, essentiali, et de toto integro, et de parte integrali et essentiali, et de prioritate partis et totius.