CAPUT I. De acceptione specierum ei causarum.
LIBER III METAPHYSICORUM. DE QUAESTIONIBUS A PRINCIPIO QUAERENDIS
CAPUT I. De distinctione principii sive initii.
CAPUT VII. De modis diversi et differentis, etc.
CAPUT XI. De modis priorum ei posteriorum.
CAPUT XIV. De potestate agere et de potestate pati.
TRACTATUS III. DE GENERIBUS ACCIDENTIUM.
CAPUT VIII. De modis relativorum.
TRACTATUS V DE PARTIBUS ENTIS, QUARUM ESSE EST IN HABITUDINE ET RELATIONE SIVE COMPARATIONE QUADAM.
CAPUT V. De habere et modis ejus.
CAPUT I. De modis ejus quod dicitur ex aliquo.
CAPUT III. De distinctione modorum totius.
CAPUT II. Quod tres sunt theoricae essentiales.
CAPUT V. De causis erroris ponentium ideas, etc.
Quod ideae sensibilium sunt singularia, de quibus nec est diffinitio, neque demonstratio : ex quo sequitur quod non universalia sunt.
Quoniam autem sicut in ante habitis est expositum, est diversa substantia id quod vocamus integrum, et id quod vocatur ratio sive universale quod diffinitur : oportet igitur Iterum ex hoc considerare utrum separatorum sit diffinitio vel demonstratio : si enim non est diffinitio ipsorum vel demonstratio, consequitur quod non sint universalia, sed particularia per modum integrorum. Dico autem quod hoc quod, sic est substantia, sicut integrum est cum materia concepta ratio sive forma, sicut diximus in ante habitis. Alia vero substantia est,
quae est secundum formam, et universale est tota ratio, cujus nulla pars est materia. quae cum Ita dicta sint, constat quod harum substantiarum quae sunt, sicut Integra est per se corruptio, eo quod etiam generatio est hujus rationis, sive formae dantis rationem, quae est concepta cum materia : illius autem rationis quae est tota ratio, non est sic generatio, ut etiam corrumpatur secundum se : et hoc patet, quia in artificialibus quae imitantur naturalia, non fit domus universalis secundum se accepta praeter particulares domos : sed fit haec domus, et ab hoc artifice. Verum illa
quae sunt tota ratio, sine generatione sunt et non sunt : quia non per se fiunt, vel destruuntur, sed potius secundum essentiam Ingenerabilia sunt et incorruptibilia : secundum esse autem quod habent in. integris, generantur et corrumpuntur illis generatis et corruptis : os-
tensum est enim in ante habitis, quia nullus talia generat vel facit per se : propter quod substantiarum sensibilium et singularium, nec diffinitio est vera, neque demonstratio : quia omnia sensibilia habent materiam, cujus haec est natura, quod per eam contingit ea aliquando esse, et aliquando non esse. Dico autem sensibilia quae qualitatibus tactus sunt determinata : et sicut in primo Coeli et Mundi ostendimus , quod potentiam habet ad non esse, non est potens esse semper : et ideo omnia singularia sensibilium sunt corruptibilia. Si ergo, sicut in Analyticis posterioribus ostensum est, demonstratio est necessariorum, quae semper sunt, diffinitio scientialis quae est demonstrationis principium, est etiam necessariorum semper existentium : et haec non contingit esse et non esse, sicut nec ipsa scientia quae effectus est demonstrationis, quandoque scientia est, quandoque ignorantia : sed potius sic contingentibus est opinio, quae est tremens unius partis contradictionis habitus, propter formidinem alterius. Ita ergo contingentis non contingit esse demonstrationem, nec diffinitionem : sed potius opinio est de ipso. Palam igitur, quod nunquam erit talium singularium sensibilium diffinitio, nec demonstratio : corrupta enim scientiam, habentibus veram non sunt manifesta, quando habentur a sensu salvatis veris eorum rationibus universalibus in anima : quia non propter hoc quod in sensu accipitur, est scientia ipsorum, sed per hoc quod in anima est universale eorumdem : igitur substantiarum sensibilium non erit demonstratio, neque diffinitio vera, quae est per partes qualitativas, sicut diximus : quapropter quando quis diffinit, oportet illum ad tantum studentem esse, ut si diffinit singulare, ut non ignoret universale quod semper et incorruptibiliter est actu : et hoc est universale, quod totum est ratio : si enim hoc igno-
rat, contingit diffinire. Igitur nec ideam aliquam est diffinire : est enim idea de numero singularium, ex quo separata esse secundum se ponitur, ut dicunt ponentes ideas : jam enim ante diximus, quod universalia sensibilium non possunt esse sine intellectu sensibilis materiae : singularia igitur sensibilium omnia sunt corruptibilia : et ex hoc sequitur ideas esse sensibiles et corruptibiles, ex quo singularia quaedam esse dicuntur : et sic illa opinio destruit seipsam per hoc quod separate ponitur ideas sensibilium.
Hoc etiam alio modo est necessarium. Jam enim superius diximus nomen universalis non esse particularis nisi aequivoce : rationem autem omnem diffinitivam necesse est esse ex nominibus ipsam naturam universalis secundum seipsam nominantibus : unde si aliquis sic nomen non sciat, diffinitum erit ignotum : quia non diffinietur per ea quae per se et secundum ipsum conveniunt ei, sed dicto modo posita nomina sunt communia omnibus sui ambitus : igitur ista nomina non erunt singulariter existentis unius, sed et aliorum, ejusdem communitatis existentium : et hoc est si quis te diffiniat, non diffmiet te per nomen proprium quod ab individuatione imponitur: eo quod hoc non dicit id quod vere est substantia qua tu es id quod es : sed diffniet te per communia tibi inhaerentia, sicut si dicat quod tu es animal gressibile : et ponamus hoc esse diffinitionem, in qua animal est genus, et gressibile est differentia : aut dicat quod tu es animal album, vel aliquid hujusmodi, quod non per se distinctum sit ens, sed quod in alio fit et esse dicat : patet igitur quod separata singularia quae sunt ut entia non in alio existentia, non sunt nomina per quae fiat diffinitio aliqua. Si quis autem ad hoc respondere volens, dicat nihil prohi-
bere quin ea quae separatim existentia sunt, communia multis simul cum hoc huic soli inesse, et sic esse substantiam ejus : et ita dicat, quod ideae in eo quod sunt separatae, sunt communes : in eo autem quod in istis sunt, substantiae sunt singulorum. Contra hoc primum dicendum, quod similiter sicut ista conveniunt speciei, ita conveniunt ambobus illis quae constituunt speciem, hoc est, generi et
differentiae : sicut si dicamus quod si homo communis est separatus actu existens,ita erunt ista duo, animal et bipes, separata actu existentia, et etiam esse ipsa in sempiternis quae esse dicuntur : et secundum hoc necessarium est quod ipsa per se existentia sint priora, et quod sint sicut partes compositi quae sunt priores composito, sed quod sint separabilia et separata si homo ponitur esse separatus. Aut enim nihil est communium separatum, aut necesse est quod ambo ista separentur. Si autem nihil est communium separatum, sed semper habet esse in alio, tunc sequitur quod genus non erit in esse aliquo praeter species : et hoc est falsum, quia intellectus generis non pendet ex specie : intellectus autem est separati secundum eos qui formas ponunt esse separatas. Si vero genus est separatum praeter species, tunc eadem ratione differentia erit separatim existens : quia ipsa magis substantia est. Hoc igitur est primum quod sequitur ex illa positione : et secundum hoc differentia est per se, non in genere intellecta : et cum magis substantia sit, erit prior genere : quae omnia absurda sunt. Deinde sequitur etiam ex dictis, eo quod ista ponuntur esse priora specie, et secundum hoc in seipsis salvari : quod non contrario auferuntur : non enim sequitur secundum hoc, si genus non est, differentia non est : nec sequitur quod si nulla differentiarum est, genus non esse : quia ponuntur illa divisim habere esse ad invicem. Sequitur etiam ista non declarare se invicem : quia secundum haec differentia non distinguit genus, nec determinat ip- sum : quia secundum haec rationabilitas nihil est animalitatis, cum dicitur animal rationale.
Amplius si secundum dicta ex speciebus compositis fiunt ideae, per resolutionem compositi in componentia : ex quo enim separata simplicia magis sunt et verius sunt quam, composita secundum inductam opinionem : tunc etiam in separatis magis et verius sunt ea quae sunt incomposita et simplicia istis, ex quibus sunt per resolutionem : et haec sunt composita. Amplius etiam illa simplicia ex quibus composita est speciei idea, sicut genus et differentia, separata egebunt etiam praedicari in multis, cum sint universalia, sicut animal, et bipes : quia si daretur quod non praedicantur in multis, non cognosceretur quod essent universalia. Si autem in multis praedicantur, cum. separata sunt ab invicem, praedicabitur animal in multis : cum. sit tamen singulare separatum ens, ea de quibus praedicatur, erunt animalia, nulla differentia vel specie animalis distincta : et idem sequitur de differentia : idea enim est quaedam separata idea quam impossibile est praedicari. Et ideo nec de multis praedicatur, nec de uno : cum non dicat alicujus esse, sed ens distinctum, secundum seipsum : et hoc non videtur esse consonum veritati, quia omnis idea participabilis esse a subjecto aliquo ponitur. Et ideo ex ista opinione opposita et seipsa destruentia sequuntur.